useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1301 IV 24
Signature: 1301 IV 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1301, Ranshofen
Propst Chunrat von Ranshofen errichtet für sein Kloster ein Krankenhaus, weist ihm Einkünfte aus seinen Pfarren an und stiftet Messen dahin.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 386-387, Nr. 418
 

cop.
Aus der Bestätigung des Bischofes Wernhart von Passau, dat. Passau, am 5. Mai 1301, in einem Codex

    x
    Nos Chunradus dei gracia prepositus Totusque Conuentus Ecclesie Ranshouensis ad perpetuam rei memoriam presentibus confitemur, quod nos aduertentes miserabilem defectum, quem nos in nostris infirmitatibus ac predecessores confratres nostri Karissimi in mortis articulo ex defectu infirmarie, quia hucusque caruimus, miserabiliter passi sumus et uolentes eundem defectum submouere considerando, non minimum esse inter karitatis opera infirmis maxime tamen domesticis releuacionis auxilio subuenire, ne nos et successores nostros, sicut hactenus sepe contigit, contingat in religionis nostre opprobrium ingruentibus morbis necessariis suffragiis et commodi destitui et decedere extra lectum, domum prope Capellam nostram ob hoc constructam pro infirmaria deputamus Statuentes, ut in ea fratres infirmi, debiles ac minuti recipiantur, sicut in aliis ecclesiis nostri ordinis consueuit, karitatiue ac humaniter pertractandi. et ut premissa debitum sorciantur effectum, sicut nostre seriose intencionis existit et mera necessitas id exposcit, Statuimus, ut ecclesie nostre custos, qui pro tempore fuerit, infirmariam cum custodia simul regat, teneat et gubernet, utpote coniuncta inseparabiliter et connexa. porro ut idem custos seu infirmarius tam infirmis quam infirmarie habeat prouidere, damus, deputamus eidem infirmarie in perpetuum de ecclesiis nostris infra scriptis uidelicet de ecclesia in Provnow vnum talentum denariorum, quod antea ad cellare pertinuit. Item de noua ecclesia vnum talentum, quod antea cedebat camere nostre, de parrochiali ecclesia unum talentum, de Hoentenberg dimidium talentum, de Geroltzperg dimidium talentum in festo omnium sanctorum. Item omnes prouentus de wilwrechtzreut, qui residuari poterunt super pittanciam siue consolacionem ministrandam per oblagerium in anniuersario felicis recordacionis domini Chunradi de veltpach annis singulis persoluenda saluis aliis bonis, que auctore domino ex donacione fidelium accedere poterunt in futuro, de quibus predictis infirmarius annuatim faciet racionem. Item Chunradus dei gracia predicte Ranshouensis ecclesie prepositus de consensu predicto conuentus nostri donamus et annectimus custodie nostre ecclesie Ix. denarios reddituum annuatim, quos in perpetuum solui ordinamus de illo talento, quod in festo beati Pancracii de censu nostrorum censualium exhiberi et amministrari annuatim consueuit per custodes nostre ecclesie memorate, per quos quidem lx. denarios lumen perpetuum fieri portandum ante sacerdotem reuerenter in uilla Ranshouen ad infirmos eucharistiam deferentem, in quo corpus domini specialiter uolumus uenerari. Ad hoc ordinamus, sicut ab antiquo est consuetum, cum ad infirmum uel ad infirmos itur ad uillam, trina fiat pulsacio cum campana sexte, ut audito hoc sonitu siue sono populus conueniat unanimiter ad infirmum ad indulgenciam recipiendam. Ordinamus etiam ex communi consilio nostri Capituli et fauore, quod omni VIta feria per Plebanum nostre ecclesie sancti michahelis, uel quem ad hoc ordinabit, missa dicatur in hoselpach, nisi incidant sollempnes dies, tunc sequenti die recuperetur ob reuerenciam et amorem beatorum patronorum ibidem egydii, ualentini, ut eorum patrocinio et deuocione hominum illuc affluencium salus animarum nostrarum et nostre ecclesie prosperitas conseruetur. Preterea perpetuo statuimus edicto quesumus in commemoracionem annunciacionis uirginis gloriose omni anno in sacratissima nocte Natalis domini finita misse, que incipit Lux ful: a choro nostro antiphona: Hec est dies, quam deuotis cordibus et sollempnibus uocibus et deinde per circulum anni omni sexta feria. In quadragesima autem in processione, que ordinatur ad Capellam, iugiter decantetur et ut huiusmodi antiphone decantacio et sacre dominice passionis memoria uotiuius fiant, Vineam in Swelnpach dictam an der leiten super curiam nostram sitam per nos Chunradum prepositum de nostro et de nouo comparatam ad hoc deputamus et damus, ut omni sexta feria, in qua consueuit ministrari Pittancia uini, dominis fratribus et dominabus uini prebenda dimidia ministretur et si fructus eiusdem uinee ad usum predicte antiphone deputati contingeret excedere talem usum excessum ad infirmariam deputamus consolacioni debilium inpendendum. Statuimus igitur sub uirtute obediencie et sub interminacione diuini iudicii nos et successores nostros obligamus, ne aliquis presencium uel futurorum prepositus aut canonicus huius loci contra premissa ueniat, faciat uel attemptet. Acta sunt hec anno domini Millesimo CCC°. primo in Ranshouen in die beati Georii martiris.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 386-387, Nr. 418

    Original dating clausein die beati Georii martiris



    LanguageLatein
    Places
    • Ranshofen
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.