Monumenta Corbeiensia, Nr. 124, S. 223
Domino et patri suo karissimo W(ibaldo) venerabili Sta- 1148 bulensi et Corbeiensi abbati frater S. Dei et sua misericordia id quod est, obedientiae subiectionem, dilectionis devotionem, ora- tionum participationem et, ut breviter dictum sit, se ipsum cum suis omnibus.
Litterae humilitati meae nuper a vestra magnitudine di- rectae tantam mihi vim et audaciam in Domino contulerunt, ut securius ambulem noverimque procul dubio, ex tunc res mihi prosperius cedere. Pro quibus gratias vestrae celsitudini re- ferens, hoc solum Deum omnipotentem supplex deposco, ut talem me facere dignetur, qui vestro contubernio et tam dulci exhor-
a. sic c.
1. Remensis.
208 WIBALDI EPI8TOLAE 131. 132.
1148 tatione diu perfrui merear. Verum quanto fervore vestram re- quiram presentiam, adventum desiderem, non credo vestram ignorare scientiam, quippe cuius et sustentor auxilio et delector consilio. De eo autem, quod mihi iniunxistis, ut Godinum de Barsiez villicationi in Lemgum imponerem, preceptum qui- dem vestrum rusticis annuntiavi, set minime obtinere potui, ut eundem G(odinum) reciperent, usque ad vestrae presentiae discus- sionem. Cum vero instarem, ut iussio vestra impleretur, ad- vocatum adierunt; et sic omnia, non tamen sine magno rerum nostrarum dampno, dilata sunt et contentiose relicta usque ad vestram presentiam. Quicquid tamen vel scripto vel verbo mihi mandaveritis, ego adimplere pro posse et nosse meo pa- ratus sum. De cetero de pasnagiis1, pro quibus mihi scripsistis, ut exigerem et comportarem, pauca quidem sunt, set eadem non solum devote et sollicite exigam set etiam fideliter congregabo. Paternitatem vestram nobis et aecclesiae nostrae utilem multis annis Deus incolumem conservare dignetur. Amen.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 124, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e15c9a34-e13f-4c25-964b-622799454f0d/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success