Monumenta Corbeiensia, Nr. 226, S. 367
(M. 218.)
Reverendo patri suo et domino E(ugenio) uni et universali 1150 pontifici frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum et sua universa.
Apostolus Iohannes dicit: Non diligamus verbo neque lingua,
set opere et veritate*. Nos igitur, illorum imitantes diligentiam,
qui pauca loqui et plura facere consueverunt, raro vestrae cel-
situdini studium ac devotionem nostram circa vos et sacrosan-
ctam matrem nostram Romanam aecclesiam predicamus, cum
tamen cottidiana et assidua instantia sedulum ad beati Petri et
vestram fidelitatem servitium exhibere non cessemus; quod,
prestante Domino, vestrae beatitudini per attas excellentes per-
8ona8 notum fore non dubitamus. Si quid vero de rebus,
1. diac. card. S. Mariae in porticu; quem die 21 Aug. 1149 in curia Fran- cofurtensi fuisse, docet tabula in Mon. Germ. Legg. II. 565. 2.1 Ioh. 3,18.
352 WIBALDI EPISTOLAE 232. 233.
1150 quae ad vos pertinent, apud inclitum filium vestrum dominum nostrum Romanorum regem finaliter' esset deliberatum, nos absque morae prolixioris interpositione seu per nostram personam seu per scripta nostra vobis intimare vigilanter curavissemus. Quod etiam, cum factum fuerit, perficere maturabimus. Certa etiam sit vestra beatitudo, quod, in quantum valet nostra medio- critas et in quantum divina clementia nobis apud serenissimum principem gratiae et facultatis indulsit, mentem ipsius et verba et omne opus ad dilectionem et reverentiam vestrae personae et honorem sacrosanctae matris suae Romanae aecclesiae, cui a Deo defensor ordinatus existit, mansuefacere et inclinare non desistimus. Cum haec Spirae in curia domni regis scribere- mus, repente nunciatum est nobis, quod Guelfo captus esset, et Godeboldus et multi de militibus eius in prelio cecidissent1, di- micante contra eum inclito filio vestro iuniore rege, domini nostri regis filio. Per quod confidimus complanatas esse omnes diffi- cultates, que videbantur obsistere ad introitum domni regis in Italiam.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d7b1a80e-54a6-49ba-bc69-2977037ef616/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success