Charter: Codex Diplomaticus Lithuaniae, ed. Raczynski, 1845 (Google data) I.
Signature: I.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
I. Annus 1323. Jobannes XXII. Papa vetat Magistro et ordini theutonico
infestare regem Gediminum, si ille fidem christianam amplexus sit. Rok 1323. Jan. XXII.
Papiez zabrania Mistrzowi i zakonowi niemieckiemu napastowac dalej ksiçcia Gedymina,
jezeli ten religia, chrzescianska, przyjmie. Joannes ХХП. etc. dilectis filiis Magistro et
Fratribus bospitalis saneie Marie Tbeutonicorum Jerosolermitañ salotem. Pater luminum, a
quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descen dere noscitur meutem magnifici Viri
Gedeiuime Regis Letwinorum et multorum Rutheuorum preparasse uidetur sicut per
deuotissimas litteras eius nobis et fra tribus nostris Sancte Romane Ecclesie Cardinalibus
nobis directas percepimus ad cognosceudam et percipieudam lucem Catholice ueritatis,
propter quod ad eiusdem Regis denote requisitionis instanciam Venerabilem fratrem nostrum
Bartholomeum Episcopum Electeíi, et dilectum filium Bertrandum abbatem Mo 4 26 nasterii
sancti Theofredi Aniciefi diocesis, uiros utique litterarum scientia pre- ditos, in maguis
et ardu is gerendis negociis hactenus laudabiliter comprobatos, ac feruidos catholice
fidei zelatores, tanquam speciales aplice Sedis Nuncios ad partes illas prouidimus
destinando, sperantes quod per manus eorum idem Rex, et alii Principes et uobiles cum
populis dictarmn partium regeuerati sacri unda baptismatis, ueram sanctamque doctrinam
catholice fidei et evangelicam percipient veritatem. Cum autem idem Rex super certis
articulis causis et que- stionibus, quos, et quas contra nos se habere proponit, nostrum
et eiusdem Ecclesie subire iudicium non recuset quin immo super biis implorat auxilium
con- fidenter. Nos cupientes eundem, et quoslibet infideles ad catholicam fidem conuerti
uolentes quod quantum cum Deo possumus fouerefauore et beneficiis pro vocare Uniuersitatcm
Vestram rogamus, monemus et hortamur attente, uobis iu uirtute sanete obedientie
districtius iniungentes, quatinus postquam idem Rex fidem Catholicam, Deo auctore
suscepit, a molestiis, dampnis et iuiuriis inferen- dis eidem, et hominibus Regni sui
resipiscatis omnino, quin immo teneri uos uo- lumus cum eodem Rege, et aliis personis
illarum partium, que ad fidem catho- licam counertentur fraterne et in pace uivere, sine
qua non congrne colitur pacis auctor. Nos enim cum simus omnibus, secundum Apostolum in
iustitia debito- res, super predictis articulis, causis et questionibus post conuersionem
ipsius Regis ad fidem Catholicam intendimus per optime ac celeris exhibitionem iustitie
partes aplice sollicitudinis adhibere Datum Amnion Kalendis Junii, anno octavo.
(Exscriptam ex Regist. titter, commuainm lohann. XXll., exemptar invenitur in secreto
arcbivo regio montano.) 27 П. Annus 1323. Transumptum trium cpistolarum Gedimini ducis
Lithuaniae ad Patres ordinis S. Francisci et S. Dominici, nee non ad eivitates maritimas
Gcrmaniac seplemtrionalis. M1323. Kopia trzech listów Gedymina Kwiçcia litewskieg'O do
Ojców Zakonu S. Franciszka i S. Dominika, jakotez do miast nadmorskich Niemieç pótnocnych.
In dei nomine amen, Anno Nativilatis einsdem M°, CCC° XXIII°. XV kal. Au- gusti Indiccione
sexta, Pontificatus Sanctissimi in cristo patris et domini, domini Johannis divina
providencia pape XXII, anno septimo Hinricus de Calmaria consul dyoeeseos et civitatis
Rigeusis una cum collega suo videlicet Johanne Roghen, constituais in presencia mei
Johannis de Brema, publici auctoritate Imperiali notarii et Yenerabilium ac honorabiliiim
virorum dominorum Canonico- rum cathedralis ecclesie Lubieensis videlicet Johannis crek,
Magistri hinrici goldoghe Hinrici de Zwerin et Johannis de moruni necnon Fratrnm ordinis
pre- dicatorum Th. gardiani brunoyis lectoris, petri de Wartizslavia et hermauni de
Ribbenitze, et consulum Lubicensium in consistorio consulum eorumdem quas- dam litteras
Fratribus predicatoribus sob speciali forma et sigillo regio regis lethphauorum
presentaverunt et easdem incontinenti legi et exponi per eosdem Fratres mandaverunt,
tenoris et conlinencie infrasciipte. Gedeminne dei gracia Letphanorum Ruthenorumque rex,
princeps et dux Semigallie lateratis viris et devotis ordinis predicatornm Magistris
cuiuscunque provincie, prioribusve Fra tribus universis, principal i t-er cum Magistro
Saxonie, ac prioribus sub eodem constitutis, Salutem et quitquid melius poterit adoptari.
Sciat vestra honora- bilis commendabilisque sciencia, nosiros nuncios cum litteris misisse
ad patrem nostrum gloriosissimum dominum Johannenï papam ut nos vestiat stola previa, (?
prima?), cuius nuncios cum grandi tiniore et tedio de die in diem expectavimus, quia
domino Jesu cristo anímente iam parati erimus ad queque sue beneplacita voluntatis, Ita
quod Episcopos cupimus, sacerdotes religiosos colligere; Excep- tis hiis qui claustra sua
vend tmt et macbittanturin mortem cleiicorum, Juraeccle 4* —- 28 siastica protegere,
clerum honorare volumus et cultum dei ampliare, Idcircopeti- mus ut vos hec, in
civitatibus locis et villis ubi aliquod (?) nostrum predicare contigerit, populo
nuncietis, Eciam si qui milites essent et armigeri, daremus eis redditus et agriculturam
quantum vellent, Mercatoribus fabris carpeutariis balis- tariis sutoribus artis mechauice
cuiuscunque, cum uxoribus et liberis et iumentis concedimus liberum introitum et exitum
terre nostre, sine ulla exactione, sine theoloneo, et omni turbacione proculmota, licet
cruciferihuius negocii causa pre scripti, Sigillum nbstrum in contumeliam nostram igne
cremaverunt, videbitur ut a deoinceptum extinguerent, et oculos hominum obsecarent, tamen
banc carian, cum ipso sigillamus prout sigillari fecimus litteras domini patris apostolici
predi- lecti, in certam credenciam et munimen, quam prius ferrum in ceram transit et aqua
in calibem commutator quam verbum a nobis progressum retrabamus, Malignantes contra boc
scriptum et sigillum sunt detractores veritatis, dyaboli cultores fidei destructores,
heretici mendaces et omni honore privati in Mis scriptis. �?ac littera lecta et exscripta
a magistro et prioribus Saxonie ultra mittat ur quanto prius, ut dei gloria perficiat quod
incepit, Datum anno domini, M°, CCC°, XXIII. ipso die Corporis cristi, valete. Hiis vero
perlectis et exposi- tis alias litteras sub memorato sigillo regio Regis letpbanorum viris
providis et honestis, advocatis consulibus Civibusque Lubicensibus, Rostokcensibus, Sun-
densibus, gripeswaldensibus, Stetynensibus gotlandie, mercatoribus mechanicis cuiuscunque
condicionis directas, legi et exponi petiverunt iuxta formam infra- scriptam. Gedeminue
dei gracia letpbanorum Ruthenorumque rex, princeps et dux Semigallie, Honorabilibus viris
providis et honestis advocatis consulibus civibusque Lubicensibus, Rostokcensibus.
Snndensibus, gripeswaldensibus, Stetynensibus gotlandieve mercatoribus, et mechanicis
cuiuscunque condicionis âalutem et regalem graciam et favorem, Cum omnia regna subiacent
celesti regi Jesu cristo de quibus unum tenemus tamquam forma in materia vel servus in
domo, licet omnium regum minimus apparemus, tamen dei providencia in propriis maximus in
quibus habemus precipere et impetrare perdere et salvare claudere et reservare, jamdudnm
nostros terminos transi vis tis absque ulla recognicione, visitando. Noygardiam
Pleskowiam, que omnia permisimus futurum propter bonum, nunc vidistis et aure percipitis
de die in diem omnium vestrorum detri- mentum, miserunt progenitores nostri vobis suos
nuncios et litteras, aperuerunt vobis terram, nullus vestrorum veniens, aut canis ex parte
eorum referens grates de preceptis, non vos terreant prescripta si ipsi unum promiserunt
domino aunu- ente, nos dupla faciemus, Ideoque amplius quia patri nostro sanctissimo
domino -- 29 - pape nostras litteras misimns pro ecclesie dei unione et legatorum suorum
ad- ventum cum inenarrabili tedio expectamus quorum presenciam litteraliter recepi- mus
nos videre Idcirco consulentes vobis ipsis, mittentes nobis ex parte vestrorum omnium
sollempnes nuncios veros et viros fidedignos super manum nostram et super presens scriptum
nostro Regio sigillo roboratum, super hoc promittimus vobis omnibus fide data, Quod taleim
pacem ordinabimus iuinvicem, quod cristia- ni similem nunquam senciebant, Episcopos,
Sacerdotes, Religiosos Ordinis pre- dicatorum et minorum colligemus quorum vita laudabilis
et probata, talium volu- mus accessum, qui de cenobiis faciunt latronum refugium et
elemosinam vendunt in detrimentum animarum et eciam unde latrunculi exeunt in preceptis et
morti- ficacionem clericornm, de talibus monachis sibi unusquisque caveat consulimus
dominorum Insuper ex regali dono domus iam in preseuti carta nostram terram liberam esse
sine theoloneo exaccione angariarum et perangarium super omnes predecessores nostros
omnibus mercatoribus Militibus vasallis quos dotabo red- ditibus, unicuique suam secundum
dignitatem, Mechanicis condicionis cuiuscun- que, scilicet fabris sutoribus carpentariis
lapicidis in arte salis peritis, pistoribus argentariis, balistariis piscatoribus cuiusve
condicionis veniant cum liberis uxoribus et jumentis intrent et exeunt secundum placitum
omni turbacione pro- culmota, quod spopondimus in hiis fide data quod ab omni iuiusta
peticione meorum subditorum manebunt securi et exempti, agriculis nostrum regnum in-
trandi commorandique volentibus damus et coucedimus ad decem anuos colere libere absque
censn, et medio tempore ab omni opere regio sint exemti, termino pre- dicto expirato et
eciam secundum terre fertilitatem dabunt decimam prout in aliis regnis vel populis dare
consueverunt, ita tamen quod nobiscum plus exsu- perabit gracia quam in aliis regnis est
consuetum, Iure civili utantur Rigeusis civitatis, omnis vnlgus, nisi tunc melius fuerit
inventum de sano consilio discre- torum, ut igitur securiores et magis cerciores vos
reddamus duas ecclesias Fra- trum minorum, uuam in Civitate nostra Regia Vilna dicta, et
aliam in Noygardis habemus erectas, et terciam Fratrum predicatorum, ut quivis secundum
ritum sunm deum colat, Quod ergo nostre donacionis concessio maneat iupermutabilis et
firma presentem cartam conscribi jussimus et sigilli nostri appensione feci- imis
roborari, Quia hoc scientes quod idem sigillum domino nostro ac patre sanctissimo misimus
et quitquid sibi litteraliter conscripsimus servabimus illiba- tum, Contradictores huius
sigilli tamquam maliciosos fidei destructores hereticos mendaces repudiamus et omni honore
privatos in hiis scriptis, Per ducatum do- mini Bouislav (?) Du eis Masovie ad nos potent
habere securum accessum 30 super manum nostram unusquisque. Datum Vilna anno domini M°
CCC° XXIIIo, ipso die corporis cristi, littera perfecta in una civitate petimus sub
testimonio religioso™ m ac aliorum fidedignorum virorum exscribi, et mittere in aliam sine
mora, ut desiderium nostrum manifestetur universis, valete. Similiter prefatis litteris
diligenter perlectis et expositis in eodem consistorio presendbus domiuis Canonicis
religiosis et consulibus superáis nomiuatis, alias litteras sub sigillo Fratris Thiderici
custodis Fratrum minorum custodie Lubicensis legi supplica- runt tenorem qui sequitur
continentes. In cristo karissimis Fratribus presenteni litteram inspecturis Frater
Theodericus Custos Lubicensis sinceram in domino caritatem, Noveritis me quasdam litteras
illustris domini Regis Letwinorum in consistorio consulum Civitatis Sundensis michi
tradilas respexisse, tenorem qui sequitur continentes. Gedemiune divina providencia
letphauorum Ruthenorum- que Rex, princeps Semigallie et dux, Religiosis in cristo viris et
patribus reve- reudis ac devotis Ministris, custodibus et gardianis ceterisque Fratribus
mino- ribus universis, toto orbe diffusis, precipne tamen ministro Saxonie, ceterisque
Fratribus universis salutem cum promocionis amminiculo continunm incremen- tum. Scire vos
volumus litteras nostras, patri nostro excellentissimo domino Iobanni sedis apostolice
summo poutifici direxisse, ut inviaret nos una cum cete ris suis ovibus ad pascua
ubertatis, recepimus itaque in responso breviter ad- ventum fieri suorum legatorum, quorum
dilatio tedia nobis generat infinita, ut eo cicius perficeretur opus dei et fraus
seductoria cassaretur, cupimus per vos et vestrosFratres in omnibus civilatibus locis seu
villis nostrum pandere velle uni versis, et populum hortari salutaribus mo nit is, ut quod
rigavit deus pullulet ac metat et in celestibus collocet cum beatis, volumus euim
Episcopos, Sacerdotes Religiosos, ordinis cniuscunque colligere, precipue de viris quibus
iam erexi- mus duas ecclesias, unam in Civitate nostra regia dicta Vilna, aliam in Nougar-
dia, ad quas nobis hoc anno quatuor Fratres scientes Polonicum Semigallicum ac Pruthenicum
ordinelis, tales ut nunc et fuernut, Et eciam de predicntoribus quibus dabimus ecclesiam
tempore successivo, Excluais tamen religiosis, qui cenobia eorum in dispendium domiuorum
et mortificationem clericorum vendunt miserabiliter animas illudentes, intimantes etiam
populo et Fratribus incipiatis intimare in civilatibus locis et villis amore nostri, quod
miliiibus et armigeris redditus dabimus, Mercatoribus autem fab ris carpentariis
argentariis salis arte peritis, ac plane mechanicis conditionis cuiuscunque liberam
facultatem intrandi et exeundi terram nostram per ducatum ducis Masovie, domini bonizlai
omni ex action e Theloneo infestatione injusta angariarum et perangariarum procul motis,
31 hec scripta servabimus rata, quia vorbum nostrum ut calibs manebit duraturuin. In cuius
rei testimonium nostrum Sigillum, quod domino apostolico el patri nostro Sanctissimo
misimus, quod nunc cruciferi ad ignem proiecernut, in contumeliam buius legationis
presentibus duximus apponeudnm, Huius sigilli contradictores et seriei reddimus falsarios
fidei persecutores, hereticos maliciosos et perver sos in hiis scriptis, Datum Vilna. anno
domini M°. CCC° XXIIIo. ipso die corpo ris cristi, littera perlecta a ministro et
custodibus, mittatur ad aliam provin- ciam, et omnes Fratres fideliter orent pro Rege
filiis et reginis et tota ierra, ut dominus perficiat quod incepit. In huius visionis
evidenciam, Ego frater Th. cusios prefatus presens transcriptum sigillo mei officii
consignavi, Datum Sundis anno domini M°. CCC°. XXIII°. in festo divisionis apostolorum,
Cum itaque inter alias sollicitudinis, prefatis canonicis Üeligiosis et consulibus
incumbentes, iidem perpeti cura revolventur, ut errantes in viam reducere verilatis
ipsosque deo lucrifacere sua eis cooperante gracia prompcius convalerent, Fratres de domo
Theutonica tunc in Civitate Lubicensi presentes, videlicet, Johannes de Riga presbyter,
Reymarus dictus Haue commendator in Wenda, Nicolaus de Parsowe advocatus in carcus et
gotfridus dictus wst, ad presenciam sepedictoruim Cano- nicorum religiosorum et Consulum
sunt vocati, ut eorum salubre consilium super prefato negocio quid facto opus esset
diligencius audiretur. Qui cum ad pre senciam prelibatorum canonicorum Religiosorum et
Consulum ad consistorium prompcius venissent eorumdem, etprescriptaslilterasper ordinem
diligencius au- divissent, volenti animo et corde hylari recipientes easdem, responderunt,
Quodsi premissaveritati uiterentur, quamviscurisetnegociisgravarenturdiversisatquedis-
traberenturpluribusoccupacionibuscircaid tamen intendereut et vellent intendere votis
ferventibus vacare instancius ac operose sollicitudiuis studium impertiri, et studiosa
diligencia vigilare, quod ad dei gloriam et profectum fidel in ni animorum apud Letuwinos
invalesceret fides cristi. Manentibus singulis gentis illius no- bilibus et ignobilibus
utriusque sexus in suo statu et condicionis libertate, ad- icientes ut omnia et singula in
premissis lilteris contenta melius et cicius prospe- rentur, quod si qui nuncios ad dictos
Lethwinos super prelibato negocio mittere, aut expensas circa hoc facere decreveriut,
nuncios suos cum nunciis eorum mitteiit, et omnem expensam quam alii circa hoc facere
voluerint, consimilem ipsi facient et maiorem, Et nichilominus ex parte tocius sui ordinis
et personarum propriarum, se sub honoris rerum et couscienciarum obligatione ad premissa
omnia et singula constrinxerunt in presencia predictorum. Ceterum si prefato negocio
staute in suspenso antequam fidem cristi suscipiant et baptismum quem 32 admodum in
litteris pollicentur prelibatis, in cristianos quod absit, ant in res, terras seu personas
eorumdem manue mitterent virulentas sicut ex certis veri- similiter formidant couiecturis,
cum fides fidem non servanti minime debeat observari, in ipsos cogeutur fidei contumeliam
vindicare, atque hoc facientes promissi sui inveniri nolunt circa premissa transgressores.
Sigillum vero huius- modi litteris appensum erat rotundum, cereum, continens circulum
duodecim an- gulorum et in medio circuli ymagiuem viri capillati residentis in cathedra
conti- nentis in manu dextra coronam et ceptrum in sinistra, Et in circumferencia eius per
quadraginta unam litteras et cruce sculptum erat. S. dei gracia gedeminni lethwinor. et
rutkenor. reg. Acta sunt hec Lubeke in consistorio honorabilium ac prudentum virorum
dominorum consulum Lubicensium presentibus venerabi- libus viris, dominis canonicis
Religiosis et consulibus sepedictis testibus ad pre missa vocatis specialiter et rogatis.
Anno die indiccione et poutificatus supra- dictis. Et Ego Johannes de Brema clericus,
autoritate imperiali publicus notarius omnibus premissis una cum supradictis testibus
presens interfui, ipsas litteras conscripsi et copiavi et in hanc publicam formam redegi,
meoque signo solito et consueto signavi rogatus. In signum eciam maioris evidencie omnium
premisso- rum Sigilla officialatus venerabilis patris et domini domiui Hinr. Episcopi
Lubi- ceusis necnon Fratris Waltheri ordinis Fratrum predicatorum prioris domus Lubec.
Fratris quoque Th. gardiani ordinis Fratrum minorum in Lubeke per dominum Hinr. Goldoghen
gerenti vices dicti domini Hinrici episcopi Lubiceusis et per Fratrem Waltherum priorem
predictum, per Fratrem Thidericum eciam Gardianum supradictum presentibus sunt appensa.
Transumtum originaie cum tribus appendentibns sigittis invenitnr in secreto archivo, capsa
Xl, No. 17. (Haec baita ia Kotzebni historin Prnssine v. ll. p. 356 mendosissime atqne
incompiete descripta est.) [Voigt torn. lV.366 —367.] . .H- 33 Source Regest:
Codex Diplomaticus Lithuaniae - Codicibus Manuscriptis, in archivo secreto regiomontano asservatis, Nr. I. , S. 47
Codex Diplomaticus Lithuaniae - Codicibus Manuscriptis, in archivo secreto regiomontano asservatis, Nr. I. , S. 47
Current repository:
Codex Diplomaticus Lithuaniae - Codicibus Manuscriptis, in archivo secreto regiomontano asservatis, Nr. I. , S. 47
Codex Diplomaticus Lithuaniae - Codicibus Manuscriptis, in archivo secreto regiomontano asservatis, Nr. I. , S. 47
Codex Diplomaticus Lithuaniae, ed. Raczynski, 1845 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/DiplomaticusLithuaniae/a3f2b74a-ddef-4eef-be65-111a804e28b2/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success