Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 756, S. 611
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 756, S. 611
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 756, S. 611
Ludowicus dei gracia Romanorum imperator semper augustus. Universis sacri Ro- mani imperii fidelibus, quibus presentes exhibite || fuerint, graciam suam et omne bonum. Ad nostre celsitudinis noticiam non sine gravibus multorum querimoniis est deductum, [| quod nonnulli presertim supcr alveum Reni sibi hactenus vendicaverint et vendicent ius se intromittendi de bonis, rebus || et mercibus eorum, qui naufragium paciuntur, eadem bona, res et inerces animo sibi retinendi occupando et de eis pro suo Iibito disponendo. Cum igitur huius iuris vendicatio scu usurpatio sit contra omnem equitatem ac naturalem quo- dammodo racionem, dictantem quem duplici afflictione et incommodo affligi non debere: nos vestigiis predecessorum nostrormn inherentes oninibus nobis et dicto sacro Romano iinperio subditis, cuiuscumque status vel conditionibus extiterint, interdicimus et penitus inhibemus, ne quis bona, res et merces qualescunque naufragium in dicto alveo Reni pa- cienfcium animo sibi retinendi quoquomodo presumant vel audeant occupare seu se intro- mittere de eisdem, vel alias dictis naufragium pacientibus iniurias seu molestias aliquas ingerere vel inferre, non obstante aliqua consuetudine seu pocius abusione, si qua a quo- quam in contrarium de facto fuerit observata; quam quidem consuetudinem, si sic dici meretur, tamquam corruptelam et erroneam ac nulla ratione fulcitam reprobamus, cassa- mus et annullamus, immo cassam invalidam et reprobam fore tenore presencium declara- mus. In cuius rei testimonium presentes conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri.
Datuin Franchcnfurt, feria tercia post dominicam Letare proxima, anno domini mille- simo trecentesimo tricesimo nono, rcgni nostri auno vicesimo quinto, imperi vero duodecimo. Aus dem orig. au Coblenz. Siegel hongt. — Reg. Lud. nr. 2830.
34*
532 LUDWIG IV. 1339 MARZ 13.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 756, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/cddc19f6-ea16-45f0-8f05-391f6fe7ab2c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success