Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXXXIX. , S. 74
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXXXIX. , S. 74
LXXXIX.
Marchioni Anconitano et Estensi pontifex significat, uni- versis Marchianis se mandasse, ut ipsi obediant sicut vassalli. Beg. An. V. ep. 121. Tom. III. fol. 24.
Honorius episcopus etc. Dilecto fiho Nobili viro Aczolino Anconitano et Estensi Marchioni,
salutem etc. Hiis, que tua nobis prudentia inti- mavit, cum dihgentia intellectis, scripsimus uni- versis per Anconitanam Marchiam constitutis, ut tibi sicut vassalh domino ac vicario, et nuntiis tuis humihter et fidehter intendentes, de omnibus iu- sticiis tuis tibi curent sine difficultate qualibet re- spondere, nisi volunt manus nostre potentiam ex- periri. Tu igitur de nostro favore securus, quod tibi super hoc videris expedire, facias virihter et prudenter. Datum apud Urbemveterem x. Kalen- das Octobris, Pontificatus nostri anno quinto.
xc.
Anconitanis et aliis, ut praedicto marchioni Estensi suisque nuntiis obediant. Reg. An. V. ep. 126. Tom. III. fol. 25.
Honorius episcopus etc. Rectoribus et popu- lis Anconitane et Humanatis civitatum, et Racha- natis, Castelh Ficardi, Cinguli et Monticelh castro- rum Marchie Anconitane, spiritum consihi sanioris. Totiens vobis dedisse recolimus in mandatis, ut di- lecto filio nobih viro Aczolino Anconitano et Es- tensi Marchioni sicut vassalh domino intendere cu- raretis, quod non possumus non mirari, quosdam vestrum aures nostro iusto mandato hactenus ob- turasse, cum vobis constet apostohcam sedem, con- sideratis meritis clare memorie Aczonis Marchionis Estensis, Anconitanam Marchiam, que ecclesie Ro- mane speciahs existit, concessisse in rectum feu- dum Marchioni predicto et eius heredibus, ac pre- dictum Aczohnum natum eius de ipsa nichilomi- nus investivisse. Cum igitur feudum ipsum eidem Aczohno, sicut decet apostohce sedis constantiam, omnimodis conservare velimus, universitati vestre districte precipiendo mandamus, quatenus eidem Marchioni tamquam domino vestro et vicario, ac nuntiis eius humihter et fidehter intendentes, de iustichs suis sine difficultate respondeatis eidem, pro certo habentes, quod si precepto nostro pre- sumpseritis ulterius reluctari, nos ad reprimendam insolentiam et rebelhonem vestram nostre manus potentiam extendemus. Datum apud Urbemvete- rem x. Kalendas Octobris, anno quinto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) LXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/946768da-3f0b-4e87-8516-68857c6c2fd4/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success