useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 278
Signature: 278

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
289. Wibaldus Hasterienses hortatur, ut Theoderico abbati Wal- ciodorensi obediant; alioquin eos in papae iudicium vocat.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 278, S. 432
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 278, S. 432

    Graphics: 
    x

    (M. 270.)

    1150 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catho-

    $. Sept. lica, I venerabili Hasteriensis"1 aecclesiae priori et ceteris in eo-

    dem loco Deo et paci militantibus benedictionem et vitam usque

    in seculum.

    Non est opus, eruditioni vestrae replicare, quanto karitatis affectu aecclesiam vestramb et vos dilexerimus. Opera enim nostra testimonium hactenus nostrae erga vos dilectioni ferre potuerunt. Audivimus vero, quod nequaquam de vestra frater- nitate audire putavimusc, quod videlicet, terminos quos posue- runt vobis patres vestri transgredi attemptantes, matrem vestram aecclesiam Walciodorensem et domnum abbatem T(heodericum), qui per eam vestro etiam loco regulariter preest, contra eius- dem aecclesiae privilegia et vestrae religionis propositum novis et superfluis motibus fatigare incipiatis. Siquidem hoc certissime constat, quod aecclesia Walciodorensis ab initio fundationis suae aecclesia Hasteriensi et villa et omnibus appenditiis eius per pri- vilegia imperatorum et regum et precipue decretod Benedicti papae septimi aucta est, et inibi ordo monasticus ab abbate

    a. Hasteriensi r. b. vcstram addidi. c. potuimus c. d. ct precipue ite- rum in cod.

    1. Hasti6re-Lavaux coen. ad Mosaui fl., a Waulsort inter septemtriones et occidentem.

    WTBALDI EPISTOLAE 289. 290. 417

    Walciodorensi constitutus; vestram vero aecclesiam eidem aec- 1150 clesiae subditam et eiusdem loci abbate contentam esse debere,Aug' Se nullus est qui ambigat. Nos igitur, qui de numero filiorum Wal- ciodorensis ecclesiae. sumus, vestros quoque fratres nos esse cognoscentes, hoc universitati vestrae consilium mittimus, ut, quantocius potestis, ad pacem et concordiam cum abbate vestro et fratribus redire festinetis, contenti consuetudine et rebus vobis a patribus vestris constitutis; neque enim meliores estis quam patres vestri. Si autem primo discretionis nostrae consilium et litteras accepissetis, nequaquam", ut credimus, tantum proces- sisset causa vestra, neque odor bonae opinionis vestrae versus fuisset in fetorem. Quodsi, consiliis nostris acquiescentes, ad pacis et concordiae unitatem tetenderitis, nostram artius beni- volentiam consequemini et bonorum filiorum et fratrum locum et nomen apud nos optinebitis. Sin autem, in vestra manentes pertinacia, nostris monitis salubribus non obaudieritis, ex tunc ad audientiam domni papae vos appellamus, et diem vobis in circumcisione Domini1 prefigimus, ita paratis, ut, de quibus vos interpellaverimus, nobis respondeatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.