Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1246 XII 31
Signature: 1246 XII 31
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. Dezember 1246, Wien
Graf Konrad von Neuburg tritt seine sämmtlichen Güter in Baiern und Österreich gegen Bezug deren Einkünfte für sich und seine gesetzlichen Erbsnachfolger an Bischof Konrad von Freising ab.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 143, Nr. 148
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 143, Nr. 148
Current repository:
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien
anhängendes Siegel
Material: Pergament
Cod. 191. f. 29 (München)
Ego Chvnradus comes de Niwenburc diocesis Frisingensis vnisersis hanc paginam inspecturis inperpetuum. Etsi ex uirtute actionis a fidelibus res geste merito gaudere debeant perpetuo firmitate, ad cautelam tamen expedit propter hominum labilem memoriam singula que utiliter acta fuerint, scripto autentico roborare. Noscant ergo tam modernorum etas quam futurorum posteritas, quod ego predictus Chunradus comes de Niwenburc thesaurizare thesaurum in celo cupiens qui non perit, homines ac vniuersas et singulas possessiones tam in Bawaria quam in Austria quam etiam ubique locorum, quesitas et inquirendas que me proprietatis titulo contingebant, de bona uoluntate donaui ecclesie sancte Marie in Frisingia nomine proprietatis perpetuo possidendas, nullo iure mihi et filiis meis si forte aliquot per futuram uxorem que mee conditionis fuerit, procreauero, nisi quantum presens instrumentum subsequenter declarauerit, in dictis possessionibus reseruato. Erit utique emolumentum tale mihi tempore vite mec et filiis meis quos de vxore que conditionis fuerit mee et non de alia, procreabo, in possessionibus seu proprietatibus memoratis, quod videlicet prouentus singulos qui percipi poterunt, mihi officiales episcopi Frisingensis quicunque pro tempore fuerint, quos idem prefecerit possessionibus antedictis, sine diminutione qualibet quoad uixero ministrabunt, qui etiam officiales in possessionibus memoratis mee obedient per omnia voluntati, excepto dumtaxat quod mihi easdem non est licitum vel vendere vel distrahere vel obligare, filiis meis de legitima ut predixi, mihi suo tantum tempore succedentibus in consimili emolumento. Si uero futuri filii mei quicquam iuris ultra quam premissum est, sibi adtemptauerint vendicare, ex tune in antea non solum a consolatione quam Frisingensis pontifex esset facturus eisdem iuxta modum quem mihi duxi pro meo tempore reseruandum, erunt perpetuo alieni, verum etiam nichil iuris eos pronuntiavi habere in omni pheudo, quocunque censeatur nomine quod tenui a preside ecelesie Frisingensis, quod etiam pheudum cum prouentibus percipiendis vacare pronuntio testimonio huius scripti si omni inpetenti in Bawaria et in Austria et alibi proprietates memoratas non satisfecero in hunc modum ut ecclesie Frisingensis sit cautum et expediat in eternum. Homines etiam mei tam minores quam maiores qui de mea voluntate et mandato ecclesie et pontifici Frisingensi fidelitatis iuramenta publice prestiterunt, ad me et filios meos si quos mee conditionis per uxorem procreauero, nullum respectum habebunt obsequio et fidelitate perpetuo si universa et singula que promisi, non fuerint fideliter obseruata. Que autem et qualia, quantum et qualiter dominus meus venerabilis Frisingensis episcopus Chunradus dare mihi in recompensationem proprietatum mearum in pecunia promiserit, cum pena adiuncta ex parte ipsius instrumenti mihi dati series manifestat. Vt autem hec rata permaneant et inconuulsa presentem paginam meo sigillo volui roborari. Acta sunt hec anno gratie millesimo CC. LVII., II. kal. Januarij apud Wiennam. Aderant autem huic negocio Chunradus et Wernhardus et Chvnradus notarius cappellani, Chunradus de Hintperch, Wolfger pincerna de Barowe, Engelwanus de Ahdorf, Heinricus Vagenarius, Heinricus de Gvtenturn, Eticho de Herrantstein, Heinricus de Klaffenbrunne. Vlricus marscalcus, Chvnradus de Wippenhusen, Chunradus dapifer, Chunradus, Otto de Alphiltowe, Vlricus Kraetzel, Vlricus Gelttingaer, Fridericus de Niwenburc, Vlricus et Chunradus et Heinricus de Perkheim, Fridericus Permvsel, Heinricus de Ollingen, Otto filius Alhohi, Chunradus de Forhah, Wisent iudex de Enzenstorf, et alii quam plures cum nobilibus Gebhardo et Heinrico de Hohenburk.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 143-145
Original dating clause: II. kal. Januarij
Editions:
- Font. rer. Austr. II/1, 2. Nr. 3.
Language:
Places
- Wien
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1246 XII 31, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1246_XII_31/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success