Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1296 XII 19
Signature: 1296 XII 19
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Dezember 1296, Passau
Wernhart, Bischof von Passau, befiehlt dem Propst zu Ranshofen als Archidiakon von Mattsee im Auftrag des Metropoliten die Bekanntmachung der päpstlichen Bulle zum Schutze der kirchlichen Freiheit vom 24. Februar 1296.Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 248-249, Nr. 275
Current repository:
BayHStA München Bestand KU Ranshofen (www.gda.bayern.de/archive/hsta/index.php)

Mit einem Siegel. Material: Pergament
Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcpus dilecto in christo fratri domino Chunrado Preposito in Ranshouen et Archidiacono Maticensi salutem et fraternam in domino karitatem. Significamus fraternitati vestre, quod litteras reuerendi in christo patris et domini domini Chunradi sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopi, apostolice sedis Legati per omnia recepimus in hec verba: Honorabilibus in christo fratribus et amicis karissimis dominis Wernhardo venerabilibus Episcopo, Preposito, Decano atque Capitulo Ecclesie Patauiensis Chunradus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis Lagato (sic) Salutem et sinceram in domino karitatem.||
Noueritis sanctissimum in christo patrem et dominum nostrum dominum Bonifacium vniuersalis ecclesie summum pontificem nuper constitutionem quandam ad tuitionem libertatis ecclesiastice publice promulgasse, cuius tenor talis est: Ad perpetuam rei memoriam. Clericis Laycos infestos etc. (Siehe die Urkunde datum apud sanctum petrum am 24. Februar 1296.) Hanc itaque institutionem sanctam et salubrem diuinitus promulgatam, quam omnes scire tenentur et seruare, licet vos iam non lateat nec latere debeat, vestre tamen dignum duximus sinceritati scribere, quatenus ipsius tenore de verbo ad verbum plenius perspectum in mente et verbis inuiolabilius obseruetur et si quid contra eam minus caute est excessum, ut audiuimus, cauto reformetur consilio et salutari remedio corrigatur. Propter quod eandem constitutionem mandamus in virtute sancte obedientie clero et populo in vestra dyocesi frequencius publicari. Nos igitur volentes mandatum reuerendi patris domini Chunradi sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopi exequi reuerenter, quod verius apostolicum reputamus, Dilectioni vestre in virtute sancte obedientie firmiter precipimus et mandamus, quatenus prefatas institutiones sanctas et salubres clero et populo vobis subditis faciatis per vestrum Archidiaconum frequencius publicari, clericis vobis subditis sub pena suspensionis officii et beneficii firmiter iniungentes, ut mandatum nostrum prehabitum tota deuotione et reuerentia exequantur. Datum Patavie Anno domini M°. CC°. Nonagesimo VI. XIIII. Kalendas Januarii.

Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 248-249, Nr. 275
Original dating clause: XIIII. Kalendas Januarii
Language:
Places
- Passau
München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1296 XII 19, in: Monasterium.net, URL </mom/DE-BayHStA/KURanshofen/1296_XII_19/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success