Charter: Documents of Early England Data Set 00760270
Signature: 00760270
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240-04-15
(Agreement, SPOFFORTH, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)) Givers: W. Percy Receivers: Jordan of EstriciaSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760270
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760270
x
Hec est convencio facta inter dominum W de Perci ex una parte et Jordanum de Estricia ex altera videlicet quod predictus W commisit ad firmam dicto Jordano unam carucatam terre [...] in Spofford de dominico suo et unum toftum quod fuit Henrici fullonis in qua carucata ix acre terre faciunt bovatam habend et tenend dicto Jordano omnibus diebus vite ipsius Jordani Reddendo inde annuatim dicto W de Perci [...] vel ballivis suis apud Spofford duo chapella de primerola ad Pascham et duo capella rosarum ad nativitatem sancti Johannis Baptiste et duo capella de solsequio ad festum sancti Michaelis unum domino et aliud domine et ad Natale unum par cyrotecarum furatarum vel vj d pro omni servicio [...] Et post decessum dicti Jordani predicta carucata terre [...] predicto W [...] quiete revertatur Pro autem commissione et concessione prefatus Jordanus concessit quod W de Perci filius dicti W de Perci habeat et hereditarie teneat totam terram suam de Jarum [...] post decessum ipsius Jordani si non habuerit dictus Jordanus heredem de uxore sua desponsata quam terram habuit ad Pascha anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxiiij to Et si dictus W de Perci filius dicti domini W de Perci decesserit priusquam Jordanus habeat alius filius dicti domini W de Perci quem habuit de domina Elena uxore sua vel filia de eadem uxore totam predictam terram [...] hereditarie [...] Et ad majorem hujus rei evidenciam predictus Jordanus concessit quod veniet in curiam domini regis quando dicto Willelmo placuerit ad hanc convencionem incyrographandam [...]
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Comment
Date: Pascha anno regni regis Henrici filii regis Johannis !xxiiij to! (15th April 1240) Regnal FeastCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760270
Editions:
- Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
- SPOFFORTH, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Agreement
Documents of Early England Data Set 00760270, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00760270/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success