Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1301 IV 09
Signature: 1301 IV 09
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. April 1301
Henrik bakonybéli apát és a konvent nyomasztó szükségük miatt Luoson levő szőlőjüket Felsőörsön lakó Péternek eladják. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207116

Nos frater Herricus, miseratione divina abbas monasterii Sancti Mauricii de Beel et conventus loci eiusdem memorie commendantes significamus universis, quibus expedit, presentium per tenorem, quod, cum populi seu vinitores monasterii nostri de Vrs superiori et inferiori propter validam et intollerabilem (!) perturbationem temporis instantis per magistrum Ste(fanum) filium Marci et suos, eosdem et totam provinciam opprementem nec non et propter gravissima honera (!) laborum et servitiorum castrorum eiusdem, quibus ab exactoribus honeribus per eundem impositis indesinenter et indeffesse (!) oprimuntur, coacti sunt et compulsi predicta mediante necessitate loca propria deserere et ad alienas terras seu provincias se transferre, propter quorum absentiam vinee monasterii. nostri de Luos, que ratione conditionis per eosdem et specialiter per Petrus (!), filium Madeii, Iohannem, filium Laurencii et Steffanum (!), cognatos dicti Petrus (!), vinitores nostros de Urs superiori colebantur, pene redacte sunt in desolationem, et quia nimia nos paupertate premente ad earundem vinearum culturam nobis omnino non suppetit facultas, ne in solitudinem et desertum omnino redigantur, de consilio fratrum et iobagionum nostrorum Byn scilicet comitis et Martini filio (!) Isib, ut earundem pretio alias nostras vineas cultui mancipare uberius valeamus, easdem vineas de Luos dedimus atque vendidimus dicto Petrus de Urs superiori pro decem pensis denariorum Wynensium, quam sumpmam plenarie recepimus ab eodem, statuentes et locantes eidem dictas vineas per manus comitis Byn sibi et suis heredibus heredumque suorum successoribus in perpetuum possidendas. In cuius rei memoriam presentes eidem contulimus litteras sigillorum nostrorum robore communitas. Datum anno Domini M° CCC° primo, in octavis Passce. [1301. ápr. 9.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1301 IV 09, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1301_IV_09/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success