Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1081, S. 1215
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1081, S. 1215
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1081, S. 1215
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Nos scabini Yprenses, notum esse volumus, tam presentibus quam futuris, quod Theodericus de Agro et uxor ejus Cristina, dederunt in elemosinam conventui Beate Marie de Dunis, ad pitantiam singulis annis ipsi conventui in Annontiatione Beate Virginis Marie, fideliter ministrandani, marcam unam annui redditus, triginta duobus solidis pro marca computatis, percipiendam in medio Martio annuatim super mansuram jacentem in Helverdinga strata, juxta mansuram et domum Theoderici, filii sui, in qua manet Willelmus Kernestafh. Ita quod quicquid contingat dc residuo redditu ipsius mansure, istam marcam salvam et integram prememoratus conventus Beate Marie de Dunis ab eo, qui ipsam mansuram inhabitat, absque ulla contradictione semper habere debebit. Ut igitur hoc ratum et firmum in perpetuum permaneat presentibus litteris sigillum nostrum duximus appendendum. Actum in presentia scabinorum Willelmi clerici, Johannis Aurige, Johannis Medem, Theoderici Prudentis, Johannis Lupi, Adelelmi filii Walteri et Nicholai fili Arnoudini. Anno Domini M° CC° octavo dccimo, mense Martio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1081, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/e71d9206-450d-43c7-a299-61782470457b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success