Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1255 IV 27
Signature: 1255 IV 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. April (1255), Neapel
Papst Alexander IV. beauftragt den Abt von Mölk und andere genannte Prälaten, den Streit zwischen dem Bischofe von Freising und dem Priester Wisint von Wien betreffs der Kirche zu Propstdorf zu entscheiden.Source Regest:
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 175, Nr. 176
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 175, Nr. 176
Aus dem Gerichtsacte von 1256, 24.–27. Juni, Wien (Nr. 182), vgl. diesen.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . . . Medlicensi et . . . . . Scotorum Wienne abbatibus et . . . . preposito ecclesie Nevnburgensis salutem et apostolicam benedictionem. Querelam uenerabilis fratris nostri . . . . episcopi Frisingensis recepimus continentem, qupd licet ei sit ab apostolica sede indultum, ut in ecclesiis in territorio quod ecclesia Frisingensis in alienis dyocesibus obtinet, constitutis nullus institui debeat eius irrequisito assensu, nichilominus tamen Wisinto de Wienna presbiter Patauiensis1 dyocesis fuit eo irrequisito qui requiri commode poterat, contra tenorem indulti huiusmodi per venerabilem fratrem nostrum episcopum Patauiensem in ecclesia de Probstorf sita in territorio quod habet dicta Frisingensis ecclesia in ipsa dyocesi, institutus, qui eam detinet in ipsius episcopi preiudicium et grauamen. Ideoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatenus uocatis qui fuerint euocandi et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit, appellatione postposita decernatis, facientes quod decreueritis, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari, testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere, non obstante si aliquibus apostolica auctoritate est indultum, quod interdici, suspendi uel excommunicari non possunt, per litteras apostolicas non facientes de indulto huiusmodi mentionem. Quod si non omnes hiis exequendis non poteritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Neapolis V. kal. Maii, pontificatus nostri anno I.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 175-176
Original dating clause: V. kal. Maii
Editions:
- Meichelbeck II./2, in Nr. 181/1, p. 110.
Language:
Notes:
1 Das Document hat pater.
Places
- Neapel
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1255 IV 27, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/FreisBm/1255_IV_27/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success