Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1520 IX 21
Signature: 1520 IX 21
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. September 1520
X. Leó pápa iurisdictio elvesztésének terhe alatt meghagyja az érsekeknek, püspököknek s más ordinariusoknak, hogy a területeiken lakó bencés apátokat kényszerítsék a szentmártoni főapát hirdette nagykáptalanon való megjelenésre. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208215
Leo episcopus, servus servorum Dei venerabilibus fratribus universis et singulis archiepiscopis, episcopis et aliis locorum ordinariis regni Ungarie salutem et apostolicam benedictionem.||
Licet ea, que per Romanum pontificem pro tempore approbata et innovata ac de novo concessa esse noscuntur, ab omnibus debeant inviolabiliter observari, nonnunquam tamen, cum ab eo petitur, id specialiter precipit atque mandat et alias desuper disponit, prout in Domino conspicit salubriter expedire. Dudum [1514. jún. 1.] siquidem nos clare memorie Wladislai regis Ungarie tunc in humanis agentis et dilectorum filiorum Mathei archiabbatis et conventus monasterii Sancti Martini in Sacro Monte Pannonie Ordinis Sancti Benedicti Iauriensis diocesis supplicacionibus inclinati ex nostra certa sciencia ac de apostolice potestatis plenitudine omnia et singula privilegia, libertates, immunitates, exempciones, prerogativas, concessiones, gracias, statuta, ordinaciones, decreta, indulgencias, facultates et indulta dicto monasterio et illius pro tempore archiabbati, necnon conventui, monachis, plebanis, presbyteris, colonis, servitoribus et subditis per quoscunque Romanos pontifices, predecessores nostros, necnon concilia et sedis apostolice legatos ac Beatum Stephanum, primum regem Ungarie Christianum, qui munere legacionis de latere functus fuisse dicitur et Ungaros ad fidem Christi convertit ac dictum Wladislaum ceterosque Ungarie reges a tempore fundacionis dicti monasterii usque tunc concessa, inter que inter alia dictum monasterium illiusque archiabbatem pro tempore, necnon conventum, monachos, plebanos aliosque servitores et subditos pro tempore existentes nulli archiepiscopo aut episcopo dicti regni, sed immediate in spiritualibus sedi predicte ac Romano pontifici pro tempore existenti subiecta esse debere et ad iudicium trahi, excommunicari, suspendi et interdici nisi de Romani pontificis pro tempore existentis speciali mandato non posse, ipsumque monasterium in aliorum omnium Ordinis et regni predictorum monasteriorum caput institutum esse et illi pro tempore preessentem archiabbatem vocari ipsiusque monasterii Sancti Martini archiabbatem pro tempore existentem abbates omnium aliorum monasteriorum Ordinis et regni predictorum convocare ad capitula triennalia et annualia indicere ceterosque regni et Ordinis predictorum abbates exemptos et non exemptos ad capitulum convocare et venire recusantes ad veniendum auctoritate apostolica eciam sub censuris et penis ecclesiasticis ac aliis iuris remediis compellere posse archiabbatemque pro tempore existentem monasterii huiusmodi caput et primum presidentem dicti capituli esse ac visitatores eligere et deputare necnon per deputatos vel per se ipsum reliquorum monasteriorum huiusmodi abbates visitare, procuraciones ab eis recipere, eorum crimina et defectus cum consilio diffinitorum dicti capituli corrigere et emendare, statuta et constituciones pro reformacione personarum et locorum dicti Ordinis condere expensas necessarias tam pro negociis capituli, quam totius Ordinis cum consilio et moderacione dictorum diffinitorum eisdem abbatibus imponere et per censuras ab eis exigere eciam posse, tam per Romanos pontifices, predecessores nostros seu dicti regni reges predictos, quam alias concessa ac statuta, ordinata et decreta fuisse narrabatur ac eorum singulas desuper confectas literas et in eis contenta ac inde secuta quecunque auctoritate apostolica approbavimus, innovavimus et confirmavimus ac perpetue firmitatis robur obtinere et inviolabiliter observari debere decrevimus. Et pociori pro cautela ea omnia et singula de novo, prout concessa et ordinata eatenus fuerant, de novo concessimus per quasdam primo.||
Et deinde [1517. máj. 10.] cum eciam motu proprio et similibus sciencia ac potestatis plenitudine nonnulla pro bono locorum et personarum dictorum regni et Ordinis regimine salubria atque honesta per alias, in quibus de monasterio Sancti Martini, necnon illius archiabbate eorumque iurisdiccione et auctoritate huiusmodi nulla mencio facta fuerat et per que eisdem monasterio archiabbati et conventui illorumque iurisdiccioni et auctoritati preiudicium et iactura inferri posse imminebat, statuissemus, decrevissemus et ordinavissemus, nos per reliquas nostras literas auctoritate prefata decrevimus et declaravimus [1515. febr. 26.] per dicta posteriora statutum, ordinacionem et decretum ac in eis contenta quecunque nullum monasterio Sancti Martini et illius archiabbati huiusmodi tam quoad eorum preeminenciam, dignitatem, superioritatem, iurisdiccionem et auctoritatem, quam quoad alia quevis privilegia et indulta eis quomodolibet competencia preiudicium fuisse aliquomodo generatum, prout in singulis nostris litteris predictis plenius continetur.||
Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte Mathei archiabbatis et conventus, predictorum peticio continebat, successu temporis contingere posset, prout iam forsan contigit, nonnullos ex abbatibus regni et Ordinis predictorum pretextu exempcionis aut alias mandatis dicti archiabhatis in veniendo ad dicta capitula et aliis premissis contumaciter parere nolle aliasque eidem archiabbati rebelles effici posse, quare pro parte Mathei archiabbatis et conventus predictorum nobis ficit humiliter supplicatum, ut in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.||
Nos igitur eosdem Matheum archiabbatem et conventum ac ipsorum conventus singulares personas a quibusvis excommunicacionis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum presencium dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicacionibus inclinati, fraternitati vestre per apostolica scripta in virtute sancte obediencie et sub cuiusvis iurisdiccionis, quam in abbates et priores regni et Ordinis predictorum seu eorum aliquem quovismodo habere dinoscimini, privacionis et amissionis pena per vos respective, si contraveneritis ipso facto incurrenda, committimus et mandamus, quatinus de cetero perpetuis futuris temporibus vos vel duo aut unus vestrum, si et quociens pro parte Mathei et pro tempore existentis archiabbatis monasterii Sancti Martini huiusmodi desuper legitime requisiti fueritis, seu aliquis vestrum fuerit requisitus, singulos regni et Ordinis predictorum abbates et priores tam exemptos quam non exemptos ad parendum mandatis dicti archiabbatis in veniendo ad capitula huiusmodi, quociens eos ad illa, ut prefertur, convocari contigerit, necnon se subiiciendum et submittendum dicti Ordinis regularibus institutis iuxta privilegiorum et litterarum apostolicorum (!) monasterio et illius pro tempore archiabbati Sancti Martini huiusmodi concessorum predictorum continenciam et tenorem eciam per censuras ecclesiasticas et alia iuris opportuna remedia, necnon, quatinus opus fuerit, interdicti ecclesiastici apposicionem et auxilii brachii secularis invocacioraem realiter et cum effectu compellatis et compelli faciatis.||
Non obstantibus constitucionibus et ordinacionibus apostolicis ac monasteriorum aliorum et prioratuum, necnon Ordinis predictorum iuramento, confirmacione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ac quibusvis exempcionibus, privilegiis, indultis et literis apostolicis illis quovismodo eciam sub quibusvis verborum formis et insolitis ac cum irritantibus et aliis clausulis et decretis per nos et sedem predictam pro tempore concessis, confirmatis, approbatis et eciam iteratis vicibus innovatis, quibus omnibus eciam si pro illorum sufficienti derogacione de eis eorumque totis tenoribus de verbo ad verbum specialis, specifica, expressa et individua mencio habenda aut alia exquisita forma servanda foret, tenores huiusmodi, acsi de verbo ad verbum insererentur, presentibus pro sufficienter expressis et insertis habentes hac vice tantum specialiter et expresse derogamus, necnon omnibus illis, que per nos in nostris et dictos predecessores nostros in suis singulis literis predictis concessa sunt, non obstare ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno incarnacionis dominice MDXX. undecimo Kalendas octobres, pontificatus nostri anno octavo. [1520. szept. 21.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1520 IX 21, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1520_IX_21/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success