Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXXXIII. , S. 96
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXXXIII. , S. 96
CXXXIII.
Fidelibus Campaniae Maritimaeque, ut ecclesiae et rectoribus sibi datis stricte obendiant. Beg. An. IX. ep. 30. Tom. V. fol. 7.
Honorius episcopus etc. Dilectis fihis Univer- sis fidehbus nostris per Campaniam et Maritimam constitutis, salutem etc. Quantum pubhce utihtatis intersit, ut terrarum domini et Rectores ab hiis, super quos habent dominium et regimen, timean- tur, ipsa, si reminisci hbet, rerum experientia di- dicistis. Qui enim vestrum non viderant sub Re- ctore contempto exhuberare perversoram excessus, turbari omnia, et fas nefasque confundi, sub for- midato autem conquiescere, malorum audaciam co- hibitam, ipso metu omnia fieri ordine et felici tran- quilhtate letari. Hinc sane sunt inter vos frequentes dissensiones et scandala, hinc ccdes et incendia perpetrantur, quod abutentcs benignitate ac patien- tia nostra, Romanam ecclesiam matrcm et dominam vestram nec sicut matrem reveremini, nec timetis ut dominam, sed de impunitate securi eam auda- citer offenditis, et preceptis ac inhibitionibus eius factis vobis pro vestra tranquillitate ac pace non magis in eius iniiuiam, quam in vestrum detrimen- tum proprium contractis. Volentes igitur hiis oc- currere remedio competenti, pro vestra speciahter pace ac tranquilhtate duximus statuendum, ut que- cumque Civitas sive Castram, aut Baro preceptis seu inhibitionibus Romani Pontificis, seu eius, quem vobis providerit in Rectorem, temere con- traire presumens, tamdiu in sue temeritatis auda- cia et rebelhone perstiterit, quod in penam inci- dat, sub qua quid inhibitum sibi fuerit vel man- datum, quodve circa ipsam contingat exercitum congregari, in apostohce sedis gratiam nullatenus admittatur, donec penam exolverit, quam incurris- se probabitur, et expensas resarcierit universas, quas ipse Romanus Pontifex, vel is, qui vestrum
HONORIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1224. 81
regimen obtinebit, fecisse pro castiganda eius au- dacia ostendetur. Monemus ergo discretionem ve- gtram et sollicitamus attentius, ac per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus, quatenus sta- tutum buiusmodi memoriter retinentes curetis stu- diose cavere, ne in illud temere incidatis. Datum Laterani xn. Kal. Octobris, Pont. nfi anno nono.
CXXXIY.
Instrumentum de plenitudine, quam habet dominus papa de Centumcellis. Ex Cencio Camerario fol. 164. et Reg. Curiae Patrim. B. Petri in luscia fol. 47.
In nomine domini. Anno dominice incarna- tionis M.cc.xxnn. et anno vnn. pontificatus domini H(onorii) III. pp. Indictione xra. mense Decembris die vnn. Cum omnium habere memoriam et in nullo penitus deviare potius sit deitatis quam hu- manitatis: ideo que inferius sunt scripta, promissa, data liberaliter et concessa a populo Centumcella- rum coadunato breviter duximus denotanda. Hac presenti die populus Centivmcellarum simul ad so- num campane coadunatus, non coactus, nec dolo vel ahqua fraude inductus, sed hbera et spontanea voluntate concessit, dedit et tradidit dfio pape Ho- norio tertio et successoribus suis nomine Romane ecclesie per istos, videhcet dfium Iohannem Ca- pocie et dfium Rollandum de Campana, drii pape capeUanos, speciahter ad terram illam et populum ad hoc transmissos, imperpetuum hbermn dominium et plenum ius, ac iurisdictionem omnimodam et plenariam. Licet ahas Romana ecclesia semper ibi dominium habuerit super terram Centumcellarum, volens ipse populus dnum papam nomine Romane ecclesie plenum dominium habere intus et extra, in silvis, pratis, pascuis seu pasturis, bandis et san- guine, et omnibus ahis ad eandem terram seu Ca- stram pertinentibus, sicut umquam verus et legi- timns dominus in ahquo hberum et plenum domi- nium habere consuevit, quam concessionem et tra- dictionem dictus populus Centumcellarum domino Honorio et Romane ecclesie per tales, scil. dfium Iohannem Capocie et dfium Rollandum de Cam- pana, dfii pape capellanos, fecit imperpetuum pro mnlte benignitatis et mansuetudinis gratia, quam dfius papa Honorius tertius per tempora sibi im- pendere consuevit, et speciahter pro debitis ilhs, que dfius papa Honorius de mera gratia sua pro exoneranda predicta terra vel castro a creditoribus, quibus obhgata tenebatur, plenarie exsolvit. Pro- mittens dictus populus Centumcellaruni supradicta omnia perpetuo et fidehter observare, nec predi- ctam terram Centumcellarum ad ipsum dfium pa- pam et Romanam ecclesiam immediate pertinen- tem, et Iura vel iurisdictiones eius minuere vel fraudare, concedere vel infeudare, seu ahquo modo ahenare sine ipsius dfii pape speciah licentia et mandato, salvis tamen dicto populo bonis et iustis
modis, et usibus seu consuetudinibus approbatis infra ipsum Castrum. Quam scribere rogarunt Leo- nardum sancte Romane ecclesie scriniarium in men- se et indictione predicta xm. Testes autem, qui interfuerunt, hii sunt, videl. dfius Alexander archi- presbiter sancti Petri Centumcell., presbiter Rai- naldus eiusdem ecclesie sancti Petri, Guido eius- dem ecclesie Canonici, Riccardus presbiter Cru- gentanus, Leonardus scutifer dfii Iohannis Capocie.
Effo Leonardus sancte Romane ecclesie scri- niarius hiis omnibus suprascriptis interfui, rogatus scripsi, complevi et absolvi.
cxxxv.
Friderico II. Imp., ne a gentibus suis securitatem viarum publicarum in dominio Romanae ecclesiae violari sinat. Reg. An. X. ep. 324. Tom. V.fol. 140.
HoNORrus episcopus etc. Carissimo in Christo fiho Frederico illustri Romanorum imperatori sem- per Augusto et regi Sicilie, salutem etc. Cum omni- bus iniuriam patientibus paterno compatiamur af- fectu, et gravamina singulorum, prout ad nostrum spectat officiuin, solhcite prosequamur, molestias et iacturas, que viatoribus, et presertim venientibus ad sedem apostolicam et redeuntibus inferuntur, tanto accuratius prosequi nos oportet, et stratas pubhcas debita securitate tueri, quanto id ad ma- iorem utilitatem totius popuh Christiani dinoscitur redundare, ac a predecessoribus nostris factum est hactenus et a nobis solhcite procuratum, qui ter in anno, videlicet in die cene dominice, feBto ascen- sionis, consecratione basihce beati Petri, sollempni- ter presente toto populo, qui de diversis mundi partibus tunc concurrit, omnes violatores stratarum cum suis complicibus excommunicationis vinculo innodemus. Sane filius Behal, Tancredus de Cam- pilio, hoc sicut convenit non attendens, nuper mi- litum Bertoldi multitudine sociatus, multos tam nostre famihe, quam alios venientes et redeuntes ab apostohca sede cepit, quos per devia ducens et Campihum ire compellens, gravibus affectos in- iuriis ad Bertoldum media nocte transmisit, qui presumptione dampnabih omnes ipsorum htteras impetratas a nobis inspici faciens, ex eis per of- ficiales suos non sine gravi sedis apostolice con- temptu fieri fecit coram cunctis astantibus audien- tiam generalem: quod vix est qui ambigat sine tua conniventia fieri potuisse, maxime cum idem Ber- toldus, qni hoc ausu nephario attemptare presum- psit, sit tuus nuntius specialis, et coram astantibus proposuisse dicatur, predictum Tancredum habere a te contra certas personas violandi stratam hcen- tiam specialem. In quo quantum imperiah celsitu- dini derogetur, cum inquietos corripere, non fo- vere, ac maleficos et oppressores innocentium per- sequi tenearis, nec tu ignoras, nec nos atrox iniuria in hoc ecclesie irrogata patitur ignorare. Cum igi
82 HONORIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1226.
tur nichil sit, quo magis tangatur status Ecclesie, quam si viatoribus et peregrinis securitas aufera- tur, et litterarum ipsius violari auctoritas attempte- tur, Serenitatem tuam rogandam duximus et mo- nendam, quatenus tam enormem excessum celeri emendatione corrigere studeas, ut peregrinis pe- tendi orationum suffragia, et oppressis postulandi iustitiam alicuius ausu temerario facultas debita non negetur: alioquin, cum hoc incorrecta relinquere non possimus, cogitabimus, qualiter sit ad corre- ctionem tantorum excessuum procedendum. Datum Laterani xh. Kal. Augusti, anno decimo.
CXXXVL
Rectori Massae Trabariae, ne a populo Massae castra, quae ad fideles Imperii pertinent, eripi et infestari permittat. Eeg. An. XI. ep. 387. Tom. V. fol. 148.
Honorius episcopus etc. Dilectis filiis N. Sub- diacono et Capellano nostro, Rectori Masse, aposto- lice sedis Legato, et universo populo Masse, salu- tem etc. Carissimus in Christo filius noster F. II- lustris Eomanorum Imperator semper Augustus et Rex Sicihe nobis insinuare curarat, quod vos que- dam castra fidehum Imperii detinere presumitis, et ipsos guerrarum insultibus infestantes eorum ho- mines in ipsius Imperii preiudicium receptatis. Ideo discretioni vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus, si que Castra vel terras fidehum Imperii detinetis, ea sine quahbet difficultate ac dilatione reddatis, et super ahis ab eorum infestatione ac iniuria quiescatis omnino, preceptum nostrum ta- hter impleturi, quod ad ipsum Imperatorem seu ad nos super hiis querimonia non recurrat. Datum Laterani x. Kal. Decembris, anno undecimo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CXXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/12061c0f-7391-4b24-98d2-4beb27de4563/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success