useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00340474
Signature: 00340474
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1282-07-18, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
(Grant, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Juliana Wyth Receivers: Oseney Abbey
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00340474
 
x
Pateat uniuersis [...] quod cum Iuliana Wyth de Oxonia quondam uxor Laurentii Wyth sane mentis compos et in libera uiduitate sua testamentum suum faciendo nos magistrum Hugonem rectorem ecclesie beati Aldati dominum Maynardum rectorem ecclesie beati Martini Oxonie et Walterum capellanum de eadem testamenti constituisset exsecutores inter alia in suo testamento dicendo quia non habeo pecuniam in promtu ad perfitienda legata uolo quod exsecutores mei uendant secundum dispositionem eorundem prout melius uiderint expedire ut testamentum meum compleatur unam dimidiam marcam annui redditus de domo que sita est inter tenementum Nicholai Aurifabri ex una parte et tenementum quod fuit quondam Iohannis Burgeys ex altera in parochia Omnium Sanctorum Oxonie nos dicti executores dictum testamentum secundum uoluntatem dicte defuncte eodem coram ordinario et municipibus secundum consuetudinem municipalem legitime probato deuote exsequentes dictum annuum redditum quem Abbas et Conuentus Oseneye dicte Iuliane soluere consueuerunt eisdem Abbati et Conuentui tenore presentium secundum formam dicti testamenti concedimus dimittimus et remittimus in perpetuum omni iuri et possessioni in dicto redditu nobis competenti pure et absolute renuntiantes necnon omnia instrumenta et munimenta dictum redditum contingentia una cum transcripto testamenti predicti eisdem religiosis liberantes Et quia dicti religiosi animam dicte defuncte habentes commendatam dictam concessionem dimissionem et remissionem acceptarunt ob hanc causam ex sua munificentia ad complendum dictum testamentum nobis sexaginta solidos sterlingorum contulerunt Et ut huic scripto sigilla nostra apposuimus et sigillum offitialis domini Archidiaconi Oxonie apponi procurauimus Hiis testibus magistro Ricardo de sancta Fredeswyda tunc offitiali dicti Archidiaconi Nicholao de Kyngestone tunc maiore Oxon Philippo de O Thoma de Sowy tunc balliuis Iohanne Sewy Stephano apparitore et aliis Datum Oxon die Sabbati proxima ante diem sancte Margarete uirginis et Martinis anno Domini m cc octogesimo secundo
Source Fulltext: Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of Oseney Abbey. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.89. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1929.
Places
Persons
  • Burgeys, Iohannes
  • Hugo, magister, rector ecclesie beati Aldati
  • Kyngestone, Nicholaus de, maior Oxon
  • Maynardus, dominus, rector ecclesie beati Martini Oxonie
  • Nicholaus, aurifaber
  • O, Philippus de, balliuus
  • Oxonia, Iuliana Wyth de, relicta Laurentii Wyth
  • Sancta Fredeswyda, Ricardus de, magister, offitial domini Archidiaconi Oxonie
  • Sewy, Iohannes
  • Sowy, Thomas de, balliuus
  • Stephanus, apparitor
  • Walterus, capellanus ecclesie beati Martini Oxonie
Keywords
  • General: 
    • Grant
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.