Charter: Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1412 XII 02
Signature: 1412 XII 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Dezember 1412
Szent Adorján zala(vár)i monostorának konventje bizonyítja, hogy előtte Ecséri Miklós fia Péter a maga, fiai és testvére nevében visszaadja a tihanyi apátságnak Szőlősön, Kövesden, Örményesen, Udvariban és Fülöpön levő s elődeitől birt részbirtokait a rájuk vonatkozó levelekkel együtt. Current repository:
Tihany OSB (PannH)
Tihany OSB (PannH)
- notes extra sigillum:
- 208408
Conventus monasterii Beati Adriani martiris de Zala omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Petrus, filius Nicolai de Ecchyr, in sua ac Blasii, Ladislai et Gregorii, filiorum, necnon Iohannis, fratris carnalis suorum personis, quorum onera et gravamina, si iidem temp(or)is in curriculo in infrascriptis persistere nollent, per omnia super se assumpmendo ab una, parte vero ex altera religiosus vir, dominus frater Demetrius abbas ecclesie Tykoniensis coram nobis personaliter constituti, propositum extitit per eundem Petrum oraculo vive vocis in hunc modum, quod ipse universas totales porciones possessionarias quaslibet, in possessionibus Zelews, Kwesd, Ermenes, Wduari et Pyleph vocatis in comitatu Zaladiensi existentes et habitas, quas prescriptus Petrus et sui antecessores a multis annis et temporibus transactis tanquam iura ipsius monasterii Tykonyensis possedissent, cum omnibus ipsarum utilitatibus quibuslibet et pertinenciis universis, ad easdem spectantibus, predicto monasterio Tykonyensi et per consequens dicto domino Demetrio abbati ac suo conventui remisisset et resignasset, tradidisset et contulisset, imo remisit et re(si)gnavit, tradidit et contulit perpetuo et irrevocabiliter tenere, possidere semper et habere nostri in presencia, excipiens manus suas de dominio earundem, si quid in futurum sibi et suis successoribus habere posset quoquomodo et valeret, nullum ius nullamve proprietatem sibi et heredibus suis reservando, insuper litteras suas instrumentales ac alias quascunque, in facto dictarum porcionum possessionariarum usque ad hec tempora quovismodo emanatas, cassas, vanas et frivolas relinquendo exhibitorique calumpniose nocicuas committendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes eisdem concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum sabbato proximo ante festum Beati Nicolai confessoris, anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo. [1412. dec. 3.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1412 XII 02, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/TihanyOSB/1412_XII_02/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success