Monumenta Corbeiensia, Nr. 294, S. 452
1150 m. - Reverendo patri suo et domino H(einrico) sanctae Mogontinae
1151 m' aecclesiae venerabili archiepiscopo W(ibaldus) Dei gratia Cor-
beiensis aecclesiae servus exiguas" orationes et devotum servitium.
Referente domno Folwino de Sualenberg didicimus, quod iuxta sacerdotalis officii dignitatem erga ipsum et uxorem eius districte iusticiam custodiatis et, relicta carnis et sanguinis cari- tate, spiritum, qui libertatis est auctor et propagator, sequamini. Unde et nos glorie vestre plurimum in Domino congaudemus, quippe qui in hac causa nichil aliud quam veritatem querimus, nichil aliud quam veritatem diligimus, et si quos offendimus, propter veritatem offendimus. Testatur siquidem predictus F(ol- winus), quod, antequam eandem uxorem suam desponsaverit, a quibusdam pro certo compertum habuerit, quod morbo caduco laboraret; et multorum ac religiosorum virorum testimonio se probare posse asserit, quod eam sibi copulare nollet, si veraciter tali infirmitate detineretur, et hoc parentibus puelle palam indi- caverit. Novit autem eruditio vestra, quod, cum in omni con- tractu fraus et dolus abesse debeat, precipue in contrahendo matrimonio, ubi fides et sacramentum spectatur, nullius doli debet esse subposita commixtio. Quod si ita est, nulla regula con- stringi potest ad sequendum id, quod nec intendit cum faceret, nec voluit cum sentiret. Scienti legem loquimur et non ignoranti, sub quo lapsus periculo et laicus et iuvenis iam longo tempore
a. eiguas c.
WIBALDI EPISTOLAE 307-309. 437
versetur. Quodsi ad partes nostras accesseritis, venire ad ve-H50ex. - stram celsitudinem pro eadem causa parati erimus."
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 294, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8b80837a-b3dc-4ba5-b395-ad723a2e3f60/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success