Monumenta Corbeiensia, Nr. 54, S. 150
Oct
ecclesiae venerabili episcopo" frater Wibaldus Dei gratia Stabu- lensis aecclesiae servus devotas orationes et devotum servitium.
Fratres nostri et filii, Stabulenses monachi, vestrae sancti- tatis servi, detulerunt ad nos gravem querimoniam pro eo, quod Eustachius homo vester et parrochianus villam Tornines, quae ad cotidianam prebendam fratrum pertinet, invasit et eiusdem villae reditus, qui in mensa fratrum cotidie serviunt, violenter abstulit. Notum autem vobis esse non dubitamus, qualiter ean- dem villam iudicio et iusticia dictante recepimus et eam per multa iam tempora in libera possessione nostra tenuimus et quiete ordinavimus, et ad usus fratrum nostrorum, prout mo- nasterii oportunitas poscebat, reditus universos aptavimusb; sed et decimationem et alia, quae hinc inde distracta erant, cum labore magno recollegimus. Et eramus possidentes tunc, quando domnus papa signum sanctae crucis nobis inposuit, ut super paganos trans Albim in expeditionem moveremur, ac personam nostram et nostra omnia sub protectionem beati Petri et suam suscepit. Intra quod tempus predictam villam non absque sacri- legio idem E(ustachius) invasit. Unde anirno provoluti ad pedes
a. Leodiensis epo ved ejio c. b. obtavimus corrcct. in aptavimus c.
WIBALDI EPISTOLAE 57. 58. 135
vestrae magnitudinis, discretionem vestram obnixe rogamus, ut 1147
Oct.
predictum E(ustachium), qui vester specialis et tamquam dome- sticus ac familiaris homo est, ab hac temeritate compescatis; et sinite, ut hanc gratiam vobis potius quam donmo papae de- beamus, qui ad partes Lotharingiae in proximo venturus est1. Multa mala sunt in episcopatu vestro, quae tam generaliter a diebus antiquis ibi audita non sunt; set hoc malum de facili potestis comprimere, nec patiamini in tempore vestri sacerdotii confundi fasque nefasque. Mementote, quod inter primos priores matris nostrae Leodiensis ecclesiae apparere et annumerari de- bemus tam per ordinationis nostrae tempus et locum quam per aetatem, et eidem matri nostrae in omni oportunitate sua hu- militer ac fideliter servivimus, et hoc ipsum usque in finem facere parati sumus et desideramus. Mementote etiam, quod pro iusticia de Tornines facienda domnus papa Honorius* epi- scopo Alexandro" scripsit; quod domnus papa Innocentius* domno Alberoni5 viva voce precepit, semel apud Oliventum" inxta Melphim civitatem7, secundo Romae in concilio", tercio per litteras suas9, quas nos ei in plena synodo Leodii presen- tavimus10, nec ipse carni et sanguini parcere potuit, cum tamen de negligentia tantam a Deo penam susceperit, ut postea in episcopatu suo et honore nunquam in pace et quiete vixerit.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 54, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ff3872b3-bde9-4030-a4b4-7169a84099a0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success