Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1230 III 15
Signature: 1230 III 15
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. März 1230
IX. Gergely pápa megbízza Egyed subdiaconust és káplánját, hogy miután a szentmártoni apát és konvent az esztergomi szenttamási préposttal kötött pénzbeli egyesség ügyében a pilisi perjel szereplését gyanúsnak találták s gyanújuk bizonyítása végett a szentszékhez felebbeztek, vizsgálja meg az ügyet. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206905


Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio magistro Egidio subdiacono et capellano nostro salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum ... abbatis et conventus Sancti Martini de Pannonia fuit propositum coram nobis, quod cum ... prepositus Sancti Thome Strigoniensis ipsos super quadam summa pecunie coram ... priore de Pelis auctoritate apostolica conveniret, ipsi habentes priorem eundem suspectum ex eo, quia cum ipso similem causam facti et iuris habebant, dari sibi arbitros, coram quibus suspicionem probarent huiusmodi, petierunt, quos cum dictus prior eis concedere denegaret, nostram audientiam appellarunt. Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, revocato in statum debitum, quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneris attemptatum, in causa ipsa iuxta prioris apostolici mandati tenorem appellatione remota previa ratione procedas. Alioquin partes ad iandicti (!) prioris remittas examen, appellantes in expensis legitimis condempnando. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Laterani Idibus Martii, pontificatus nostri anno tertio. [1230. márc. 15.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1230 III 15, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1230_III_15/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success