useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1277 V 18
Signature: 1277 V 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Mai 1277, Wien
König Rudolf bestätigt dem Bischofe Konrad von Freising den Besitz des Landesgerichtes in "Heybs“ (Umgebung von Ulmerfeld) gegen jährliche Zahlung von 3 Pfund Wiener Pfennigen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 353, Nr. 332
 

cop.
Cod. 191, f. 37

    x
    Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Vniuersis Romani imperii fidelibus imperpetuum. Ne rei geste veritas calumpniantum malicia pereat et transcursu temporis euanescat, necessarium est eam scripture testimonio perennare. Hinc est quod ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus peruenire, quod nos Chunradum venerabilem Frisingensem episcopum principem nostrum dilectum omnibus iuribus prouinciali iudicio in Heybs attinentibus quibus predecessor ipsius gauisus esse dinoscitur, volumus plene et libere congaudere, ipsius provincialis iudicii homines ad iurisdicionem et dominium memorati episcopi pertinentes ab exactionibus quibuslibet et vexacionibus indebitis ac traccionibus ad alienum forum, videlicet prouincialium nostrorum sev ciuitatum vel aliorum quorumcumque iudicum et subiudicum ad imitacionem quondam ducum Austrie penitus eximentes, sic tamen quod in exempcionis huiusmodi indicium tria talenta denariorum Wiennensium singulis annis nostre camere vel persone cui ipsam summam deputauerimus, teneatur exsoluere, quemadmodum predecessor ipsius episcopi ipsam svmmam annuam quondam Ottoni comiti de Hardeke qui dictum prouinciale iudicium vna cum iudicio in Peilstain a ducatu Austrie obtinebat in feodum, exsoluebat. Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis Salzburgensis ecclesie archiepiscopus, Petrus Patauiensis, Bertoldus Babenbergensis, Leo Ratisponensis, Ditricus Gvrzensis, Johannes Chymensis, Wernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi. Et nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari. Datum Wienne, anno domini M. CC. LXXVII., XV. kalendas Junii, indictione quinta, regni nostri anno quarto.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 353-354

    Original dating clauseXV. kalendas Junii

    Editions
    • Meichelbeck II./2, 30, Nr. 134.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.