useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1245 VIII 31
Signature: 1245 VIII 31
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. August 1245
Graf Konrad von Neuburg tritt unter Vorbehalt des Nutzgenusses seine sämmtlichen Güter in Baiern und Österreich an das Bisthum Freising ab.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 140, Nr. 145
 

cop.
Cod. 191, f. 28'
    x
    Nouerint vniuersi presentem paginam inspecturi, quod ego Ch. comes dictus de Niwenberch Frisingensis dyocesis omne dominium rerum siue mobilium siue inmobilium sev se mouencium tam in Bawaria quam in Austria quam etiam vbique locorum iure proprietario me respiciencium dedi et transtuli iure plenissimo kathedrali ecclesie Frisingensi, omnium predictarum rerum usufructum mihi pro tempore vite mee reseruans. salua tamen ipsarum rerum proprietate quam transtuli ad ecclesiam memoratam. Homines quoque mei nobilis condicionis ad debitum ecclesie Frisingensis suisque in futurum episcopis seruicium vtpote ministeriales iureiurandi (!) se vinculo astrinxerunt, nichilominus tempore predicto mihi obsequia non incongrua depressuri, adiecti (!) inquam vt mei liberi virilis sexus, si quos ex libera genuero, hec mea gesta, dum sue fuerint compotes racionis, in ecclesia kathedrali coram pro tempore episcopo et canonicis, necnon ministerialibus dicte kathedrali ecclesie approbent et affirment. Ceterum si qui eorundem liberorum hec vel negligere vel hiis attemptauerint ouiare (!), ab omni quod in suprafatis possessionibus iure iuxta predictum modum habere poterant, cadant destituti. Plane et huic ego me subieci liberaliter neccesitati, ne si corrupto (!) mutato forsitan consilio suique supradictorum attemptauero quod absit contraire, pari cum liberis meis in sepe dictis rebus et iuribus pena astringar. Aderant autem predicte tradicioni Eberhardus decanus, Fridericus sancti Andree prepositus, Eberhardus Werdensis prepositus, Petrus sancti Viti prepositus, Fridericus de Reurippe, Otto Sappo, Wernhardus de Weilhaim, Fridericus vicedominus canonicus Frisingensis, Heinricus de Weilhaim, Heinricus de Hohenburch nobiles, Chvnradus de Humel pincerna, Heinricus de Wagen dapifer, Bertoldus de Vagen, Heinricus de Niwertingen milites ministeriales Frisingenses, Heinricus de Vagen iunior, Ludwicus de Půtelpach, Vlricus Gretzel et alii quamplures. In huius itaque rei testimonium et habundantem cautellam (!) meo sigillo presentem paginam per manum Chunradi notarii scriptam placuit communiri. Acta sunt hec II. kal. Septembris anno gracie M. CC. XLV.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 140-141

    Original dating clauseII. kal. Septembris

    Editions
    • Meichelbeck II./1, 27.


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.