Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLX. , S. 399
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLX. , S. 399
DLX.
Pontifex eidem emptionem quorumdam bonorum in terri- torio Terracincnsi confirmat, inserto venditionis instrumcnto. Reg. An. VIII. de Cu/ria ep. 6. fol. 277.
Bonifacius episcopus etc. Dilecto filio Nobili viro Petro Gaytani, Nepoti nostro etc. salutem etc. Habet petitio tua, quod dilectus fihus Nobilis vir Franciscus quondam Raynonis Fraiapanis de Urbe sponte vendidit, tradidit et concessit tibi pro te et tuis heredibus et successoribus ementi et recipienti res, bona et iura sua infrascripta, que habet in Civitate Terracinensi ac eius territorio, pertinentiis et districtu, et que pertinebant ad eum pro indiviso ab aliis partibus Consortum suorum, videhcet octa- vam partem dominii etc. ut infra. Tenor autem In- strumenti predicti talis est
In nomine domini amen. Anno domini mccci. Indictione xmi. Pontificatus domini Bonifacii pa- pe VDH. Anno Septimo, die ultima mensis No- vembris, In presentia mei Notarii et testium sub- scriptorum speciahter vocatorum et rogatorum, Nobihs vir Franciscus quondam domini Raynonis Fraiapanis de Urbe sponte vendidit, tradidit et concessit iure proprio in perpetuum magnifico viro domino Petro Gaitani, domini pape Nepoti, Comiti Casertano, domino Mihtiarum Urbis, pro se suis- que heredibus et successoribus ementi et recipienti res, bona et iura sua infrascripta, que habebat in Civitate Terracinensi ac eius territorio, pertinentiis et districtu, et que pertinebant ad eum pro indiviso ab aliis partibus Consortum suorum, videhcet octa- vam partem dominii seu Segnorie, et punitionis homicidiorum, sanguinis et forfacture et cognitionis causarum in eis, et plateatici, herbatici et annatici, silvarum et pascuarum. Item quartam partem Rocce ac domorum, que dicuntur Transversa. Item quar- tam partem domus seu domorum, que dicuntur Templum. Item octavam partem piscarie de Bacchis. Item quartam partem Saxi seu piscarie, que dicitur Capud Sihcis de Altura. Item octavam partem Portus de Ponte et passagii et ahorum reddituum et pertinentiarum suorum, et omnium ahorum com- munium, que communes erant inter ipsum et Consortes predictos. Et medietatem omnium aho- rum bonorum et iurium, que predictus quondam dominus R. pater eius, dum vixit, habuit, tenuit et possedit, vel pertinuerunt ad eum in Civitate, territorio et districtu predictis, ac etiam omne ius et actionem, quod et quam ipse Franciscus habebat
384 BONIPACIDS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1302.
vel habere poterat adversus Anibaldum filium quon- dam Iacobi Fraiapanis, nepotem eius, occasione fructuum et reddituum suorum et sibi debitorum ex bonis predictis, detentorum et occupatorum olim, ut dicebat, per Anibaldum predictum, et genera- liter omnia et singula bona, iura et actiones realia et personalia, utilia et directa, tacita et expressa, que idem Franciscus pro indiviso cum aliis qui- buscumque, seu per se solus et specialiter habebat, tenebat et possidebat, vel quasi, seu pertinebant ad ipsum vel pertinere poterant ex successione predicti patris eius, aut ex acquisito per eum, vel quocumque modo, iure vel titulo in Civitate, dis- trictu et territorio supradictis cum accessibus et egressibus suis usque in vias publicas, et cum omni- bus et singulis utilitatibus, iuribus et pertinentiis eorundem pro pretio mille florenorum auri, quod confessus fuit et recognovit se ab ipso domino Petro emptore habuisse ac recepisse, sibique integre numeratum atque solutum esse, renuntians exce- ptioni sibi non soluti et non numerati pretii ac doli mali, actioni in factum, conditioni sine causa et in iusta causa. Quod autem omnia et singula predicta bona et iura vendita plus valerent pretio suprascripto, ipse Franciscus venditor pro multis et gratis servitiis, que a dicto domino Petro em- ptore se recepisse asseruit, ac sperabat posse re- cipere in futurum, donavit et titulo donationis con- cessit eidem pure, libere, simpliciter, absolute ac irrevocabiliter, ea donatione, que dicitur inter vivos, volens, ut tot sint donationes huius superexcedentis valoris, quot totalis eius extimatio sive summa comprehendit, seu comprehendere potest summas infra modum legitimum existentes, renuntiando ipse Franciscus expresse constitutioni, que incipit: Rem quanto maioris pretii, et constituendo se omnia et singula bona, res et iura prefata taliter vendita et donata nomine predicti emptoris possidere, quo- usque idem emptor per se vel alium in ipsorum possessionem intraverit corporalem, quam intrandi et retinendi eidem a presenti plenam et liberam tribuit potestatem ad habendum, tenendum et pos- sidendum, vendendum, alienandum et quicquid sibi et suis heredibus deinceps placuerit, perpetuo fa- ciendum. Quas venditionem et donationem, et omnia et singula suprascripta et infrascripta dictus venditor et donator promisit se ratum habiturum et firmum, et ea observare ac adimplere et contra non facere vel venire, immo res, bona et iura pre- dicta vendita et donata ab omni Htigante defendere, auctorizare et disbrigare, et ab omni obligatione ac iure alterius hberare, htem quoque super eis vel eorum aliquo movendam ipsi emptori, vel eius heredibus incontinenti ad eorum requisitionem suis propriis suscipere sumptibus, ac tractare et reficere nichilominus dampna, expensas et interesse, que et quas dictus emptor et sui heredes in iudicio vel
extra iudicium fecerint vel substinuerint pro pre- dictis, et stare de ipsis simplici verbo eorum sine taxatione Iudicis vel pretoris, et alicuius probationis onere sub pena dupli pretii supradicti, et obliga- tione omnium et singulorum bonorum suorum pre- sentium et futuronnn, mobilium et immobilium, qua soluta vel non, predicta omnia et singula rata sint et firma. Et renuntiavit nichilorainus idem Franciscus statutis et consuetudinibus Urbis, que locuntur de penis conventionalibus non auferendis seu exigendis, et omni alii exceptioni et iuri, per quam et quod possit contra premissa vel eorum aliquod facere vel venire, et quomodolibet se tueri. Ad maiorem autem omnium predictorum firmitatem, ac super hiis servandis et inviolabiliter adimplendis predictus Franciscus venditor et donator, tactis sacrosanctis scripturis, prestitit corporaliter iura- mentum. Actum Rome in domibus Militiarum in Lobia iuxta salam maiorem, presentibus domino Mathia domini Adenulfi, domino Bernazono domini Catenatii, domino Alexandro domini Raynaldi, do- mino Iohanne domini Raynaldi dicto de Sermineto de Anagnia, domino Grirrardo Picalotti de Paliano, domino Iohanne Mazocclo de Silvamolli, domino Iordano de Maximo de Nimpha militibus, et Ni- colao domini Oddonis de Buccamatiis de Urbe et aliis testibus ad hec vocatis et rogatis. Et ego Ni- colaus dictus Novellus de Vico, apostolica et im- periali auctoritate Notarius publicus, predictis in- terfui, et ea omnia,ut supra legitur, rogatus scripsi et publicavi, et meo signo consueto signavi. Nulli ergo etc. nostre confirmationis, voluntatis et im- pletionis etc. Datum ut supra.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DLX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/c55f248b-dcf6-42df-8b9d-60e1ab4a547e/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success