Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXVII. , S. 65
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXVII. , S. 65
Noverint universi praesentem hanc literam inspecturi: Quod sub Anno Domini М°ССССШ Iudicium fuit bannitum feria quarta in die Sanctae Dorotheae per Ia- cusonem Kerhnir Advocatum et per septem Scabinos sub nob. nominates, videlicet Nicolaum Sehii, Nicolaum Mali mandri Currificem, Petrum Currificem, Petrum Slos- ser, Nicolaum Hagno Rimer, Nicolaum Cingulatorem et Laurentium Pergamenistam, coram quo Iudicio dominus Andreas Mnisca miles praesentialiter constitutus domum suam ante portam Sancti Floriani prope domum Staskonis Currificis Petro Currifici fundamentaliter situatam liberalster vendidit, cum xv. grossis pro ecclesia Sancti Floriani pro vino resignando actualiter expagavit, per eundem et suos haeredes le- gitimosque successores tenendam, habendam, utifruendam, nec non in quosvis usus beneplacitos haeredimonialiter convertendam, prout sibi suisque haeredibus melius ac utilius videbitur expedire. In cuius rei testimonium sigillum Scabinorum Flo- rentinensis civitatis praesentibus est appensum. Datum per omnia prout supra.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo viridi, taeniola membrana cea appenso. Sigillum exhibet manum indicantem, cum hac in ambitu inscrip- tione uteris maiusculis sic dictis scholasticis exarata: t S. SCABINORVM. DE. SANCT0.FL0RIAN0,— Nr. Archiv. Univ. 1080.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/b5e5df43-b45b-46fd-becb-61e7f8cb5c46/charter>, accessed at 2025-01-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success