useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1254 XI 24
Signature: 1254 XI 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1254, Brixen
Bischof Bruno von Brixen anerkennt, daß nach dem Ausspruche eines genannten Schiedsgerichtes das Patronat der Kirchen auf dem Gebiete von Innichen dem Bisthume Freising zustehe.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 174, Nr. 175
 

orig.
Current repository
Hauptstaatsarchiv München

2 angehängte Siegel abgefallenMaterial: Pergament
    x
    Qvoniam humani generis memoria constat esse labilis et caduca, necesse est ut gesta hominum que debent reseruari illibata in posterum, tam lingua testium quam testimonio perhennentur litterarum. Nos igitur Bruno dei gracia Brixinensis ecclesie episcopus vniuersis Christi fidelibus protestando notum facimus tam presentibus quam futuris, quod dum inter dominum Chunradum venerabilem patrem Frisingensem episcopum et nos orta esset contentionis discordia super iure patronatus quod se et suam Frisingensem ecclesiam habere auctoritate papalis autentici profitebatur in vniuersis ecclesiis sitis in fundo Yticinensis prouintie que ad ipsam Frisingensem ecclesiam iure proprietario noscitur pertinere, ambo de communi consensu in dilectos in Christo fratres videlicet Chunradum prepositum, Hainricum decanum et in Albertum canonicum Brixinensis ecclesie et in dilectum nobis et fidelem Arnoldum seniorem de Rodnich taliter compromisimus, quod isti prefatam contentionem nostram deberent sacramento prestito dirimere atque diiudicare. Qui non solum ex fama quam a longe retroactis temporibus ab antiquioribus plurimum fidedignis audierant, immo etiam ex tenore cuiusdam papalis autentici quod tunc ab ipso domino Frisingensi in medium producebatur, sufficienter informati sub eorum iuramenti uinculo ius patronatus in memoratis ecclesiis ipsi domino Frisingensi episcopo et eius svccessoribus omnimodis adiudicauerunt, et ita prelibatus Frisingensis episcopus coram nobis et capitulo nostro et ministerialibus Brixinensis ecclesie prefatas ecclesias in fundo Yticinensis prouintie suas tam per papale autenticum quam per dicta dictorum testium optinuit et euicit. Ne autem huiusmodi optentio uel euictio valeat in posterum per nos uel nostros successores in dubium reuocari, sepedicto domino Frisingensi episcopo in testimonium sue optentionis et euictionis presentem tradidimus paginam nostri et chori Brixinensis ecclesie sigilli munimine roboratam. Acta sunt hec coram nobis et capitulo et ministerialibus nostris apud Brixinam in ecclesia maiori, anno domini M. CC. LIIII., indictione XII., VIII. kal. Decembris.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 174-175

    Original dating clauseVIII. kal. Decembris

    Editions
    • Meichelbeck II./2, 43.


    LanguageLatein
    Places
    • Brixen
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.