Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LV. , S. 121
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LV. , S. 121
Nos Paulus de Bogumilouice Iudex et Cristinus Mischca de Neprzesna Sub- iudex terrae Cracoviensis generales notum facimus quibus expedit universis prae- sentibus et futuris, praesentium notitiam habituns: quod in Iudicio nostro terrestri Cracoviensi, coram certis Camerariis iudicialibus nostris constituta personaliter no- bilis domina Beijatha relicta domini Dimitrii olim Marschalci regni Poloniae, sana mente et corpore existens, non compulsa nec coacta, sed de bona eius voluntate, de consensu domini nostri Wladislai Regis Poloniae per literam eius exhibitam ad hoc dato, totam partem haereditatis suam maternam et avuncularem in Bosczijn, cum ipsius partis haereditatis omnibus iuribus, utilitatibus, fructibus, reditibus, pro- ventibus, incolis, censibus, areis, aedificiis, domibus, tabernis, molendinis, (h)ortis, agris, campis, pratis, pascuis, piscinis, aquis, lacubus, fluviis, silvis, borris, me- ricis, gagiis, rubetis et universis pertinentiis, nihil pro se et successoribus suis ibi dem iuris vel utilitatis reservando, pure propter Deum et pro salute animae suae, egregiis Magistris ad Collegium Universitatis studii Cracoviensis generalis dedit, donavit et in perpetuum totaliter resignavit, tenendum, habendum, utifruendum, pos- sidendum, commutandum, vendendum, donandum et in usus ipsorum beneplacitos li-, bere convertendum. In cuius rei testimonium sigilla praesentibus nostra sunt ap- pensa. Actum et datum in Proschouice, feria quarta proxima post Conductum Pas- cae, Anno Domini Millesimo CCCC decimo quinto. Praesentibus nobilibus testibus
14
Andrea de Rawulouice, Iohanne de Plessow, Imramo de Czulice, Iohanne de Lu cice, Iohanne et Nicolao de Sarbye haeredibus, pïuribusque aliis fide dignis.
(Ex arehetypo membranaceo, cum duobus sigillis cereis albis, taeniolis membranaceis appensis. Sigillum primum exhibet scutum cum insigni Polkozic atque cum inscriptione illegibili. Sigillum alterum defert scutum cum insigni Gryf et inscriptione in ambitu Uteris gothicis minusculis exarata: *§>.ctiatini. bt. ütfitftsna. subiubt. tta.— Nr. Archiv. Univ. 30.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) LV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/f36b22cd-892b-4916-8c9a-b2ac9edcae1c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success