Monumenta Corbeiensia, Nr. 30, S. 127
Dilectissimo in Christo patri suo E(ugenio) sanctae Ro- 1147 manae aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Roma- norum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Litteras sanctitatis vestrae per legatum vestrum, virum utique" nobis cum omni dilectione et honore nominandum, T(heo- devinum) sanctae Rufinae episcopum missas gratissime. accepi- mus et, quae in ipsis continebantur, filiali et intima karitate ad effectum perduximus. Siquidem de ordinatione regni nobis a Deo concessi, super qua nos patema sollicitudine monere et exhortari curastis, magna cum attentione et diligentia in fre- qnenti principum conventu apud Frankenevort, ubi generalem curiam habuimus, studiose et efficaciter Deo prestante tracta- vimus, ordinataque et firmata communi per omnes regni nostrib partes solida pace, filium nostrum Heinricum in regem et sceptri nostri successorem unanimi principum coniventia" et alacri totius regni acclamatione electum, mediante hac quadragesima1 in pa- latio Aquisgrani coronared, divina preeunte misericordia, decre- vimus. Sane quod dulcedinem vestram movit, nos rem tan- tam, scilicet de signo vivificae crucis et de tantae tamque longae expeditionis proposito, absque vestra conscientia assumpsisse, de magno verae dilectionis affectu processit. Set Spiritus sanctus,
a. itique r. b. mei m cod. currectum est in nostri est convenientia. d. sic corr. est in cod. ordinare.
1. i. e. die 30 m. Martii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8d2bf5b7-ab22-4f39-90f3-145ddedeb83b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success