Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 81, S. 161
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 81, S. 161


EIUS HEREDES OMM FACTA.
Prepositus G. decanus S. Walburgis, G. decanus Xpristianitatis Furnensis, anivcrsis presentes litteras inspectons, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod inter ecclesiam beati Nicolai Furnensis ex parte una, et dominam Aelidim Cornlos, pueros eius et heredes ex altera, talis conventio intercessit quod dicta ecclesia debet eidem A dare, quamdiu vixerit, singulis annis, xim panes conventuales, et xxvm panes hospitales, vcl dimidiam raseriam tritici conventualis. Item singulis diebus duos lotos cervisie. Item singulis annis duo last turbonum. Portum unum xx solidorum. Unum miliarc allecium. Item accomodare domum suam iuxta atrium capelle beate Marie que relinquetur post decessum eius, eidem ecclesie cum omnibus appendiciis, pro quibus omnibus predictis debent dicta A. et heredes eius, dare eidem ecclesie, singulis annis, xx et duas libras, tribus terminis, videlicet: in nativitate beati Iohannis Baptiste, x libras, in festo beati Remigii, vi libras; et in festo beati Martini, vi libras. Hoc notato quod quandocumque dicta A. decesserit, heredes eius tenebuntur eidem ecclesie, in solutione termini post decessum eius proximo futuri et non in amplius, quantum ad dictas xx libras duas. In- super prefata A. et heredes eius dederunt in puram elemosinam, tres libras post decessum eius super omnia bona eorum assignatas, singulis annis in nativitate beati Iohannis Baptiste, et in festo beati Bavonis persolvendas; quas tres libras quan documque voluerint, pro xxx libris redimere poterunt et penitus liberare, ad comparandos redditus ecclesie memorate. Item promisit dicta ecclesia A., de gratia, vaccam unam quantum ad pascua estivale, et hec predicta promiserunt dicta A. et heredes ipsius Gde interposita, firmiter observare. In cuius rei testimonium pre- sentem paginam ad peticionem partium sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam. Actum anno gracie m° cc° xxxvu, mense decembri.
142
Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 81, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Furnensis/164fc538-2bec-4a7e-a6cb-d95b94ec0055/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success