Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XXVII. , S. 36
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XXVII. , S. 36
XXVII.
De donationo ciritatis Tusculanae, qualiter Rayno eam Alexandro PP. HI. et suis successoribus tradidit. Ex Cencio Camerario fol. 318.
Cum autem apud civitatem Veruli pontifex moraretur, et Romani Tusoulanos acrius solito im-
pugnarent, Rayno eorum dfius nimio terrore per- territus contra fidehtatem, quam eidem pontifici fe- cerat, Iohanni maledicto, qui a Frederico Urbis prefectus factus fuerat, Tusculanam civitatem sicut stultus et insipiens in concabium dedit, et populum Tusculanum a fidehtate, qua ei tenebatur, absolvit. Data itaque ipsa civitate in manu et potestate ipsius Iohannis, recepit ab eo Montemflasconem et Bur- gum sancti Flaviani cum pertinentiis suis, que ad proprium Ius beati Petri tantummodo spectare nos- cuntur. Super hiis ergo Alexander papa, cum vi- deret beati Petri patrimonium ita insolenter distrahi et donari, adversus utrumque non indignari et gra- viter commoveri non potuit. Quippe medietas Tu- sculani cum Monteflascone et Burgo sancti Fla- viani iure proprietatis ad solam Romanam eccle- siam spectat Ex aha parte Romani utrosque ha- bebant exosos: sed ut possent adipisci dominium, Tusculanam civitatem ipsam continuis asaltibus vehementer infestabant. Unde Iohannes maledictus non mediocriter territus, rehcta eadem civitate au- fugit Nichilominus quoque Rayno se omnino de- ceptum fore presentiens, spretus et pulsus a mih- tibus et populo Montisflasconis terram ipsam re- hquit, et nimio rubore confusus, ad Tusculanos, quos inconsulto dimiserat, noluit remeare. Sed quia eos a dominio suo et fidehtate absolverat, et alio dominio temere subiecerat, non solum re- cipere ipsum spreverunt, sed etiam de cunctis fi- nibus suis propulsarunt Cum igitur omni esset consiho et auxiho destitutus, ad matrem suam Ro- manam ecclesiam, quam temere leserat, convolavit, et tanquam fihus prodigus a dompno Alexandro papa (et) suis fratribus indulgentiam et misericor- diam postulavit, ponens se ipsum et quicquid iu- ris videtur habere in civitate Tusculana in eorum beneplacito et misericordia. Sed populus Tuscula- nus iam prevenerat ipsum Raynonem, et se ac ci- vitatem, quantum in eo erat, sub dominio beati Petri et potestate ipsius pontificis sponte tradide- rat. Unde factum est, quod ipse Rayno de ipsa, civitate donationem per pubhcam instrumentum, sicut inferius continetur, eidem pape (et) suis suc- cessoribus fecit.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/c226a73e-e0b3-4a19-8274-a612c4da112c/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success