Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1267 III 21
Signature: 1267 III 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
(21. März 1267), Amstetten1
Graf Heinrich von Hardeck verhört im Auftrage König Otakars in dem Streite zwischen Bischof Konrad von Freising und Euphemia von Potendorf betreffs der Burg Hörnstein und deren Zugehör die Klagegründe und Rechtsbeweise des Ersteren.Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 288, Nr. 267
Cod. 191, f. 54'
Nos Heinricus comes de Hardeke auditor datus a serenissimo rege Bohemie, duce Austrie et Styrie, marchione Morauie venerabili patri et domino Chvnrado Frisingensi episcopo super suis querimoniis in Austria presentibus profitemur, quod idem dominus episcopus coram nobis super castro et proprietatibus ac prediis Herranstein in quibus dicit sibi et sue ecclesie iniuriam (per) dominam Offemiam de Potendorf ac eius heredes irrogari, (apparuit) cum suum ius audire voluimus, in placito generali aput Mautarn proximo habito (et) hec que infra scripta sunt, se asseruit probaturum per instrumenta vel per testes, que probata sue dixit sufficere intencioni. Primo quod Chunradus de Niwenburch siue Herrantstein eo terapore quo potens de iure fuit rendere, vendidit castrum et predia Herrantstein et homines nobiles et ignobiles cum omnibus attinenciis et pertinenciis vniuersis bone memorie Chvnrado quondam venerabili Frisingensi episcopo et ecclesie Frisingensi, item quod dictus dominus episcopus soluit dicto Ch. comiti pecuniam pro qua fuit empcio et vendicio predicti castri facta et omnium attinencium, item quod homines attinentes dicto castro Herrantstein quondam proprii dicti C. comitis iurauerunt fidelitatem tamquam proprii homines domino C. episcopo et ecclesie Frisingensi, item quod dictus dominus Ch. episcopus de bona voluntate dicti comitis in signum possessionis adepte in castro et prediis Herrantstain quosdam homines existentes de familia castri predicti iuramento astrictos ipsi domino episcopo tamquam suos castellanos et nomine suo prefecit castro Herrantstein qui nomine ipsius domini Ch. episcopi et ecclesie Frisingensis tenerent castrum et custodirent tamquam sui castellani, item quod dictus dominus Ch. Frisingensis episcopus quosdam de predictis hominibus tamquam suos officiales instituit in castro et prediis memoratis qui dicto Ch. comiti pro tempore vite sue solum deberent redditus prediorum predictorum assignare nomine tamen ipsius Ch. episcopi Frisingensis, item quod dictus dominus Ch. episcopus sicut predictum est, in possessione castri, prediorum et hominum Herrantstein tamdiu fuit pacifice, quovsque domina O. de Potendorf ipsum dominum episcopum et ecclesiam Frisingensem a tali possessione predictorum prediorum violenter eiecit, item quod ministeriales Austrie habentes fevdum a predicto C. comiti et existentes vasalli dicti comitis racione castri et comicie Herrantstein facta vendicione et translato dominio et possessione castri ac prediorum Herrantstein ad ecclesiam Frisingensem, fevda sua que quondam receperant ab ipso comite, postmodum de manibus bone memorie Ch. Frisingensis episcopi (recipiebant), recognoscentes ipsum et ecclesiam Frisingensem esse dominum fevdorum et castri ac prediorum Herrantstayn, et tales adhuc recognoscunt Frisingensem episcopum dominum feodorum talium, item dictus dominus episcopus allegauit et allegat pro se et ecclesia sua commune ius Austrie ab antiquis temporibus obseruatum et quod adhuc vt meliores Austrie concordant et affirmant, ibidem obseruatur, quod inquam ius tale est, quod cum filii sev filie progeniti de stirpe nobilium et liberorum copulati fuerint aliquibus non paris condicionis sed inferioris, ut puta ministerialium ecclesiarum uel domini terre videlicet ducis, filii sev filie progeniti de talibus copulatis vt puta existentes deterioris condicionis, eciam (non) habent nec debent habere ius uel accionem in prediis sev proprietatibus que ab antiquo respiciebant solummodo homines libere condicionis, hoc est quod wlgo uocatur vreyzaygen. Vnde cum dieta domina O. de Potendorf nata sit de viro ministeriali terre quamuis de matre libera, non potest nec debet capax esse castri et predii Herrantstein vt puta cum non sit compar eiusdem predii quod vvlgariter dicitur vreizaygen. Quare dieta domina O. de Potendorf et sui heredes nomine matris uel auie non possunt nec debent de iure possidere uel impetere dictum predium et castrum Herrantstayn, nec ipsum dominum episcopum et ecclesiam Frisingensem aliquatenus impedire.
Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 288-290
Language:
Notes:
1 Da der Befehl König Otakars an den Grafen Heinrich von Hardeck am 4. Dec. 1266 ausging (Nr. 262) und der Graf dem Bischofe von Freising am 21. März 1267 zu Amstetten mehrere Urkunden vidimirte, so ist sehr wahrscheinlich, dass in Ermanglung eines Datums in dem Acte selbst, dies Letztere das der Ausstellung sei.
Places
- Amstetten1
Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1267 III 21, in: Monasterium.net, URL </mom/FreisBm/1267_III_21.1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success