useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data)   XLVI.
Signature:  XLVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
XLVI. Cunegund, Schwester des Grafen Hugo von Lucelenstein, Wittwe des Bruneko von Vinstingen und ihre Söhne Cono und Hugo verkaufen dem edlen Ritter Nicolaus Vogt von Hunoltstein und seiner Gemahlin Beatrix ihre Güter und Rechte zu Kestinde und Vilcingen. 1270 im Februar. Nos Cunegundis soror domini Hugonis comitis de Lucelenstein, relicta quondam domini Brunekonis de Vinstingen, Cono et Hugo, nati eius, uniuersis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis ac legi audituris notum esse uolumus, quod pari consensu, vnanimi uoluntate atque laude omnem here- ditatem et comitatum, quam et quem habuimus et habemus apud Kestinde et 35 Vilcingen * cum onrni jure, dominio et honore, quibus dicta bona tenuimus et possedimus, uendidimus et uendimus nobili uiro Nicholao militi aduocato de Hunoltstein, Beatrici uxori ac heredibus ipsorum pro septuaginta libris Treueren. denar. bonorum et legalium, quam pecuniam profitemur per prosentes nobis esse a domino Nicholao aduocato numeratam, traditam et persolutam. Et dictis here- ditati et comitatui ac iuri spectanti ad ipsa bona pure renunciamus tenore presen- tium et effestucamus; renunciantes etiain exceptioni pecunie non numerate et non solute, doli mali et spocialiter illi iuri, quo possemus dicere, nos fore deceptos ultra mediefatem iusti precii uel quod deest de justo precio suppleri, ot beneficio in integrum restitutionis; et insuper promittimus dicto N. aduocato, uxori sue et heredibus ipsorum facere et prestare super dicta venditione guarandiam debitam et consuetam, pro 'qua guarandia a nobis facienda damus et constituimus dicto aduocato uxori sue et eorum heredibus fideiussores nobilem dominum Hngonem comitem predictum, dominum Conradum comitem Irsutum et Johannem filium iptondam nobilis uiri Cononis domini de Vinstingeit. Et nos domini Hugo et Conradus comites et Johannes prefati constituimus nos fideiussores pro dicte uendi- tionis guarandia consueta et debita facienda. In cuius rei testimonium et memo- riam, quia nos Cunegundis relicta, Cono et Hugo fratres ante dicti sigilla propria non habemus, predictorum dominorum Hugonis et Conradi comitum et Johannis fideiussorum nostrorum sigilla rogatu nostro et obtentu litteris presentibus sunt appensa, quibus sigillis nos Hugo, Conradus comites et Johannes predicti pro nobis sumus pariter contenti. Datum anno domini Millesimo ducentesimo septua gesimo. Mense Februario. Orig. mit 3 Siegeln im Pr. Arch. zu Coblenz. — *) Kesten am linken und Filsen gegenüber am rechten Moselufer zwischen Neumagen und Bernkastel.
Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. XLVI. , S. 51
 
x
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.