Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 IV 02
Signature: 1512 IV 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. April 1512
II. Ulászló a béli apátságot Jakab Szent-Benedek-rendi szerzetesnek adományozza s meghagyja, hogy a reformálásra gondja legyen. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208110
Commissio propria domini regis.||
Nos Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc., memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos inducti vita, virtutibus et meritis ac regularis observantie salutari disciplina fidelis nostri venerabilis et religiosi fratris Iacobi, professoris ordinis Sancti Benedicti, quibus idem apud maiestatem nostram fide digno testimonio meruit commendari, eundem igitur tanquam personam idoneam et benemeritam ad abbatiam ecclesie Sancti Mauricii de Beel, nunc, ut dicitur, de iure et de facto vacantem, auctoritate iurispatronatus nostri regalis, quod generaliter in omnibus ecclesiis regni nostri instar predecessorum nostrorum divorum regum Hungarie habere dinoscimur, duximus eligendum, nominandum ac illi, cuius interest, pro canonica institutione et confirmatione presentandum; eandemque abbatiam simul cum universis possessionibus, villis et cunctis aliis bonis et iurisdictionibus eiusdem ecclesie eidem fratri Iacobo pleno iure dandam et conferendam, ita tamen, quod idem in ipsa ecclesia abbatie de Beel pro cultu divino in eadem peragendo sufficientes semper fratres eiusdem ordinis alere et tenere et alia omnia, ad que idem ex debito et instituto ipsius ordinis tenetur, diligenter observare, facereque observari et pro viribus suis reformationi quoque eiusdem abbatie et ecclesie incumbere debeat et teneatur; immo eligimus, nominamus et presentamus, damusque et conferimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude, feria sexta proxima post dominicam Iudica, anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo secundo, Bohemie vero quadragesimo secundo. [1512. ápr. 2.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 IV 02, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1512_IV_02/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success