useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 175
Signature: 175

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
180. Wibaldus Conradum III regem in Germaniam revermm ad res celeriter gerendas hortatur. Heinricum episcopum Min- densem de iniuriis sibi illatis accusat. (M. 163.) a. sic cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 175, S. 316
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 175, S. 316

    Graphics: 
    x

    1149 Inclito triumphatori a Deo coronato et exaltato serenissimo Inn' domino suo C(onrado) Romanorum imperatori augusto frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id quod est in aecclesia catho- lica, salutem in eo, qui dat salutem regibus*.

    Sicut infidelium mentes de insperato adventu vestro nimium consternatae sunt, ita fidelium vestrorum animi tanto coelestis muneris beneficio plurimum sunt exhilarati. In quorum numero nostra parvitas non inmerito aggregata tanto exultat gaudio, ut cum patriarcha Iacob dicere possimus: Sufficit mihi, vadam et videbo dominum meum*. Et nos quidem, qui semper animo et oratione atque fide vobiscum fuimus, iam in ipso imperii vestri ingressu corporali presentia vobis occurrissemus, nisi ra- pinae et incendia cotidianis pressuris Lotharingiam et precipue miseram Arduennam afflictarent; in qua miseriarum dimicatione tanquam in acie succinctos acerba necessitas nos stare compellit. Et quoniam desideranti vos et iam fere labenti patriae divina pietas sanum et incolumem restituit, porrigite salutarem dexte- ram oppressis, sublevate pupillos, defendite viduas, subvenite catholicae aecclesiae, quod tanto nunc potentius atque efficatius complere poteritis, quanto excellentiam vestram coelestis maie- stas mirabilibus et inopinatis triumphis per incredibiles labores

    a. sic cod.

    1. 1149 Mai. 29. 2. Ps. 143,10. 3. Gen. 45, 28.

    WIBALDI EPISTOLAE 180. 181. 301

    et extrema pericula sua clementi protectione provexit. Virtus 1149 vestra et industria, per Dei potentiam alte, terribilem vos ini- micis effecerunt; unde et mora abicienda est, et dum cuncta pavent, utendum est ratione temporis, et curvanda sunt, quae iam flecti ceperunt, et ante corda rebellium percellenda, quam convalescere a metu incipiant.

    Conquerimur autem serenitati vestrae, quod Mindensis epi- scopus1 plurimum nos gravat et hactenus impedivit de liis rebus, quas Corbeiensi aecclesiae attribuistis, Kaminatam videlicet et Visbick. Et in Kaminata quidem, ubi fratres nostros iussu vestro ordinaveramus, divinum ofticium celebrari prohibuit; de cuius possessionibus mediam fere partem" amisimus. In loco vero Visibick nunquam intravimus, nec passum pedis de tota possessione ibi pertinente adhuc obtinuimus, prohibente hoc Min- densi episcopo et comite Adulfo de Scowenborch*; ubi etiam ipse Mindensis episcopus res monasterii per fratres Cappenber- genses ordinavit. Pro qua re Corbeienses, qui vobis de pecunia iuraverant, solvere, tota aecclesia reclamante, non potuerunt. Quantas vero adversitates et quantas expensas pro eisdem locis sustinuerimus, plenius suo tempore, vestrae clementiae genibus aftusi, referemus. Et nunc, quantum vestra maiestas digna- bitur et quantum nostra mediocritas sustinere valet, de statu vestro et regni nobis, fidelibus vestris, significare non abnuatis. Victorem vos et incolumem conservet omnipotens Dominus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.