useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1510 VII 02
Signature: 1510 VII 02
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Juli 1510
II. Ulászló a nagykáptalannak az országnagyoktól is támogatott kérelmére megerősíti a Szent-Benedek-Rendnek összes kiváltságait s tágas hatáskört biztosít annak a Rend újjászületését célzó reformok dolgában; megengedi, hogy a kiválóbb apátságok a pannonhalmi apát fősége, prímássága alatt unióra lépjenek s e célból II. Gyula pápát is megkeresi; de a megyés püspökök eddigi joghatóságát fenntartani kívánja.  

orig.Ulászló II király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208091
Graphics: 
x
Commissio propria domini regis.||
Nos Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod cum summo ac constanti studio pro nostra erga intemeratam fidei sancte religionem devocione et zelo eo semper animum nostrum direxerimus in optatisque ac votis (ut par erat) id assidue habuerimus, ut ecclesie Dei maxime vero cenobia abbacialia Ordinis Sancti Benedicti in hoc regno nostro antiquitus fundata, que licet priscis temporibus frequencia fratrum eiusdem Ordinis pulcherrime exornata in laudem Dei Christifideliumque pro salute floruerint, postea tamen sive per incuriam patrum eorundem, sive alio quocunque iudicio divino labefactata et in ruinam quandam luctuosam collapsa erant, nostra hac tempestate reformari atque restaurari possent atque fratribus rursus decenter in incrementum laudis divine exornari atque ampliari, sicuti et quemadmodum nostre erga eum Ordinem affectionis, devotio in parte effectum etiam ope divina sortita esse visa est. Volentes igitur Ordinem ipsum, qui longe iam a suo vigore decesserat, priori suo statui restituere eiusque reformacioni, ut par est, prout dudum in animo concepimus, opitulante divina clemencia operam dare et ad hoc ipsum eciam sanctissimum dominum nostrum dominum Iulium II. pontificem maximum inducere eidemque supplicare, ut voto in hac parte nostro salutifero satisfaciat, ad id singulari universorum patrum abbatum in generali capitulo eorum in cenobio Sancti Martini Sacri Montis Pannonie proxime celebrato constitutorum intercessione apud nos accedente et hoc ipsum omnibus eciam dominis prelatis et baronibus atque proceribus et cunctis regnicolis nostris a nobis supplici, parique voto expetentibus et desiderantibus universas gracias et libertates ac privilegia, quibus Ordo ipse Sancti Benedicti antea, sicut ex indulto summarum pontificum sive eciam divorum regum nostrorum scilicet predecessorum et nostra eciam gracia gavisus est et fuit, eidem Ordini et patribus abbatibus restituimus, innovavimus et roboravimus et inter alia:||
1. ut ipsi de medio eorum, gremio scilicet conventuum, amodo abbates in ecclesias, abbaciales eligere, preficere, vita et moribus ac religiositate preditos et sic nobis, quarum patroni sumus et similiter aliis patronis aliarum ecclesiarum. ad id consenciendis presentare;||
2. utque non religiose et minus honeste viventes, cognita prius, ut consuetudo Ordinis est, rerum experiencia prehabitaque salutari admonicione, tales castigare, imo si opus fuerit, abbacia sua privare et deponere et loco eorum idoneos et meliores eligere et preficere;||
3. non venientes eciam ad capitulum eorum generale, ac quoquomodo rebelles et inobedientes, vel si eximere ab ingressu capituli se se procurarent, vel reformacioni seu unioni coustituende contrariarentur, similiter autoritate apostolica, necnon iuris patronatus nostri et capituli condigna pena afficere;||
4. ecclesias eciam eorum ab eis utcunque alienatas et apud manus alienas seu alterius ordinis habitas, prout iuris ordine poterunt recuperare et reacquirere possint et valeant;||
5. non habentes vero habitum deiicere et privare ac contra eos agere, et si aliter fieri nequit, eciam autoritate diocesanorum vel apostolica valeant;||
6. ut autem ipsa religio possit perpetuari et stabiliri annuimus et permittimus, ut unam unionem de pocioribus sex vel octo saltem ecclesiis, ubi et in quibus certus numerus fratrum manere possit, instar parcium Italie vel Alemanie, aut ex his unam aliam colligendam constituere et||
7. caput ipsius unionis abbaciam seu abbatem Sancti Martini Sacri Montis Pannonie pro tempore constitutum, tanquam primatem omnium aliarum ecclesiarum abbacialium, prout et quemadmodum hactenus fuit, est et||
8. perpetuo tanquam immediate apostolice sedi subiacentem et||
9. privilegio Montis Cassinensis gaudentem haberi volumus semper et prefici, accedente ad id autoritate et gracia sanctissimi domini nostri Iulii pape moderni, ad quem pro hac vice literas dedimus et oratoribus nostris specialiter efficiendum commisimus, ita tamen, quod idem Matheus abbas cum reverendissimo domino cardinale Regino, amico et compatre nostro carissimo ac protectore regnorum nostrorum apud sedem apostolicam racione ecclesiarum Saxardiensis et Pechwaradiensis concordet et vita comite ipsius domini cardinalis pensionem duorum milium florenorum persolvat. Neminem eciam alium preter Ordinem, ipsas ecclesias habere volumus sicque tandem post expiracionem huiusmodi arende ad Ordinem et unionem prefatam ipse ecclesie et abbacie, ut par et iustum est, devolvantur et redeant.||
Imo restituimus, renovamus, roboramus, unionemque ipsam fieri et constitui, omnia eciam alia, que ad Ordinis reformacionem, augmentacionem et perpetuam duracionem et permansionem fore dignoscentur et pertinere videbuntur, eciam que hic expresse non haberentur, annuimus et permittimus concedimusque et roboramus salvis iuribus diocesanorum remanentibus, harum nostrarum, quas secreto sigillo nostro, prout rex Hungarie utimur, impendenti communiri fecimus vigore et testimonio mediantibus. Datum in castro nostro Thatha in festo Visitacionis B. V. Marie, anno Domini millesimo quingentesimo decimo, [1510. júl. 2.] regnorum nostrorum Hungarie etc, anno vigesimo, Bohemie vero quadragesimo.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.