useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1160 III 07
Signature: 1160 III 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. März 1160, Lack
Bischof Albert von Freising belohnt Ezelin und dessen Sohn Johann in deren Vertreter dem Richter Jacob mit dem Schlosse und Hofe Godego.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 108, Nr. 110
 

cop.
Cod. 238, f. 121

    x
    Anno domini M.C.LX., indictione VIIII., nonis Martii. Breue recordationis pro futuri temporis securitate. Albertus dei gratia sancte Frisingensis ecclesie episcopus, cum cognouisset Jacobum iudicem esse nuntium Ezelini et Johannis eius filii ex litteris eiusdem Ezelini tam apertis quam clausis eique Jacobo a Ezelino eiusque filio esse commissum, quod inuestituram castri Gudigi et totius curie uice sua et eius filii acciperet, ideo predictus episcopus inuestiuit Jacobum uice Ezelini et Johanuis eius filii de castro Gudigi et de curia eius cum omnibus pertinentiis curie ad rectum feudum, que pertinentia Ezilo patruus eius possedit siue alius nomine eius possedit, aut que Ezelinus uel alius nomine Ezelini possedit uel nunc possidet, excepto iure comitum Taruisii saluoque iure Ezelini in aliis pertinentibus ad prenominatam curiam que ab aliis possidentur, ut iure possit aduersus eos experiri, tali pacto habito, quod Ezelinus, nec eius filius, nec eius heredes ultra montes seruire cogantur predicto episcopo uel eius successoribus et quod Ezelino uel heredibus non noceat si usque terminum steterint, quod Ezelinus uel eius filius aut eius heredes masculi qui1 legitime in feodo succedere possunt inuestituram non petierint a predicto episcopo uel ab eius successoribus, et sufficiat Ezelino et eius filio eiusque heredibus, si per se uel per nuntios suos inuestituram a predicto episcopo uel ab eius successoribus petierint in curia que uocatur Lonca, in Chreine uel in curia que uocatur Intica in Pustris posita. Actum feliciter in curia Lonca in Creina et pro predicta inuestitura et pacto dedit predictus Jacobus uice Ezelini et eius filii c marcas Latinas argenti predicto Alberto episcopo. Testes Waltman et frater eius R., Hartwic, Hainrihc, Adelpreht, Rudiger, Pero, Frowin, Wido, Wulfwin, Siboto, Herman, clerici abbas Rotensis Lotharius, Otto prepositus sancti Andree, Rah(win?), Hartwicus Perwinus, Stephaaus, magister Eng(elbertus?) cvm ceteris qui audierunt et vidervnt.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 108-109

    Original dating clausenonis Martii

    Editions
    • Meichelbeck I./2, 558, Nr. 1340; Verci: Storia degli Ecelini I., 97, Nr. 7.


    LanguageLatein

    Notes
    1 Cod. quod.
    Places
    • Lack
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.