viensis constituit.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LXXXV. , S. 181
Martinus episcopus servns servorum Dei, Dilectis filiis Abbati monasterii Sanc- tae Mariae in Claratumba Cracoviensis diocesis, et Gneznensis ac Sancti Iohannis Wratislaviensis ecclesiarum Decanis, salutem et apostolicam benedictionem. Etsi cunc- tis, quos clericalis status includit, adversus laedere quaerentium conatus ex iniunc- tae fidelis servitutis officio paternis assistere debeamus affectibus, illis digne, qui virtutum, scientiaeque studiis, per quae et honorabilium bonorum notitia panditur iustitiae, cuius tam gentium, quam naturale ius aequa incedit rectitudine, stabilitur fundamentum, vanis oblectationibus semotis, insistere non tepescunt, potissimis nos decet conservations adesse praesidiis, idque totis efficere curis, ut eos quietis et tranquillitatis munitos praesidio a cunctis oppressionibus atque turbationibus releve- mus. Sane dilectorum filiorum Eectoris et universorum Doctorum, Magistrorum et Scolarium Universitatis studii Cracoviensis conquestione percepimus, quod nonnulli Archiepiscopi, Episcopi, aliique ecclesiarum Praelati et clerici ac ecclesiasticae per- sonae tam religiosae, quam saeculares, nec non Duces, Marchiones, Comites, Ba rones, Nobiles, Milites et laici, Communia civitatum, universitatum, oppidorum, ca- strorum, villarum et aliorum locorum, et aliae singulares personae civitatum et dio- cesum et aliarum partium diversarum occuparunt et occupari fecerunt castra, villas et alia loca, terras, domos et possessiones, iura et iurisdictiones, nec non fructus, census, reditus et proventus Rectoris, Doctorum, Magistrorum et Scolarium prae- dictorum, et nonnulla alia bona mobilia et immobilia, spiritualia et temporalia, ad Rectorem, Doctores, Magistros et Scolares praedictos spectantia, et ea detinent in- debite occupata, seu ea detinentibus praestant auxilium, consilium vel favorem; non nulli etiam civitatum et diocesum ac partium praedictarum, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, eisdem Rectori, Doctoribus, Magistris et Scolaribus super praedictis castris, villis et lotis aliis, terris, domibus, possessionibus, iuribus et iurisdictionibus, fructibus, censibus, reditibus et proventibus eorundem et quibus- cunque aliis bonis mobilibus et immobilibus, spiritualibus et temporalibus, et aliis rebus ad eosdem Rectorem, Doctores, Magistros et Scolares spectantibus, mul tiplices molestias et iniurias inferunt et iacturas: quare dicti Rector, Doctores, Ma- gistri et Scolares nobis bumiliter supplicarunt, ut cum eisdem valde reddatur diffi cile pro singulis querelis ad Apostolicam Sedem habere recursum, providere ipsis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur adversus occupatores, detento- res, praesumptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eisdem Rectori, Doctoribus, Magistris et Scolaribus remedio subvenire, per quod ipsorum compesca
tur temeritas et alus aditus committendi similia praecludatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios, etiam si sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et radices, praefatis Rectori, Doctoribus, Magistris et Scolaribus efficacis defensionis praesidio assistentes, non permittatis eosdem super his et quibuslibet aliis bonis et iuribus ad Rectorem, Doctores, Magistros et Scolares praedictos spectantibus, ab eisdem vel quibusvis aliis indebite molestari, vel eis gravamina vel damna seu in- iurias irrogan, facturi dictis Rectori, Doctoribus, Magistris et Scolaribus, cum ab eis vel pro cura toribus suis aut eorum aliquo fueritis requisiti, de praedictis et aliis personis quibuslibet super restitutione huiusmodi castrorum, villarum, terrarum et aliorum locorum, iurisdictionum, iurium et bonorum mobilium et immobilium, redi- tuum quoque ac proventuum et aliorum quorumcunque bonorum, nec non de quibus libet molestiis, iniuriis atque damnis praesentibus et futuris, in fflis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem, summarie de plano sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iustitiae complementum, occupatores seu detentores, praesumptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi, nec non contra dictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis vel con- ditionis extiterint, quandocunque et quotiescunque expedierit, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invocato ad hoc, si opus raerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii Papae YIII. praedecessoris nostri, in quibus cavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine suae diocesis ad iudicium evocetur, seu ne radices et conservatores a Sede praedicta deputati extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere praesumant, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate praesentium non trahatur, seu quod de aliis, quam de manifestis iniuriis et violentiis et aliis, quae iudicialem requirunt indaginem, poenis in eos, si secus egerint, et in id procurantes adiectis, conservatores nullate- nus se intromittant, quam aliis quibuscunque constitutionibus a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, tam de iudicibus delegatis et conservatoribus, quam personis ultra cerium numerum ad iudicium non vocandis , aut aliis editis, quae vestrae possent in hac parte iurisdiciioni aut potestati, eiusque libero exercitio quo- modolibet obviare, seu si aliquibus communiter vel divisim a praedicta sit Sede in- dultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici, seu extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per literas apostolicas, non facientes plenam et ex- pressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, or- dinibus et nominibus propriis mentionem, et qualibet alia indulgentia dictae Sedis generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam, praesentibus non ex- pressam vel totaliter non insertam, vestrae iurisdictionis explicatio in hac parte va- leat quomodolibet impediri, et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum habenda sit in nostris uteris mentio specialis. Caetenun volumus et auctoritate apo stolica decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans millo fuerit impedimento canonico praepeditus; quodque a dato praesentium sit vobis et unicuique vestrum in praemissis omnibus et eorum singulis, coeptis et non coeptis, praesentibus et futuris, perpetuata potes
tas et iurisdictio attributa, ut eo vigore, eaque firmitate possitis in praemissis omni bus coeptis et non coeptis, praesentibus et futuris praedictis procedere, ac si prae- dicta omnia et singula coram nobis coepta fuissent, et iurisdictio vestra et cuiusli- bet vestrum in praedictis omnibus et singulis per citationem et alium modum legi- timum perpetuata extitisset, constitutione praedicta super conservatoribus, et alia qualibet in contrarium edita non obstante. Datum Eomae apud Sanctos Apostolos, xiiij. Calendas Maii, Pontificatus nostri anno duodecimo.
(Signaturae ad latus et in dorso:)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/61d1f750-8a52-47be-80c9-b0b50aadc0a6/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success