Monumenta Corbeiensia, Nr. 332, S. 495
Karissimo in Christo patri suo Eugenio sancte Romane aec- 1151 clesiae summo pontifici Cuonradus Dei gratia Romanorum rex sJpTis et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Sicut paternitatis vestrae benivolentiam in omnibus nostris
a. sic cod; an decursus insulsi? b. an amore? c. et om. cod. d. ufiq; c. e. a c. f. urbes c. g. ubis c. h. atamquam c i. tempori c.
480 WIBALDI EPISTOLAE 34G. 347.
1151 nostrorumque negotiis sepe usque" nunc experti sumus, sic etiam sept'i s adhuc in cunctis sentire non dubitamus; celsitudini vestre hoc repromittentes, quod ad promovendum aecclesiae Dei et vestrum honorem, quanta debemus diligentia, semper erimus parati. Inde est, quod nos generalem curiam apud Herbipolim medio mense Sept. 15 Septembri celebravimus ibique expeditionem Italicam, receptis a principibus qui convenerant fide et sacramentis, efficaciter ordi- navimus. In qua rite peragenda quoniam presentia et consilio dilecti nostri Har(twici) venerabilis Bremensis archiepiscopi ca- rere nec debemus nec volumus, paternitatis vestrae serenitatem attenta benivolentia rogamus, ut diem et terminum pro conser- vanda Bremensis aecclesiae dignitate sibi constitutum benigne illi remittatis, et causam ipsius usque ad nostrum adventum
differatis, hac interposita constantiab, ut in nostro adventu
eadem causa in vestra presentia secundum tenorem veritatis et iustitiae terminetur. Confisi enim de vestra sinceritate, fretique consilio dilecti nostri O(ctaviani) cardinalis1 vestri, qui tunc pre- sens erat, prefatum archiepiscopum, cum iam ad iter faciendum succinctus esset, apud nos retinuimus, ut in tanta et tam celebri expeditione eum promtiorem habere valeamus. Sanctitati vestrae attente commendamus karissimum nobis Corbeiensem abbatem Wibaldum, virum utique prudentem et tam vobis quam sacro- sanctae matri nostre Romane aecclesiae per omnia fidelissimum, ut eum pro nostrae dilectionis et petitionis intuitu clementer excipiatis, tam in privilegiis suis confirmandis quam in aliis suis petitionibus benigne exaudiatis, et aliqua vestrae benedictionis et gratiae prerogativa insignitum ad nos cum gaudio celerius remittatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 332, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/fca53e6f-c270-4454-ae09-83253fcb536a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success