Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 106, S. 181
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 106, S. 181
C. In nomine sahcte et individue trinitatis. Fridericus divina favente clementia Ro- manorum imperator augustus. || Imperialem decet excellentiam fideles-quosque dignis be- neficiis sublevare et munifico promovere successu, ut et ad serviendum alacrio||res fiant domestici et iit bonam spem fiducialiter erigantur alieni. Unde quia quoslibet imperii fideles eorumque necessitates pre oculis ha[jbere debemus, maxime tamen ad domesticos fidei respiciendum esse censemur, qui pro imperii honore et nostro amore se ipsos et suos cot- tidiane morti exponere'non formidant. Ea propter indubitanter cognoscat tam futurorum quam presentium fidelium etas, quod nos pro dilectionc ac petitione fidelissiuii nostri mar- chionis Teoderici, qui assiduis laboribus nostris nobiscum insudare et cbttidianis perieulis pra stetu imperialis corone communicare numquam abhorruit, septem mansos sitos iu pago Merseburgensi, inter ipsam civitatem et villani Genvardesdorf, quos predictus marchio a nobis in feodo habet, et sui homines per eum beneficiali iure habere dinoscuntur, beato ' Iohanni baptiste et glorioso martiri Laurentio, venerabilibus scilicet patronis ecdesie pre- fate civitatis, de proprietate regni ex clementia imperiali tradidimus, simulque proprietatem et usum fructum eorumdem, cum omnibus ad ipsos mansos pertinentibus,* videlicet viis et inviis, exitibus et reditibus, areis cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarunlque de- cursibus, supra memorate ecclesie libera facultate concessiinus, stabilique iure ipsa bona possidenda donavimus. Ut autem hgc tradicio nostra rata et inconvulsa permaneat, pre- sentem inde paginam conscribi fecimus, eamque sigilli nostri impressione muniri iussimus et insigniri.
Cuius traditionis testes sunt: Reinaldus Coloniensis archiepiscopus, Everhardus Bam- bergensis episcopus, Ileinricus Wirzebiu-gensis episcopus, Heinricus Leodiensis episcopus, Ortliebus Basiliensis episcopus, Cunradus palatinus comes de llheno, Teobaldus dux Boe- mie, Otto marchio Missinensis, et frater eius comes Teto, Rudolfus comes de Phullendorf, 6lricus comes de Lenzeburc, Teobaldus comes de Lesgemunde et alii quam plures.
Signum domni Frederici Roinanorum imperatoris invictissimi. (M.) (S.) Ego Ulricus cancellarius vice Coloniensis archiepiseopi- et archicancellarii re- cognovi.
104 FRIEDRICH f. 1162 IAN. 20.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.c.lxii., indictione x., regnante domino Fride- rico Romanorum iniperatore gloriosissimo, auno regni eius x., iiriperii vero vii. Feliciter. Amen. Datum Laude xiii. kal. februarii.
Aus dem orig. zu Merseburg. Vom siegel fehlt ein stuck.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/247d8a73-3c90-4cd2-91d4-574c63a2d566/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success