Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1354 IV 18
Signature: 1354 IV 18
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1354
A keresztesek fehérvári konventje előtt a pannonhalmi apátság és fehérvári káptalan a somogyi tizedek dolgában egyességre lépnek. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207222
Nos conventus cruciferorum Sancti regis Stephani de Alba memorie comnendantes tenore presentium significamus, quibus expedit universis, quod discreti viri magistri Stephanus Teutonicus, Iohannes de Torda, Ladislaus de Zathmar, Petrus de Zakan et Egidius subcustos, canonici ecclesie Albensis, legitimi procuratores domini prepositi ecclesie predicte Albensis et eius capituli cum sufficientibus litteris procuratoriis eorundem ab una, item magister Iohannes castellanus et Stephanus litteratus, famuli viri religiosi fratris Wylhelmi, abbatis de Sacro Monte Panonie, pro eodem domino suo et pro eius conventu cum sufticientibus litteris procuratoriis eorum parte ab altera coram nobis constituti proposuerunt oraculo vive vocis spontanea voluntate, quod ipsi in omnibus causis suis, discordiis et disceptationibus in facto violationis libertatis ecclesie Albensis per dominum abbatem et officiales suos et eius conventum facte et irrogate interveniente conpositione et ordinatione proborum virorum taliter concordassent et concordarunt coram nobis, quod iidem domini abbas et conventus ac prepositus et capitulum litteras privilegiales gloriosi principis domini Endre, olym incliti regis Hungarie, sub sigillis domini Karuli, quondam regis Hungarie ac prelatorum et baronum eius transcriptas cum omnibus suis articulis, punctis, vigoribus, libertatibus in eisdem expressis inter se mutuo perpetuo et irrevocabiliter perdurare conmisissent et quod iidem dominus abbas et conventus predictis dominis preposito et capitulo sexaginta marcas latorum Vyennensium, quamlibet marcam cum decem pensis conputando ratione violationis libertatis dicte ecclesie Albensis hactenus facte in duobus terminis infrascriptis solvere assumpsissent et assumpserunt coram nobis ita videlicet, quod triginta marcas solvent in octavis festi Corporis Christi proxime nunc venturis [1354. jún. 19.] et similiter triginta marcas in octavis festi Beati regis Stephani affuturis [1354. aug. 27.] tali conditione interposita, quod, si primum terminum hic Albe ipsis dominis preposito et capitulo non persolverent, cum pena duppli solvere tenerentur, si secundum obmitterent, ex tunc penam in predictis litteris domini regis conventionalibus contentam incurrerent eo facta; factaque solutione iidem domini prepositus et capitulum litteras eorum expeditorias ipsis dominis abbati et conventui in premissis dare et concedere tenerentur et tandem ipsi domini prepositus et capitulum ac abbas et conventus homines eorum ydoneos, de quibus ipsi possent esse contenti in octavis festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste proxime nunc venturis [1354. júl. 1.] ad Symigium transmittere tenerentur et ibidem presente testimonio honorabilis capituli ecclesie Wesprimiensis universas decimas et iura ecclesie Albensis iuxta continentiam libertatum eiusdem, quas et que iidem domini abbas et conventus usque modo ocupatas dctinuissent, resignare, remittere et restituere, secundum quod dicte littere regales plenius continerent, tenerentur; nec ulterius et a modo iidem dominus abbas et conventus de iuribus et decimis eiusdem ecclesie Albensis se presumpmerent intromittere vel aliquid ocupare ex eisdem, qui, si facere non curarent vel ausu temerario se iterum iuribus et decimis eiusdem ecelesie Albensis se immisscerent, ex tunc penam in litteris regalibus contentam incurrerent eo facto. Ad que predictos dominos abbatem et conventum dicti sui procuratores coram nobis sponte obligarunt, item iudicem de iudicio pacis iidem domini abbas et conventus placare tenerentur. Datum feria sexta proxima ante octavas festi Passce Domini, anno eiusdem M° CCC° quinquagesimo quarto. [1354. ápr. 18.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1354 IV 18, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1354_IV_18/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success