Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1223
Signature: 1223
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1223
A győri káptalan bizonyítja, hogy a szentmártoni apát sokáig perlekedett Endre tényői jobbággyal két szolga tulajdonjoga fölött, végre úgy egyeztek meg, hogy az apát öt márkát ad Endrének a két szolgáért, kiknek társát és rokonát, Karácsont, Endre már fölszabadította. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206876
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Capitulum Geuriense omnibus, quibus presentes littere legende occurrerint, salutem et orationes in Domino. Cum veritas per oblivionem sepius occultari soleat, necesse est, ut ea, que in presentia bonorum hominum geruntur, fideli litterarum memorie commendentur. Hinc, quod in notitiam universorum devenire cupimus, quod Michael monachus ecclesie Sancti Martini et Symon eiusdem ecclesie comes curialis ex una parte, et Endreus filius Nicodemi iobagionis de Sculgageur, de villa Theneu, ex altera ad nos accedentes pariter asseruerunt, quod cum abbas eorum et E(ndreus) predictus pro quibusdam hominibus, Petro videlicet et Paulo diu contendissent, predicto E(ndreo) dicente eos esse suos servos, abbate vero econtrario eosdem de familia ecclesie sue esse assererente (!) et per iudicium Nicolay tunc comitis palatini ad certamen duelli inire deberent, tandem in hunc modum convenerunt, ut abbas quinque marcas argenti pro predictis hominibus eidem E(ndreo) solveret et supramemorati homines, Petrus et Paulus in usum ecclesie Sancti Martini cederent in perpetuum, quod et factum est, nam in presentia nostra monachus et Symon predicti illas quinque marcas sepedicto E(ndreo) persolverunt. Ut autem super hoc predictus Endreus per lapsum temporis aliquam questionem vel calumpniam contra abbatem facere non possit, litteras sigilli nostri impressione munitas dedimus. Anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo vigesimo tertio. [1223.] Preterea de tertio supradictorum duorum, Petri scilicet et Pauli, nomine Karasun, qui eis affinitate tenetur, sepe memoratus E(ndreus) confessus est, quod penitus liber ab eo extiterit, nec ulla servitutis nota ei teneretur.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1223, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1223.1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success