useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1352 II 22
Signature: 1352 II 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Februar 1352
György béli apát Konti Miklós erdélyi vajda nyúli tisztjét az ő ottani jobbágyainak negadóztatásától, rajtuk való ítélkezéstől a pannonhalmi konvent előtt eltiltja.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207215
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie damus pro memoria, quod vir religiosus dominus Georgius, abbas monasterii Beati Mauritii [de] Beel, ad nostram personaliter veniendo presentiam per modum protestationis nobis significare curavit, quod quidam iobagiones et vinitores ecclesie sue in possessione N[yul] vocata iuxta continentiam privilegii ipsius ecclesie mixtim residerent et terras, fenum atque alia omnia ad humanum [usum] competentia possiderent cum aliis et max[ime cum iobagionibus] regalibus de eadem, quos nunc officialis magnifici viri domini Nicolai Konth, woyuode Transsilvani, [per] dictam villam Nyul constitutus et vices [gerentes] eiusdem, tamquam iobagiones regales ad solvendum sibi collectas et munera compellere et eos iudicare niterentur in dicte ecclesie sue et suum preiudicium [v]alidu[m et iac]turam ac contra privilegiatam eiusdem ecclesie libertatem. Qua quidem protestatione premissa idem dominus abbas prenotatus [offici]alem modernum et futuros, eorumque vices [gerentes et alios quo]slibet super memoratam villam Nyul constitutos et constituendos, ne prefatos iobagiones et vinitores dicte ecclesie sue ad aliquas collectas vel munera [danda et] persolvenda compellere aut de eisdem iudicandis vel quovis modo gravandis seu regendis intromittere debeant vel attemptent, eosdem etiam iobagiones et vinitores, ne ipsis officialibus, presenti vel in posterum futuris, eorumve loca tenentibus huiusmodi collectas, munera aut quas[libet] exactiones dare et amministrare, aut eisdem extra premissam libertatem obedire vel eorum iudicatui astare presumant, prohibuit contradicendo voce publica coram nobis, petens exinde per nos testimoniales litteras sibi dari, quod et fecimus lege communi et iustitia requirente. Datum in festo Cathedre Sancti Petri, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo. [1352. febr. 22.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.