useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00760888
Signature: 00760888
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1279-00-00
(Court Record, PETWORTH, SUSSEX (ENGLAND)) Givers: Alianora Receivers:
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760888
 
x
Alianora clamat habere libertates subscriptas sine carta a tempore a quo non extat memoria videlicet apud Petteworth et Sutton emendas assise panis et cervisie fracte pillorium tumbrellum et thawe apud Petteworth Clamat eciam habere warennam per omnes terras suas dominicales et similiter in terris feoffatis per dominos a tempore Jocelini le Castelyn tunc fratris regine Clamat eciam habere apud Petteworth unum mercatum quolibet die Sabbati per annum et eciam ibidem unam feriam per annum videlicet in festo sancti Edmundi regis per octo dies duraturam et omnia que ad feriam pertinent Clamat eciam habere chaceam ad omnimodas feras juxta forestam de Arundell per certas limites Clamat eciam habere emendas assise panis et cervisie de tenentibus persone de Petteworth eo quod persona non habet pillorium neque tumbrellum Et quod ipsa et antecessores sui plene usi sunt omnibus predictis libertatibus et quod nichil ocupaverunt vel usurpaverunt super dominum regem vel antecessores suos petit quod inquiratur Et milites ad hoc electi dicunt super sacramentum suum quod predicta Elianora tenet predictis villas de Petteworth et Sutton ex feoffamento Henrici de Percy quondam viri sui qui eas ei tradidit ad terminum vite sue Et quod idem Henricus et antecessores sui et similiter eadem Alianora plene usi sunt omnibus predictis libertatibus preterquam quod ipsa non percipit emendas assise panis et cervisie fracte de tenentibus magistri Gilberti de Leoffardi persone de Petteworth infra domos eorundem tenencium aut in secreto si autem assisa illa fracta fuerit in pupplico vel in mercato eadem Alianora percipit emendas Et quod nichil ocupaverunt vel usurpaverunt super dominum regem vel antecessores suos Ideo dictum est ei quod eat inde sine die cum libertatibus predictis salvo tamen quod non percipiat emendas panis et cervisie de tenentibus predicte persone ut predictum est etc et salvis domino regi etc Placita de juratis et assisis coram J de Reygate et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Sussex anno regni regis Edwardi vij mo
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.

Comment

Date: anno regni regis Edwardi !vij mo! (1279) Regnal
Editions
  • Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
  • PETWORTH, SUSSEX (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Court Record
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.