Monumenta Corbeiensia, Nr. 39, S. 135
Reverendo patri suo Annoni Indensis aecclesiae abbati frater 1147 Wibaldus Stabulensis abbas salutem et dilectionem.
De nostra prosperitate, si qua est, vestram sinceritatem animo congaudere non dubitamus. Et recte sane; pari enim dilectionis affectu erga vos ferimur. Non est consilii nostri, ut Ebroino illi, quem domnus papa Eugenius a vestro et nostro monasterio scripta sententia in perpetuum exterminavit, quic-
1. abbas monasterii Indensis s. S. Cornelii (Inden s. Cornelimun- ster) prope Aquisgranum. 2. Godefrido abbate.
Papane tn Germaniam venturus sit, quaerit.
(M. 21.)
spondet.
(M. 22.)
120 WIBALDI EPISTOLAE 40 - 42.
1147 quam detis. Hoc esset veneficis venenum procurare, rebellibus arma dare, insanis clavam porrigere. Dum in monasterio vestro frater esse videbatur, sub specie et nomine prebendae propter bonum pacis potuistis rerum vestrarum dispendio obstruere os loquentium iniqua. Nunc vero, postquam frater esse et habere prebendam desiit, a domno papa condemnatus, donare ei, unde vobis noceat, non solum turpis symonia set etiam aperta insania est . Nos de pace cum ipso habenda nec ipsum domnum papam audire potuimus, nedum Prumiensem.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 39, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/98d0834c-8a6c-4636-a9d0-14d9efcf5a05/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success