in quacunque licita facúltate Cracoviae erigit.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. I. , S. 17
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. I. , S. 17
In nomine Domini Amen. Ea, quae ex regalis magnificentiae beneplacito, eximia nimirum devotione et fidei puritate, ad- profectum subditorum et salutem humanae conditionis, pus et generosis affectibus ordinantnr, adhibitionem fidei conquirant et gaudeant maiori fulcimine firmitatis, quia nihil valet quod statuitur, nisi statuta ex ampliori diligentia observentur. Proinde nos Kazimirus Dei gratia Eex Poloniae ac terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Syradiae, Lanciciae, Cuyaviae, Pomoraniae, Kus- siaeque dominus et haeres, cupientes ferventi desiderio, veluti ex debito tenemur, ut res utilis, omnisque prosperitas humanae conditionis dilatetur, meliora prospicientes, nec ea dubitantes clericis et subditis regni nostri profatura, in Cracovia civitate nostra locum ubi Studium vigeat generale in qualibet licita facultate, nominandum, eligendum, constituendum et ordinandum duximus, et in antea futuris perpetuis tem- poribus esse volumus in his scriptis. Sitque ibi scientiarum praevalentium margarita, ut viros producat consilii maturitate conspicuos, virtutum ornatibus redimitos, ac di- versarum facultatum eruditos; fiatque ibi fons doctrinarum irriguus, de cuius pleni- tudine hauriant universi literalibus cupientes imbui documentis. Ad quam scilicet Cracoviam universi non solum regni nostri et regionum circumiacentium incolae, sed alii ex diversis mundi partibus libere et secure confluant civitatem, praeclaram huius- modi scientiae margaritam assequi affectantes: quibus omnibus et singulis subscrip tos articulos in praesenti cirographo contentos promittimus et bona fide spondemus tenere irrefragabiliter ac observare, videlicet Eectoribus Universitatis, Doctoribus, Magistris, Scolaribus, Scriptoribus, Stationariis et Bedellis ac eorum familiaribus quibuscunque, qui se gratia studii in civitatem praedictam transtulerint et ibidem moram traxerint, eisdem esse volumus dominus gratiosus, ipsosque et eorum quem- libet in suis iuribus, privilegiis, libertatibus et statutis et consuetudinibus omnibus aliis, quae in Studiis generalibus, videlicet Bononiensi et Padwano, tenentur et ob- servantur, conservare, defensare ac tueri. Et primo, quod venientes ad etudium, sive ab inde redeuntes, in omnibus et singulis passibus, pontibus, castris et custodiis per totum regnum nostrum constitutis, nullum solvere debeant passagium, pedagium seu theloneum sive conductum, sed in his omnibus cum rebus eorum, scilicet equis, libris, vestimentis, lectisterniis, pecuniis et supellectilibus domus, liberi transire debeant et securi. Etiam si alicui Scolarium sui parentes vel amici provisionem facere volue- rint in esculentis et poculentis qualibuscunque, illa libere transire valeant in civita tem praedictam Cracoviensem sine omni thelonei requisitione, neque per carnifices
l
quoquo modo, vel quoslibet alios debeant impediri. Item si aliquis Scolarium sibi extra terram Cracoviensem de blado fnunenti, farina, braseo, ceruisia martiali, vino vel lignis procuraverit provisionem, haec omnia et singula per aquam seu per ter ram libere debeant transire absque solutione thelonei et decima lignorum. Pistores vero panem pistantes Scolaribus, et molendinatores blada ipsorum molentes, non ul- terius a Scolaribus praesumant exigere, quam cives praedictae civitatis eis consue- verunt solvere. Item, quod absit, si Scolarium aliquis vel familiaris eorum infra li mites regni nostri spoliatus per nostros subditos fuerit equis, pecuniis et rebus suis publice vel occulte, statim postquam Scolaris de hoc nobis fuerit conquestus, dampnum Scolari tenebimur refundere et malefactorem quaerere et cum eo facere, prout dic- taverit ordo iuris. Si per extraneos et non subditos nostros idem Scolaris vel suus nuntius infra limites regni nostri fuerit spoliatus, ad restitutionem dampnorum modo, quo praemittitur, non erimus obligati, sed apud vicinos Principes, ubi malefactores praedicti morabuntur, pfo rehabendis rebus Scolari volumus fideliter laborare. Prae- terea Scolas debitas ex nunc ordinavimus pro legendo Iure canonico vel civili, Me- dicinis vel Artibus liberalibus, hospitiaque competentia deputamus pro Doctoribus, Magistris, Scolaribus, Scriptoribus, Stationariis et Bedellis, quae hospitia statim taxari decernimus per duos cives et duos Scolares, eademque taxa nunquam augea- tur in solutione ampliori. Et si forte ipsa hospitia in processu temporis viluerint, domini eorum annis singulis tenebuntur illa sumptibus propriis reformare; alias Sco laris vel alius praedictorum domum ipsam inhabitans, facta denuntiatione prius do mino principali de pensione domus, ipsam reformare possit, contradictione cuiuslibet non obstante. Quodsi forte domum ipsam sic, ut praemittitur, pro Studio deputatam aliquis inhabitaverit et Scolaris ipsam habere voluerit pro statuta pensione, statim inquilinus praedictus soluta pensione pro rata temporis de domo exire tenebitur et Scolari ipsam libere assignare. Item volumus, ut Scolares proprium Rectorem ha- beant, qui in civilibus causis ipsos indicare debeat, habeatque iurisdictionem ordi- nariam super omnes, qui in civitate Cracoviensi causa studii moram traxerint, om- nesque praedicto Kectori iurare, obedire teneantur. Nec ullus unquam in eisdem ci vilibus jcausis Doctorem, Magistrum, Scolarem, Bedellum, Stationarium, alibi coram Iudice quocunque ecclesiastico vel saeculari audeat convenire, sub poena decem marcarum grossorum Pragensium, quam sic trahens incurrat ipso facto, et fisco Sco larium applicetur. A sententia autem Rectoris praedicti nullus appellare valeat vel supplicare, aut restitutionem in integrum petere; et si appellatum fuerit, appellatio ipsius non recipiatur, nec appellans audiatur per aliquem Iudicem ecclesiasticum vel saecularem, sed Rectoris sententia in suis clausulis firmiter observetur; verum ta men si de nullitate vel iniustitia forsitan argueretur, eadem sententia per Consi liarios Universitatis de ipsius viribus et iustitia cognoscatur. Insuper Rector prae dictus Scolares suos in causis criminalibus levibus, veluti pro verberali iniuria, vel si Scolaris causa studii in civitate Cracoviensi moram trahens, aliquem capillando vel offendendo palma vel pugno ad effusionem sanguinis laeserit, habeat iudicare, nec ob hoc Scolares ipsi vel eorum servi aut famuli ad extranea iudicia pertrahan- tur. Quod si, quod absit, Scolaris vel alius praedictorum, in furto, adulterio sive stupro, homicidio aut aliquo crimine capitali notorie fuerit deprehensus, illorum co- gnitio ad Rectorem non pertineat, sed statim, si clericus fuerit, ad episcopale iudi- cium remittatur, si vero laycus, nostro iudicio subiacebit. Si vero Scolaris laycus,
Bedellus, Stationarius, aut ipsorum familiaris de crimine homicidii, adulterii, mem- brorum mutilatione aut letali vulnere vel quocunque nefario excessu fuerit accusatus, extunc non secundum consuetudines patriae vel Statuta, sed iuxta leges per nos aut iudicem deputatum accusatus debebit iudicari, quinimo per bonorum hominum atte- stationes ad expurgationem illati criminis admittatur. Item quod si pro quocunque crimine magno sive parvo aut excessu quolibet Scolaris ipse vel quivis praedictorum fuerit inculpatus, nullus ipsum capere vel detinere praesumat, nisi cum Rectoris fa milia et ipsius licentia vel requisitione speciali, et hoc ne unius criminosi praetextu res innocentum turpiter rapiantur: Item si Rector contra aliquem de sua iurisdic- tione iuste procedens, et secundum formam Statutorum suorum ipsum studio et ipsius commodo privaverit, ad requisitionem Rectoris talis privatus de civitate utraque Cra- coviensi vel Kazimiriensi per Advocates et cives protinus expellatur, nullusque ta- lem in suo hospitio audeat colligere vel sibi quidquam vendere, donare vel accomo- dare esculentum vel poculentum praesumat; sed si Scolaris vel alius de praemissis sententiae vel mandato Rectoris non paruerit cum effectu, Rectorique suo fuerit re- bellis, ad requisitionem Rectoris teneantur Advocati civitatis utriusque suam familiam mittere ad dicti rebellis pertinaciam compescendam. Item exnunc salariamus sedes infrascriptas, videlicet sedem Decretorum de quadraginta marcis argenti annuatim. sedem Decretalium de totidem, sedem Sexti Clementinarum de XX. marcis. Item providemus legenti Legum Codicem de XL. marcis argenti, legenti Inforciatum de totidem et legenti Volumen de XX. marcis; pro anno sequenti similiter iuxta con- suetudinem Studii legalis, legentibus Digestum vetus et novum cuilibet ipsorum de XL. marcis providemus. Duobus vero Magistris legentibus Phisicam ordinamus sa- larium XX. marcarum cuilibet annuatim, et Magistro in Artibus damus Scolam Beatae Virginis et decem marcas reditus apponemus eidem, ac Rectori Universita- tis pro suis laborious providebimus de salario decem marcarum, prout in aliis Studiis est consuetum. Quae quidem salaria exnunc in nostra zuppa salis in "Weliczca de- putamus, ita quod noster zupparius Doctoribus et Magistris legentibus in Quateor- temporibus praedicta salaria in Cracovia praesentare teneatur. Item ordinabimus praedictis Scolaribus unum Campsorem vel Iudeum in civitate Cracoviensi, qui ha- beat sufficientem pecuniam ad mutuandum in necessitatibus Scolarium super bonis pignoribus, nec ultra pro servitio suo exigat, nisi unum grossum de marca qualibet infra mensem. Item Doctores et Magistri ad sedes salariatas praedictas eligantur per Scolares illius facultatis, in quam Doctor vel Magister fuerit assumendus; et si forte Scolares in eligendo discordes fuerint, is electus sit, qui a maiori parte fuerit nominates, qui nobis, si praesentes fuerimus, alias nostro commissario, quem super hoc statuemus, praesentetur, et electus per nos vel per eum remaneat in lec tura. Item nujlus unquam vel Doctor aut Magister in Rectorem possit eligi, nec etiam Scolaris existens Rector, ad privatum examen cuiuslibet facultatis tempore sui Rectoratus aliqualiter admittatur. Statuimus etiam et quotienscumque aliquos Scolares in qualibet facultate per Doctores seu Magistros ad privatum examen more consueto poni contingerit, super illos Cancellarius noster Cracoviensis, qui pro tempore fuerit, tamquam supremus, approbandi huiusmodi examen omnimodam habeat potestatem. Item pro habendo exercitio Scolaribus Studii dominus Episcopus Cracoviensis Offi- cialem suum in ipsa civitate Cracoviensi locare debeat, prout est locates, ut de lec- tionibus Scolares ad practicam transeant et sumant audaciam allegandi. Ut autem
omnia et singula superius expressa robur obtineant perpetuae firmitatis, praesens privilegium scribi iussimus nostri sigilli munimine roboratum. Actum Cracoviae, in die Pentecosten, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Sexagesimo quarto. Praesen- tibus Andrea Cracoviensi, Iohanne Sandomiriensi Palatinis, Wilczcone Sandomiriensi, Dobeslao Wysliciensi, Petro Woynicensi Castellanis, Floriano Cancellario Lanciciensi et aliis multis nobilibus fide dignis. Datum per manus venerabilis viri domini Iohannis Decani et Cancellarii nostri Cracoviensis, Doctoris Decretorum, scriptum autem per Iacobum de Ossowa Notarium Curiae nostrae regalis.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigulo cereo albo, funiculo serico co lons viridis appenso. Sigillum mains maiestaticum repraesentat imaginem regis solio insidentis, sub cuius pedibus insigne terrae Cuiaviensis. In ambitu vero legitur sequens inscriptio Uteris maiusculis exarata: t KAZIMIR(US. D'l. GRA.) REX. POLONIE. CCOVIE. SADOM'. SIRAD. LANG CVYAU, POMORAIE - Nr. Ar chiv. Universit. 12,486.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/0873cf07-6e47-4ca9-a5b9-301b90375ee2/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success