Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LXXXI. , S. 173
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LXXXI. , S. 173
In nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cum inter humana e naturae commoda nihil dignius memoria habeatur, opportunum existit, ut actus ho- minum literaiTim apicibus perhennentur et testium annotatione. Proinde nos Paulus de Worcyn Decanus, Stanislaus de Scarbimiria Decretorum Doctor, Iohannes de Badochonicze, Stanislaus de Sobnow, Benedictus Hesse de Cracovia, Laurencius de Bathybor Magistri, Canonici praebendati, totumque Capitulum ecclesiae Sancti Flo riani in Florencia extra muros civitatis Cracoviensis, tenore praesentium recognosci
mus quibus expedit universis: Qualiter -de consensu praefati venerabilis viri Magistri Stanislai Decretorum Doctoris expresso locavimus et convenimus certis ex causis Stanislao de Hyslsza, suisque legitimis successoribus domum et aream ad praeben- dam memorati Magistri Stanislai et ecclesiam praedictam Sancti Floriani spectantes, sitam ibidem in Florencia sive Clepars in acie ex opposito ecclesiae et scolae, in parte dextra circa plateam et viam, qua itur in Mogilam. Quae quidem area ab an- tiquo in suis limitibus realiter est distincta, habens longitudinem a circulo versus Mogilam in una parte, videlicet circa aream vicini sive versus Cracoviam octo vir- garum et trium aut quasi trium cubitorum; in alia vero parte, hoc est circa pla team et viam praedictam, qua itur in Mogilam, longitudinem septem virgarum, item latitudinem quinque virgarum minus duobus cubitis et medio, et hinc inde est la- tior et etiam arcior secundum exigentiam dimensionis. Praedictarum vero virgarum quaelibet continet duodecim cubitos sive ulnas usuales, quales habere consueverunt pannicidae et sartores. Tali conditione adiecta, quod idem Stanislaus de Hyslsza, suique successores, perpetuis temporibus debet dare et persolvere. cum effectu occa- sione praedictae locationis singulis annis ad festum Pascae duas marcas communis pecuniae saepedicto Magistro Stanislao et suis successoribus. Qui quidem Stanislaus et sui successores in praedicta area debet pro posse aedificare et aedificata quanto diligentius tanto melius procurare et reformare secundum quod sibi videbitur expe dire. Et expost si et quando sibi placuerit, de consensu Capituli praedictorum Ma- gistrorum et Canonicorum vel ipsorum successorum praedictae ecclesiae Sancti Flo riani, potest vendere non aream sed usum ipsius areae sub eodem annuo censu dua- rum marcarum, et aliter venditio non procedet. Si vero in solutione census ipse vel successor suus quilibet deficeret et monitus solvere neglexerit, extunc monitio cum sententia excommunicationis contra ipsum libere potent expediri. In cuius rei testimonium et maiorem evidentiam sigilla nostra praesentibus iussimus subappendi. Data in Florencia alias Clepars, feria quarta in crastino Divisionis Apostolorum, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo vicesimo septimo. Praesentibus providis viris dominis Petro Bravnkyttil Advocato, Petro Lubszyczer, Petro sartore, Mi- chaele, Marco Markel textore, Nicolao carnifice, Francisco civibus et Iuratis de Florencia, testibus ad praemissa et aliis quam pluribus fide dignis.
(Ex archetypo membranaceo, cum duobus sigillis cereis rnbris, taeniolis membranaceis appensis. Sigillum primnm exhibet imaginem S. Floriani cum vexillo et scuto; in ambitu lefritur inscriptio literis minusculis gothicis ex- arata: ,f .topt.tttlf. sci.flotiani. Sigillum alterum eiusdem typi ac sub Nr. LXXVTI. Nr. Archiv. Univ. 756.)
ЬХХХП.
Literae Sbignei (de Olesnica) Episcopi Cracoviensis erectionem unius Canonicatus et praebendae in ecclesia collegiata S. Floriani pro DoCtoribus Universitatis studii
generalis Cracoviensis in se continentes.
Cracoviae, Anno 1427.
In nomine Domini Amen. Nos Sbigneus Dei gratia Episcopus Cracoviensis, almae Universitatis studii Cracoviensis Cancellarius, significamus tenore praesen- tium quibus expedit universis, praesentium notitiam habituris: Quomodo pastoralis curae nobis licet inmeritis iniunctum officium, quo ecclesiae nostrae praedictae Cra coviensis regimini divina et Apostolicae Sedis providentia praelati sumus, utiliter exequi, coadiuvante Domino, cupientes, vigili cura, menteque sollicita ac solerti his libenter intendimus, per quae divinus cultus, salus populi, honor, decus et profectus ecclesiae nostrae procurantur et augentur. Considerantes autem et cotidiana exper- gentia cognoscentes, quod per sanam doctrinam verbi et boni operis exemplum Doc- torum et Magistrorum almae Universitatis Cracoviensis nedum ecclesiae nostrae praefatae, verum et toti regno Poloniae ac circumiacentibus provinciis, imo toti militanti Ecclesiae, permaximi et multiplices profectus, commoda et honores accre- verunt, summi desiderii affectu optamus numerum eorundem Doctorum et Magistro rum multiplican et augeri; attento maxime, quod eiusdem Universitatis Doctores et Magistri sunt assidui et efficaces veprium et lolii, fiagitiorumque cunctorum et ipsa- rum praesertim pestiferarum haeresum eradicatores, ac viriles, fortes et constantes propngnatores orthodoxae fidei atque catholicae defensores. Et hinc est, quod va cante Custodia in collegiata ecclesia Sancti Floriani extra muros Cracovienses per mortem et obitum felicis recordationis domini Nemerzae ultimi et immediati Custodis eiusdem, per Serenissimum principem dominum, dominum "Wladislaum Regem Polo niae etc. dictis Doctoribus et Magistris ac Universitati ad modum aliorum beneficio- rum eiusdem ecclesiae data, incorporate et perpetuis temporibus ascripta, ad instan tes petitiones eorundem Doctorum et Magistrorum, in et super fructibus, proventibus et obventionibus eiusdem Custodia«, quorum facultas se ad creandum de novo prae- bendam sufficienter extendit, in praefata ecclesia Sancti Floriani ad honorem Dei omnipotentis et gloriosae Virginis Mariae, ac totius caelestis Curiae, et specialiter patroni eiusdem ecclesiae beati videlicet Floriani martyris gloriosi, pro divini cul tus ac Doctorum et Magistrorum felici et desiderabili incremento, pro eisdem Docto ribus et Magistris collegiatis Collegii dicti domini Regis Wladislai in Studio resi- dentibus et secundum exigentiam suae facultatis laborantibus, unum Canonicatum et praebendam de novo ereximus, fundavimus et creavimus, ac erigimus, fundamus et creamus, ipsosque eidem ecclesiae Sancti Floriani incorporamus et ascribimus per petuis temporibus per praesentes, ita tamen, quod tam Custos, quam Canonicus prae
bendatus de novo iuxta ordinationem de triginta marcis factam pro quolibet Ca nonico praebendato vel promoto, suum stipendium consequatur. A qua quidem ordi- natione didicimus venerabilem virum Magistrum Mcolaum de Kozlow Sacrae Theo- logiae Professorem ex suis quam plurimis bene mentis et ex generosa speciali qua- dam praerogativa per Doctores et Magistros duntaxat fore exemptum, prout de hoc in uteris domini Rectoris dictae Universitatis clarius exprimitur et cavetur. Quibus- quidem exemptione et praerogativa generosa et speciali nos etiam ipsum praefatum Magistnun volumus gaudere ad tempora suae vitae, decernentes nihilominus ipsos Canonicatum et praebendam et Canonicum, qui ad eosdem promotus fuerit, omnibus, iuribus, privilegiis, libertatibus, immunitatibus et praerogativis, quibus alii Canoni- catus et praebendae ac Canonici eorundem dictae ecclesiae Sancti Floriani hacte- nus usi sunt et utuntur, debere gaudere et laetari; hoc adiecto, quod quilibet Doc tor aut Magister, qui ad dictos Canonicatum et praebendam per nos de novo erec tos et creates, ex promotione Doctorum et Magistrorum collegiatorum iuxta ordi- nem inter eos existentem promotus fuerit et eorum possessionem pacificam assecutus fuerit, ad labores in Universitate faciendos velut et alii Canonici eiusdem ecclesiae sit obligatus et astrictus, nisi senio, inflrmitate aut alia rationabili causa excusetur. Quae etiam omnia de dicta Custodia et ipsius Custode volumus intelligi et tempo- ribus perpetuis observan et teneri, ut videlicet Magister ad eandem promotus omni bus libertatibus, quibus alii Canonici eiusdem gaudent, gaudeat et potiatur, ac etiam ad labores in lectionibus aut disputationibus faciendos in Universitate velut alii Ca nonici sit astrictus. Cum autem os bovis triturantis non sit alligandum et omni la- bori praemium debeatur: statuimus, ordinamus et sancimus per praesentes, ut prae- fati duo Magistri, tarn videlicet ille, qui ad dictam Custodiam Sancti Floriani, quam- etiam ille, qui ad dictos Canonicatum et praebendam per nos de novo creatos, sic ut praefertur, promoti fuerint, iuxta antiquas constitutiones et ordinationes alias per venerabiles fratres nostras Iohannem Schaffranecz tunc Custodem, mmc vero Deca- num, ac Otthonem Scolasticura Cracoviensem, ex speciali commissione divae memo riae reverendi patris domini Petri. Episcopi Cracoviensis, praedecessoris nostri, quas de verbo ad verbum ratas atque gratas habentes, hic volumus habere pro expressis et insertis, non obstante eo, quod in dictis literis cavetur, dictam Custodiam fore exceptam, quia cum dictae ordinationes conceptae erant, nondum dicta Custodia erat Magistris et Universitati donata et ascripta per Regiam Maiestatem, quem- admodum et alii Magistri Canonici ad dictam Ecclesiam Sancti Floriani pro moti, habeant ratione dictorum suorum beneficiorum et laborum eis annexorum an- nui census per triginta marcas numeri et monetae communiter in regno Poloniae currentis, ita quod in tempore uterque eorum habeat sedecim marcas, quas Deca- nus Sancti Floriani aut procurator ad hoc deputatus cuilibet eonun singulis Qua- tuortemporibus per quatuor marcas solvendo dare tenebitur et effectualiter assignare; residuum vero, videlicet quatuordecim marcas, uterque eorum, videlicet Custos et Ca- nonicus, velut et aliis Magistris, dum in ecclesia divinis interfuerint, singulis diebus dominicis per fertonem in refectionibus a dictis Decano aut procuratore Capituli ha- bebit assignatas. Deductis autem dictis Sexaginta marcis, videlicet triginta marcis pro Custode, et aliis triginta pro Canonico, quidquid ultra excreverit de corpore et proventibus dictae totalis Custodiae, comrauni fisco Magistrorum pro expediendis oc- currentibus negotiis, ac etiam reparandis structuris dictae ecclesiae Sancti Floriani
per Decanum aut procuratorem ecclesiae seu Capituli, qui proventus eiusdem col- ligit, applicetur. Porro dignum et congruum arbitramur, ut fructibus dictae Custodiae Sancti Floriani taliter moderatis, labores et officia eiusdem debeant moderari. Quare statuentes ordinamus et praecipimus inviolabiliter observari, quod de caetero Magi ster, qui ad dictam Custodiam promotus fuerit, ab omni custodia thesauri et rerum ecclesiae praedictae Sancti Floriani, ad quam alias obligabatur, similiter a dispo- sitione vicariae, quotiens ipsam vacare contigerit, nec non a provisione seu ordi- natione campanatoris sit totaliter liber et exemptus; quem ab huiusmodi oneribus liberamus et absolvimus per praesentes. Volumusque et decernimus, quod de his omnibus communitas Doctorum et Magistrorum ad eandem ecclesiam Sancti Flo riani promotorum una cum dicto Custode disponat et ordinet, prout melius et uti- lius viderit expedire. Caeterum futuris discordiis viam praccludere cupientes, volen- tesque ut quilibet suis terminis sit contentus, statuimus et ordinamus irrefragabiliter servari et teneri praecipientes, quatinus de caetero nullus Doctorum aut Magistrorum, Decano et procuratore generali bonorum ecclesiae Sancti Floriani tantummodo ex- ceptis, de haereditatibus, censibus, reditibus, fructibus, proventibus et quibuslibet obventionibus ad praedictam Custodiam Sancti Floriani de iure vel consuetudine quomodolibet spectantibus, se audeat intromittere quovis quaesito colore, aut huic no- strae dispositioni in toto vel in parte ausu temerario contraire. Si quis autem con tra praemissa vel aliquod praemissorum in propriae salutis, honoris scandalumve ali- quid attemptare praesumpserit, sit ipso facto Sententiis excommunicationum inno- datus; et si tertio admonitus ab inceptis non destiterit, ipsum tamquam turbatorem et impeditorem publicae utilitatis a consortio Magistrorum eiiciendum declaramus et eiici praecipimus et mandamus; et si quae beneficia seu aliquod beneficium in prae- fata ecclesia Sancti Floriani obtinuerit, eisdem seu eodem exnunc prout extunc de- crevimus esse privatum ipso facto sine spe ad eadem vel ad idem redeundi; si au tem beneficiatus non fuerit in eadem ecclesia, ipsum ad obtinenda quaeque beneficia in eadem ecclesia Sancti Floriani et etiam ad alia omnia de praesentatione Uni- versitatis existentia inhabilitamus et inhabilem declaramus in his scriptis. Ut autem omnia et singula supradicta taliter ut praefertur, per nos disposita et ordinata, in omnibus suis capitulis, clausulis, punctis et conditionibus robur obtineant perpetuae firmitatis, praesentes nostras literas per Mathiam Laurentii de Synczycze clericum Gneznensis diocesis, imperiali auctoritate Notarium publicum infrascriptum, negotii huiusmodi coram nobis scribam scribi et publicari, nostrique sigilli appensione ius- simus communiri, verum in omnibus et singulis praemissis iuribus nostris episcopa- libus semper salvis. Actum et datum Cracoviae, sub Anno a Nativitate Domini Millesimo Quadringentesimo vicesimo septimo, Indictione quinta, Pontificatus Sanctis- simi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providentia Papae quinti anno decimo, hora Vesperorum vel quasi, in sala domus habitations vene- rabilis viri Magistri Stanislai de Scarbimiria Decretorum Doctoris, Canonici Craco- viensis, in platea sub castro Cracoviensi situatae. Praesentibus ibidem venerabili- bus viris dominis Thoma de Chroberz Decretorum Doctore. Canonico Cracoviensi, Andrea Mischka Scolastico Gneznensi et Canonico Cracoviensi, ac Mathia Stani slai de Milcow Notario publico, clerico' Gneznensis diocesis, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.
-2\
(L. S. n). Et ego Mathias Laurentii de Synczice clericus Gneznensis diocesis, publious imperíali auctoritate Notarais, quia praedictis praebendarum et Canonicatuum erectioni, creationi et fundationi, aliisque omnibus et singulis praemissis, dum sic ut praemittitur, agerentur et fierent, una cum praenominatis testibus praesens interim, eaque omnia et singula prae- missa sic fieri vidi et audivi: ideo alus arduis occupatus negotiis, per alium fideliter scriptum exinde confeci et in hanc publicam formam re- degi, signo et nomine meis una cum appensione sigilli praefati reve- rendi in Christo patris et domini, domini Sbignei Dei gratia Episcopi Cracoviensis et de eius speciali mandato consignavi solitis et consuetis, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo rubro, mntilato, filis sericis coloris rosei et nigri appenso. SigiUum exhibet imaginem S. Stanislai epi scopi, sub cuius pedibus positum est scutum cum insigni dicto Dembno; ad latus sinistrum imago S. Floriani, ad latus dextrnm vero imago S. Wenceslai et episcopi cum genibns flexis. In ambitu legitur sequens inscriptio Uteris sic dictis gothicis minusculis exarata: (5>i{lilti)m.shiguti.bti. tt . apostolict. stîïis. gtatia. tpi.ttatnutn.sis.— Nr. Archiv. Univ. 9920.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) LXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/363bcf69-a795-4d4f-80af-49a041073708/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success