Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 272, S. 326
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 272, S. 326
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 272, S. 326
FRIEDRICH n. 1220 NOV. 24. 249
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Federicus secundus divina favente cle- • mentia Romanorum imperator seiriper augustus et gloriosus rex Siciliae in perpetuum. Excellentiae imperialis decet maiestatem, ut circa eos quos suae sublimitati devotos esse cognovit et fideles, sincere beuignitatis suae favorem ostendat, eisque plenam gratiae suae clementiam et beneficia liberaliter impartiatur. Quapropter uotum facimus universis imperii nostri fidelibus, praesentibus et futuris, quod nos ad memoriam revocantes devota obsequia, quae fideles nostri homines de Terdona serenissimis et gloriosissimis avo nostro Federico et Henrico patri nostro imperatoribus, praedecessoribus nostris, nostraeque maiestati fer- venter exhibuerunt et in posterum creduntur exhibituri, privilegia, conventiones et concor- data, quae facta fuerunt inter ipsum avum nostrum Federicum atque Henricum patrem nostrum et praedictos Terdonenses, rata et firma habentes, iurisdictiones, honores, pedagia, thelonea, daptiones, stratas et omnia alia quae in privilegiis serenissimorum parentum nos- trorum Federici et Henrici imperatorum continentur, a praesenti divali1 pagina damus et perpetuo concedimus atque confirmamus. Privilegia vero contra ipsos Terdonenses indulta ab ipsis cassamus2 et in irritum deducimus, et cassata non confirmabimus. Et si quae privilegia indulta sunt et confirmata a nobis vel praedecessore nostro in praeiudicium Ter- donensium alicui universitati vel alicui personae seu aliquibus personis, auctoritate prae- dicta in irritum ea deducimus et cassamus, et cassata non confirmabimus. [Et] praedictos Terdonenses3 in ea possessione et quasi, praescriptione et quasi, proprietate et quasi, tue- mur, confirmamus et eos restituimus, quam habebant tempore fidelitatis factae nobis per nuntiuin nostrum Eberardum de Lutri, et ante fidelitatem a sexaginta annis citra, non ob- stantibus aliquibus privilegiis contra hoc a nobis vel a praedecessoribus nostris ab aliqua universitate vel aliquibus iinpetratis. Item damus, concedimus et confirmamus civitati Ter- donae et ipsis Terdonensibus omnem iurisdictionem plenam et meram, gladiique potesta- tem et animadvertendi in facinorosos, omniunique causarum cognitiones et quae circa eas vertantur in ipsa civitate Terdonae et eius districtu, forum et ferias, piscationes et aquae- ductus in praedicta civitate, et in omnibus Iocis infrascriptis et eorum pertinentiis. Item damus, concedimus et confirmamus privilegia, loca, castra, posscssiones et iurisdictiones plenas et meras, et honores atque districtum infrascriptorum locorum, scilicet de istis locis et de castellariis eorum: de Puteolo de Groppo, de Puteolo Formigario, de Montemersino, de Volpedo, de Bagnaria, de Montelegali, de Beliniano, de Mompelono, de Fabrica, de Gremiasco, de Monteacuto, de Dernice, de Montebore, de Merlasino, de Bulgo, de Brusa- monico, de Mongiardino, deLiprando, de Savignono, de Grondona, de Percio, de Publieto et Arquata, de Montealto, de Montecucco, de Precipiano, de Serravalle, de Cassano, de Stazano, de Brionte, de Novis, de Bosco, de Villa, de Avolasca, de Sarzano, de Castro- novo, de Pontecurono, de Cuparia, de Baniolo, de Caniano, de Clavenzana, de Aciano, de RusianO, de Vigale, de Gatorba, de Brignano, de Montemerlo, de la Rocha, de Ransis, de Montelario, de Busseto. Et si infra praedictas coherentias aliquid est, taniquam si esset nominatum perpetuo damus, concedimus atque confirmamus. Et specialiter perpetuo da- mus, concedimus atque confirmamus ex certa scientia castrum Castrinovi et eius villam, cum tota curia eiusque iurisdictione niera et plena, honore et districtu, et hominibus habi- tantibus in praedicto loco et villa, et cum omnibus pertinentiis suis dictis Terdonensibus.3 Et eos in omni possessione et quasi, praescriptione et quasi, dominio et quasi eiusdem Castrinovi et villae tuemur, confirmamus et concedimus. Et ipsos Terdonenses restituimus,
250 FRIEDRICH П. 1220 NOV. 24.
ut ex suprascriptis habeant et possint imperiali auctoritate et eius concessione uti, non ob stante aliquo facto vel privilegio alicui universitati vel personae vel aliquibus indulto vel indulgendo seu concesso, et specialiter revocando illud quod factum fuit vel praeceptum ab Everardo de Lutri., Et si qua privilegia indulta sunt vel confirmata alicui universitati seu aliquibus personis contra praedicta, vel contra suprascriptam civitatem seu in ipsius civi tatis praeiudicium vel4 praedictorum Terdonensium, ex certa scientia imperiali auctoritate ac praesenti divali1 pagina ea in irritum ducimus pariter et cassamus. Insuper igitur sta- tuinius et sancimus, ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, nullusque nuntius noster, nullaque denique persona ecclesiastica vel secularis aut universitas hanc nostram confirmationis paginam audeat violare, vel praedictos Terdonenses in aliquo praedictorum gravare vel molestare, vel homines recipere praedictorum locorum seu alicuius eorum, vel manutenere seu defenderé contra civitatem praedictam. Quam si quis faceré attentaverit centum libras auri pro qualibet ла�?е pro paena componat, dimidio camerae nostrae et reli- quum iniuriam passis. Quod ut verius credatur et inviolabiliter in posterum observetur, praesentem paginam inde conscribi iussimus et maiestatis nostrae sigillo communire.
Huius rei testes sunt: Bertholdus patriarcha Aquilegiensis, Sifridus archiepiscopus Moguntinus, Sifridus Augustensis, Ulricus 5 Pataviensis, Bertoldus Brixiensis episcopus, Albertus Tridentinus electus, Ludovicus dux Bavariae comes palatinus Rheni, Gulielmus marchio Montisferrati, Azo marchio Estensis, Conradus et Obizo marchiones Malaspine, Anseimus de Iustingen mareschalchus et Vernherus6 de Bonlandia dapifer imperii.
Ego Conradus Metensis episcopus imperialis aulae canzellarius recognovi. Actum in castris in Montemalo, anno domini millesimo ducentésimo vigésimo, régnante in- victissimo domino nostro Federico secundo Romanorum iniperatore semper augusto et glorioso rege Siciliae, anno imperii ipsius primo, regni vero Siciliae vigésimo tertio. Féli citer datum in loco antedicto, per manimi Henrici prothonotarii, anno suprascripto, octavo kal. decembris, indictione nona.
Nach dem drucke: Bottazzi Le antichità di Tortona e suo agro (Alessandria 1808) s. 310. — In italienischem auszuge hei Costa C'ronaca di Tortona 62 und Huillard Bist. dipl. Frid. 2, 24. — 1 Dr. ducali. — 2 Dr. casiata. — 3 Dr. dictorwm Terdonensium. — 4 Dr. vel per te. — 5 Dr. Wlac. — ' Dr. Venil.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 272, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/0d4554f0-ba7b-4bc9-aedd-9851e8d08bb2/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success