Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1299 VII 22
Signature: 1299 VII 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1299, Salzburg
Das Capitel von Salzburg gibt mehrere Güter zu Ötendorf, Feuchten und Vielmosbach etc. wegen ihrer zu großen Entlegenheit an das Kloster Ranshofen.Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 311-312, Nr. 335
Current repository:
BayHStA München Bestand KU Ranshofen (www.gda.bayern.de/archive/hsta/index.php)
BayHStA München Bestand KU Ranshofen (www.gda.bayern.de/archive/hsta/index.php)
Mit zwei Siegeln. Material: Pergament
Qvia rebus gestis mater erroris Obliuio nouercatur, fidelis est scriptura, que memorie hominum gesta temporis imprimit, ne simul cum tempore elabantur, Nos igitur Fridericus prepositus et archidiaconus, Eberhardus decanus Totumque Capitulum ecclesie Salzburgensis presentibus profitemur et constare volumus vniuersis, quod accedente voluntate et consensu Reuerendi in christo patris et domini nostri domini Chvnradi venerabilis archiepiscopi ecclesie Salzburgensis apostolice Sedis Legati et vnanimi voluntate ac fauore Capituli nostri quasdam possessiones Hospitalis nostri videlicet Oetendorf et apud fevehten, in dem vilmospach cum quibusdam aliis prediis in Tekenpach, Merental et auchental, quarum possessionum fructus propter loci distantiam et inhabitantium maliciam colligere non poteramus sine magnis laboribus et expensis, Dilectis in christo confratribus venerabili Preposito domino Chvnrado et Conuentui ecclesie in Ranshoven pro viginti Libris Ratisponensibus, sicut quiete possedimus vendidimus pleno jure Transferentes in ipsam ecclesiam Ranshovensem omne jus, quod hospitali nostro et nobis in predictis prediis conpetiit et conpetere videbatur, pratis, agris, pascuis, Siluis, quesitis et inquirendis tam cultis quam incultis, Obligantes nos nichilominus auctorizare, quod wlgariter gewer dicitur, predictas possessiones secundum bonam terre consuetudinem, que in contractibus bone fidei obseruatur. Ne autem huiusmodi vendicio sev contractus per successores nostros impugnari possit aliqualiter vel inmutari, presentes conscribi fecimus litteras et Sigillorum videlicet Reuerendi in christo patris et domini nostri domini Chvnradi venerabilis archiepiscopi Salzburgensis et Capituli nostri munimine roborari in testimonium et cautelam ecclesie Ranshovensis.||
Huius rei testes sunt venerabiles viri domini Johannes Prepositus ecclesie in Berthersgaden, Ruepertus, Diethardus ecclesiarum sancti Petri Salzburge et in Mense abbates, Chvnradus de Radekk Decanus ecclesie sancti Nycolai Patauie, magister Wernherus Capellanus, Geroldus notarius Curie Salzburgensis, dominus Heinricus et Gerhohus Ministeriales de Radekk, dominus Waltherus Saxo, vlricus Graebnicher, Reglinus de Movterdorf, Ortolfus Schoenperiger, Otto Flachawer, Heinricus Officiarius et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec Salzburge Anno Incarnationis domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo ix in die beate Marie Magdalene.

Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 311-312, Nr. 335
Original dating clause: in die beate Marie Magdalene
Language:
Places
- Salzburg
München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1299 VII 22, in: Monasterium.net, URL </mom/DE-BayHStA/KURanshofen/1299_VII_22/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success