Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data) CCXI.
Signature: CCXI.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CCXI. Testament des Nicolaus von Hunolstein, Domprobsts zu Trier. 1335 April
29. Datum per copiam sub sigillo curie Trevirensis anno domini millesimo tre- centesimo
tricesimo quinto in crastino dominice Cantate. In dei nomine amen. Nos Nycholaus de
Hunoltsteyn, jorepositus ecclesie Trevirensis, sanus per dei gratiam corpore et mente,
attendentes, quod nichil est certius morte, nichil vero incertius hora mortis, juxta verba
apostoli dicentis, cum mortis horam ignoremus, superest, ut indulta nobis tempora
rapiamus, volentes igitur saluti anime nostre prouidere, nolentes intestatus decedere, de
censibus et bonis nostris infrascript¡s nobis a deo collatis testamentum nostrum
nuncupatum sей ultimam nostram voluntatem facimus et ordinamus in hunc modum. In primis
siquidem damus, legamus et deputamus ad ecclesiam Trevirensem quatuor libras Treviren.
denar. annui et perpetui census, quorum viginti solidi censuum predictorum nobis debentur
et solvuntur singulis annis in festo b. Martini hyemalis de pisti'ino in vico carnium
sito, contiguo domui nuncupate zu me Russekin, quos census comparavimus erga dominum
Nycholaum decanum ecclesie s. Paulini extra muros Trevirenses, prout in literis inde
confectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur. Alie vero tres
libre de domo antedicta seu curia, quam inhabitamus et inhabitare consuevimus, solventur
et solvi volumus per inhabitatorem seu possessorem ejusdem; quos quidem census
prenominatos 21 162 disponimus in hunc modum dividendos, ita videlicet, quod domini nostri
de supe- rioribus stallis sive sedibus tres libras et decem solidos, presbiteri vero
sedium inferiorum septem solidos, scolares pauperes frequentantes chorum duos solidos,
custodes campanas pulsantes duodecim denarios percipient et habebunt pro nostra
anniversario perpetuo in dicta ecclesia Trevirensi peragendo. Item damus, legamus et
deputamus ad dictam ecclesiam Trevirensem quinque libras turonensium parvorum censuum
perpetuorum pro anniversariis bone memorie reverendi patris et domini, domini Boemundi
quondam archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi Trevirensis, Ysembardi custodis
1 et nostri perpetuo annis singulis in dicta ecclesia peragendis; quas quidem quinque
libras predictas dispo nimus in hunc modum dividendos, ita videlicet, quod domini nostri
sedium supe- riorum quatuor libras, sacerdotes sedium inferiorum beneficiati in ecclesia
quin- decim solidos, ut quisque sacerdotum predictorum teneatur ad vigilias in sero et de
mane missam animarum dicendam pro nobis dictisque personis et nostris bene- factoribus,
pauperes scolares chorum frequentantes quatuor solidos, custodes cam panas pulsantes
duodecim denarios percipient et habebunt. Item damus et legamus ecclesie Trevirensi
predicte quinque libras turonen sium parvorum pro nostra, parentum personarumque
prenominatarum et benefacto- rum nostrorum memoria perpetuo peragenda, distribuendas ut
supra in anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis est expressum et
ordinatum. Item damus, legamus et deputamus ad predictam ecclesiam Trevirensem quinque
libras turonensium parvorum censuum pro nostra, personarum prenomi natarum et benefactorum
nostrorum memoria perpetuo peragenda, distribuendas in hunc modum, quod domini nostri de
stallis superioribus quatuor libras turonen sium parvorum, sacerdotes de stallis
inferioribus quindecim solidos, in ecclesia beneficiati, ut quilibet eorum teneatur de
sero ad vigilias et de mane sive de die ad missam animarum dicendam pro nobis et dictis
personis ac nostris benefactori- bus, pauperes scolares chorum frequentantes quatuor
solidos, custodes pulsantes campanas duodecim denarios habebunt. Item damus, legamus et
deputamus ad dictam ecclesiam Trevirensem quinque libras turonensium parvorum censuum pro
domini Boemundi quondam archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi, Ysembardi de
Warnesberg custodis, parentum nostrorum et nostri ipsius memoriis perpetuo in dicta
ecclesia peragendis. *) Alle drei aus dem Hause Warnesberg; vergl. Beilage IV. 163 Item
damus, legamus et deputamus ad ecclesiam Trevirensem predictam quinquaginta sex marcas
argenti ad faciendum ornamenta ad altare majus ibi dem, in quibus nobis tenetur dominus
Tristandus in vico carnium, scabinus Trevi- rensis, prout in Uteris super hoc eonfectis
plenius continetur. Item damus, legamus et deputamus ad decem altaría in eadem ecclesia
consistentia, videlicet sanctorum Martini, Nycholai, Willibrordi episcoporum, Cosme et
Damiani, Blasii, Stephani martyrum, sanete Trinitatis, sanctarum Agnetis, Marie Magdalene
atque Helene, cuilibet eorum triginta solidos turonensium parvorum censuum, ut quilibet
capellanus dictorum altarium in die anniversarii nostri et personarum prenominatarum
teneatur ad vigilias et ad missam dicendam et pro memoria nostra semper habenda. Item
damus, legamus ecclesie b. Maríe maioris Trevirensi quadraginta soli dos turonensium
parvorum censuum pro anniversario et una memoria predictorum dominorum Boemundi
archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi de Warnes- berg custodis ecclesie
Trevirensis, parentum, benefactorum nostrorum et nostri singulis annis sollempniter in
eadem peragendis. Item damus, legamus et deputamus ad ecclesiam s. Paulini extra muros
Trevirenses tres libras denariorum censuum, que nobis debentur singulis annis in testo b.
Martini hyemalis ex domo domini Ordulphi dicti Scholere quondam magistri scabinorum
Trevirensium sita in vico carnium et ex ejus appenditiis, quos comparavimus erga dominum
Nyeholaum canonicum ecclesie s. Paulini, filium quondam dicti domini Ordulphi, prout in
literis super hoc eonfectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur,
pro anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi,
Isembardi de Warnesberg, paren tum, benefactorum nostrorum et nostri et una memoria
singulis annis sollempniter peragendis in ecclesia s. Paulini predicta. Item damus,
legamus et deputamus ecclesie s. Maximini triginta solidos turonensium parvorum censuum
pro anniversario nostro in dicta ecclesia peragendo. Item damus, legamus ecclesie b. Marie
Palatiolensi tres libras turonensium parvorum censuum pro anniversario et memoriis
predictorum dominorum Boemundi archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi,
Isembardi custodis, parentum nostrorum et nostri ipsius annis singulis in dicta ecclesia
sollempniter peragendis. Item damus, legamus ecclesie s. Castorís Confluentie quinque
libras turonen sium parvorum censuum pro anniversario nostro, parentum nostrorum et
fratrís nostri domini Johannis aduocati de Ilunoltsteyn, militis, et una memoria in dicta
ecclesia perpetuo peragendis. 21 * 164 Item damus, legamus monasteriis b. Marie ad
martyres et s. Mathie extra muros Trevirenses cuilibet eorum quadraginta solidos
turonensium parvorum cen- suum pro anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis,
Friderici archi- dyaconi, Isembardi custodis, parentum nostrorum, domini Johannis aduocati
nostri fratris et nostro ac una memoria in eisdem monasteriis perpetuo peragendis. Item
damus, legamus monasterio s. Martini in littore Moselle extra muros Trevirenses viginti
solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro, parentum nostrorum et
fratris nostri predicti et una memoria annuatim in eodem peragendis. Item damus, legamus
monasterio b. Marie in orreo Trevirensi tres libras turonensium parvorum censuum pro
anniversario nostro, matris nostre ac persona- rum prenominatarum et una memoria ibidem
singulis annis peragendis. Item damus, legamus monasteriis sanctarum Katharine, Barbare,
Pontis Leonis, Marie Magdalene penitentium, Agnetis et Germani, cuilibet claustrorum seu
monasteriorum viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversariis domini
Boemundi archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi custodis, paren tum nostrorum,
fratris nostri predicti et nostri cum una memoria annuatim in eisdem monasteriis
peragendis. Item damus, legamus et deputamus sanctimonialibus monasterii s. Trinitatis in
Lutra, b. Marie extra muros Andernacenses et conventui monialium in Machern, cuilibet
monasteriorum quadraginta solidos turonensium parvorum cen suum pro anniversariis domini
Boemundi archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi custodis, parentum nostrorum,
fratris nostri predicti et nostri cum una memoria in dictis monasteriis perpetuo
peragendis. Item damus, legamus monasteriis monialium ad Stupam prope Elram et in Lera
apud Confluentiam, cuilibet monasteriorum viginti solidos turonensium parvorum censuum pro
anniversario nostro et personarum prenominatarum cum una memoria in dictis monasteriis
singulis annis sollempniter peragendis. Item damus, legamus fratribus domus theutonice
viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro et personarum
prenominatarum et una memoria ibidem perpetuo peragendis. Item damus, legamus fratribus
hospitalis b. Johannis Jherosolimitani domus in Treveri quadraginta solidos censuum pro
nostro et personarum predictarum anniversario et una memoria ibidem perpetuo peragendis.
Item damus, legamus ad altare s. Abrunculi decem solidos turonensium parvorum censuum pro
anniversario nostro et memoria ibidem peragendis. 9 165 Item damus, legamus ad ecclesiam
b. Arnoldi in Nykedich tres libras turo- nensium parvorum censuum per residentem in loco
reeipiendos et in recompensam, si que ab eadem ecclesia minus juste percepimus, pro
anniversario nostro et memoria ibidem perpetuo peragendis. Que summa censuum legatorum
prenominata extendit se ad septuaginta et quinque libras turonensium parvorum omnium et
singulorum predictorum, quas quidem septuaginta et quinque libras predictas comparavimus
erga religiosum dominum abbatem et conventum monasterii b. Mathie apostoli, qui census
nobis debentur singulis annis inter duo testa scilicet assumptions et nativitatis b. Marie
virginis, prout in Uteris super hoc confectis, sigillis reverendi in Christo patris et
domini, domini Baldewini archiepiscopi Trevirensis, capituli ecclesie Trevirensis et
abbatis monasterii s. Mathie predicti sigillatis, plenius continetur. Quos quidem census
prenominatos disponimus et volumus, ut celerarius dominorum nostrorum ecclesie Trevirensis
predicte, qui pro tempore fuerit, unacum capellano nostri altaris perpetuo colligat et
distribuat inter monasteria et loca prenominata, ut superáis per nos preordination est.
Item damus, legamus predicte ecclesie in Nykedich in recompensam quin- decim marcas
pagamenti Coloniensis et quindecim maldra siliginis, in quibus nobis tenetur SyJ'ridw
dictus Craft, armiger, pro censibus comparandis pro anniver sario nostro et personarum
prenominatarum perpetuo in dicta ecclesia peragendis. Item damus, legamus ecclesie de
Berrincastel in recompensam viginti libras Treviren. denar. de debitis, in quibus Colinus
smltetus in Wittelich nobis tene tur, ad census comparandos perpetuos in ecclesia memorata
pro anniversario nostro et parentum nostrorum peragendo in eadem. Item damus, legamus
ecclesie de Birkînvelt viginti libras simili modo ad comparandum census, recipiendas de
debito Colini antedicti, de quibus, si gratanter satisfecerit ad voluntatem nostrorum
executorum, decem libre restantes solvende sibi remittantur, si autem solvere noluerit,
totum debitum ab eo exigatur. Item damus, legamus ecclesie de Locwilre viginti maldra
avene in quibus Elsa de Scuto nobis tenetur, pro censibus comparandis de pecunia inde
proveniente. Item damus, legamus ecclesiis de Roseriis et de Befort et de Grys sexaginta
maldra partim siliginis et partim avene, in quibus dictus Schanedrys celerarius
Lutzilinburgensis nobis tenetur, computatione legitima mediante facienda, de qui bus
quelibet ecclesiarum jam predictarum viginti maldra partim siliginis et partim avene
recipiet et habebit ad comparandum census perpetuos in nostri memoriam 166 et parentum
nostrorum perpetuo, et residua summa dicto celerario remittenda, si benigne solvent, alias
non. Item damus, legamus ecclesie de Drone quinque maldra siliginis aut quinque libras
Treviren. denar. recipiendas a curtario de Houen ad comparandum census perpetuos modo quo
supra. Item damus, legamus puellis religiosis in Nykedich in reclusorio ibidem reclusis
viginti solidos turonensium parvorum censuum pro nostri, personarum prenominatarum
anniversario et memoria annis singulis perpetuo habendis. Item damus, legamus ad hospitale
s. Mathie apostoli decem solidos turonen sium parvorum censuum inter ipsos pauperes ibidem
pro pittantia distribuendos. Item damus, legamus pauperibus hospitalis s. Elizabeth apud
s. Maximinum decem solidos turonensium parvorum censuum inter ipsos pauperes pro pittantia
distribuendos. Idem damus, legamus ad duo hospitalia scilicet apud s. Symeonem et apud s.
Jacobum in vico carnium, cuilibet decem solidos turonensium parvorum cen suum pro
pittantia inter pauperes distribuendos. Item damus, legamus conventui monasterii b. Marie
in Hymmilrode quadra- ginta solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario quondam
Boemundi archiepiscopi, fratris nostri, parentum nostrorum et benefactorum nostrorum ac
nostri et una memoria ibidem singulis annis peragendis. Item remittimus eidem conventui et
damus nonaginta libras Treviren. denar., in quibus ipse conventus monasterii supradicti
nobis tenetur. Item damus, legamus ad capellam s. Crucis sitam in monte extra muros
Trevirenses duas domos cum suis attinentiis, quarum unam comparavimus erga religiosos
viros abbatem et conventum b. Marie ad martyres cum uno jurnali terre arabilis, quam domum
dominus Vlricus canonicus ecclesie b. Marie in Kilburch olim habuit et tenuit; et aliam
domum dictam zu der Streuphin prope pontem Leonis sitam, quam domum comparavimus erga
dominum Wilhelmum, filium domini Ernesti quondam dicti Pittpas, militem. Item damus
legamus ad dictam capellam dimidium jurnale terre arabilis situm in banno de s. Cruce,
quod Mathias de Lapide quondam coluit. Item damus, legamus ad dictam capellam s. Crucis
decem solidos denario- rum Trevirens. censuum ex quodam orto prope capellam predictam
sito, vel ipsum ortum, prout ipsis capellanis melius et utilius competere videbitur. Item
damus, legamus ad dictam capellam quendam ortum contiguum orto predicto et solvet duos
solidos censuum ad monasterium s. Mathie. 167 Item damus, legamus quatuor solidos census
ad dictam capellam ex quo- dam pomerio prope pontem Leonis prope viam dictam Carle sito.
Item damus, legamus ad dictam capellam quinque libras Treviren. denar. censuum, volentes,
ut dictam capellam duo sacerdotes habeant et quilibet sacer- dotum in ebdomada ad tres
missas in dicta capella dicendas teneatur, memoriam nostiï et nostrorum ibidem iugiter
habentes; volentes insuper, quod medium altare videlicet s. Crucis communiter deserviatur.
Qui census legati post summam septuaginta et quinque librarum superáis vocatam extendunt
se ad decem iibras Treviren. denar., quas quidem decern libras censuum Treviren. denar.
comparavimus erga dominum Jacobum juniorem scabinum Trevirensem ex vineis, torculari et
pratis suis sitis in Wiltingen, que solvuntur nobis annis singulis in festo nativitatis
Christi, prout plenius continetur in Uteris super hoc confectis, sigillo civitatis
Trevirensis sigillatis; quos quidem census senior capellanus s. Crucis, qui pro tempore
merit, colligat et absque omni impedimento et integre, prout superius est ordinatum,
distribuat locis et personis predictis. Item damus, legamus curtem nostram sen bona nostra
in Lyue sitam sive sita cum omnibus suis juribus et pertinentiis scilicet campis, pratis,
vineis, silvis et censibus od altare nostrum novum in ecclesia Trevirensi constructum et
con- secratum, ex quibus bonis seu curte capellanus altaris predicti perpetuo solvet
dominis nostris ecclesie Trevirensis quinquaginta solidos denariorum census singulis annis
in festo inventionis s. Crucis jpro statione ibidem facienda, prout hactenus fieri
consuevit. Item damus, legamus ad dictum altare constructum quinque libras Treviren.
denar. censuum, qui nobis debentur singulis annis in festo b. Remigii in capite mensis
octobris, quas comparavimus erga Hennekinum filium quondam domini Henrici Walrami ex domo
sua sita in vico s. Theoderici, que fuit quondam domini Hannemanni ejus avi et dicti
domini ejus patris et quam solus habet a suis coheredibu8, prout in Uteris super hoc
confectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur. Item damus,
legamus ad altare nostrum predictum centum libras Treviren. denar. recipiendas in bonis
nostris per nos relinquendis ad comparandum census perpetuos ad altare nostrum antedictum,
et tenebitur capellanus dicti altaris ter in ebdomada celebrare, bis pro defunctis et
semel de beata virgine per se vel per alium. 168 Item damus, legamus Thilmanno2, filio
domini Vlrici de Lapide militis, consanguíneo nostro, canonico ecclesie Trevirensis, domum
nostram seu curiam, quam inhabitamus seu inhabitare consuevimus cum suis utensilibus et
aliis in domo vel curia predicta existentibus, exceptis auro, argento, pecunia prompta,
una cultura meliori, coopertorio lecti vario et vasamentis aureis et argenteis, volentes,
ut dictus Thilmannus et quilibet possessor dicte nostre curtis seu domus nunc et in
futurum habeat curiam nostram de Hoven3 cum suis appenditiis et pertinentiis in
recompensam curtis seu bonorum in Lyve, quondam spectantium ad curtem habitationis nostre
prediete, cum de dicta curte seu bonis in Lyve supra disposuerimus. Item damus, legamus
dicto Thilmanno olkam* nostram circa capellam s. Crucis sitam cum una vinea ex opposito
dicte eapelle sita. Item damus, legamus eidem unam vineam nostram retro baptismum sitam.
Item damus, legamus eidem viginti solidos denariorum censuum et octo capo nes seu pullos
censuum, qui nobis solvuntur annis singulis in festo b. Martini ex quadam curia seu curte
apud Novum castrum sita, quam habet dominus Johan nes dictus Hutzinch, miles. Item damus,
legamus fratri Johanni de Hunoltsteynb ardinis hospitalis s. Johannis Jherosoliinitani
domum quondam domini Bonifacii divitis sitam in vico Flandrie cum eo jure et
conditionibus, quo seu quibus nos eandem habemus et tenemus seu habuimus et tenuimus,
prout in Uteris super hoc confectis plenius continetur, sigillo civitatis Trevirensis
sigillatis. Insuper volumus et ordinamus ante omnia, quod, cum maior pars censuum
predictorum non sit perpetua sed aliqui redimi seu reemi possint, quod si ipsos seu ex
ipsis aliquos redimi seu reemi contingat, quod pecunia inde proveniens in alios census
eonsimiles perpetuos convertatur. Item damus, legamus Johanni consanguíneo nostro, filio
fratrü nostri, de Numagio6 duodecim sehalas argenteas albas, quas comparavimus erga
executores quondam Ruperti archidyaconi. 2) Enkel seiner Schwester Ida von Heinzenberg,
verheirathete sich später mit Johan- netta von Rodenmacher und erbaute das Schlofs
Wartenstein bei Steinkallenfels. 3) Hofweiler bei Welsch billig im Landkreis Trier. — 4)
holca oder ulca ein ein gehegtes Stück Land oder ein am Hause liegender eingeschlossener
Weinberg. — 5) Bruder des Vogtes Boemund. — 6) Sohn des Vogtes Johann genannt Spiss und
der Wildgräfin Anna. 169 Item domine Yde sorori nostre de Heinzinberg tres cyphos de
masserio cum pedibus argenteis. Item damus, legamus eidem sorori nostre octo libras cum
decem solidis gros- sorum turonensium in bonis nostris ubicunque recipiendas in debitis
vel in alias. Item damus, legamus domine Cunegunde de Вирe, nepti nostre7, sex schalas
argenteas albas ad instar forme lampadis. Item damus, legamus domine Yrmengardi% uxori
domini Vlrici de Lapide, nepti nostre, sex schalas argenteas ejusdem forme. Item damus,
legamus domine Yde de Swarzinberg3, nepti nostre, quinque maldra siliginis mensure
Trevirensis. Item domicelle Gertrudi de Duna10 moniali in Orreo Trevirensi, nepti nostre,
sex beccaria argentea. Item domino Gobeloni de Vulbach vicario eeclesie Trevirensis
quatuor petias vestium cum vario tendentes et duo beccaria argentea. Item domino Johanni
Gallico vicario in eadem ecclesia quatuor petias vestium albi coloris cum forraturis de
vario et duo beccaria argentea. Item capellano altari§ nostri duo beccaria argentea, que
alienare non possu- mus et in memoriam conservandum. Item in die obitus nostri quatuor
ordinibus Mendicantium cuilibet eorum quinque maldra siliginis memoriam habeant. 1 Item
damus, legamus Hermanno cellerario nostro decem maldra siliginis mensure Trevirensis ot
decem libras Treviren. denar. et equum nostrum rubeum ambulantem 11. Item Petro famulo
nostro damus, legamus equum nostrum am bulantem grisei pili, quem con Item damus, legamus
Pe famulo nostro Item damus, legamus Bartholomeo famulo nostro decem libras Treviren.
denar. et decem maldra siliginis. 7) Schwester des ebengenannten Johann; vergl. Nro. CCXI.
8) Tochter seiner Schwester Ida von Heinzenberg. — 9) Schwester des Archidiakon Friedrich
von Warnesberg, vermählt mit Hugo von Schwarzenberg. — *0) Tochter des Wildgrafen Conrad
von Daun und der Hildegard von Hunolstein; vergl. Nro. CVI und CVII. Im Necrolog des
Klosters Engelport: XIV. Aug. Commemoratio Gertrudis domicelle de Dune et suorum amicorum,
que dedit 5 grossos. — **) amble, Pafsgänger. 22 170 Item Bodingero famulo nostro griseum
equum nostrum et quinque maldra siliginis mensure Trevirensis. Item Mathie dicto Wolf
scolari nostro decem maldra siliginis et dimidium plaustrum vini. Item Johanni Thelemanni
quinque maldra siliginis et unum par vestium forratum de agnellis. Item damus, legamus
Jacobo .... welin coco nostro quinque maldra sili ginis et quinque libras Treviren.
denariorum. Item Phipheloni coco sex maldra siliginis. Item Metilde antique ancille sex
maldra siliginis et dimidium plaustrum vini. Item Aleyde famule seu ancille nostre quatuor
maldra siliginis cum tunica simplici. Item dicto Locquilre famulo nostro duo maldra
siliginis. Item Conzoni famulo nostro stabulario quatuor maldra siliginis. Item Jacobo
portinario duo maldra siliginis. Item damus, legamus dicto Zammus famulo nostro in coquina
quinque maldra siliginis et quinque libras Treviren. denariorum. Item Hennekino dicto
Mulener quinque maldra siliginis mensure Trevirensis. Hoc est nostrum testamentum seu
ultima nostra voluntas, protestantes, quod, si non valeat ut testamentum, saltem volumus,
quod valent jure codicillorum seu prout quelibet alia voluntas valere potest et debet, cum
ille non videatur secun dum jura decedere intestatus, qui suam ultimam voluntatem in
alterius disposi- tionem commisit, potestate nobis reservata seu jure nobis salvo addendi
ipsi testa mento , subtrahendi, mutandi, corrigendi et cetera, dum nobis visum fuerit
opor- tunum. Hujus autem testamenti seu ultime nostre voluntatis et premissorum om nium et
singulorum specialiter executores nostros constituimus, facimus et ordina- inus
honorabiles viros dominos Boemundum archidyaconum Trevirensem, Ludol- fum de Hoilvels
custodem et Peregrinum de Wangin, nostros concanonicos dicte 'ecclesie Trevirensis, ita
quod, si omnes hujusmodi nostri testamenti executores esse nollent, saltem duo ex ipsis
ipsum testamentum exequantur. Volumus etiam, quod dicti nostri executores seu duo eorum
per se omnia et singula predicta diligenter in anime sue periculum exequantur. Insuper
tamen volumus, quod, hujusmodi nostro testamento seu ultima nostra voluntate antea
completa, de aliis onmibus et singulis bonis nosto•is a nobis 171 relifiquendis, ut dicti
nostri executores disponant de eisdem ulterius de consilio reverendi in Christo patris et
domini nostri, domini Baldewini archiepiscopi Trevirensis, quibus eommittimus, ut taliter
disponant de eisdem, de quibus per nos non extitit ordinatum, quod coram deo in die
extremi judicii reddere valeant rationem competentem. Requirentes tandem Johonnem de
Turri, clericum Tre- virensem, publicum auctoritate apostolica notarium, ut super his
nobis confieiat publicum instrumentum. Rogantes viros venerabiles dominum Matheum de Eych,
decanum ecclesie Trevirensis predicte ac judicem curie domini Boemundi archi- dyaconi
Trevirensis predicti, ut sigilla sua presentibus Uteris unacum sigillo nostro eisdem
appenso apponant. Et nos Matheus de Eych, decanus ecclesie Trevirensis predicte sigülum
nostrum nosque judex dicte curie domini Boemundi archidyaconi Trevirensis ipsius curie
sigillum ad preces et regationem domini Nycholai de Hunoltsteyn, prepositi ecclesie
Trevirensis predicte, recognoseimus nos apposuisse in testimonium omnium premissorum. Acta
sunt hec premissa presentibus viris discretis et honestis dominis, vide licet domino
Peregrino de Wangin predicto et domino Nycholao de Pittinga, canonicis ecclesie
Trevirensis, Johanne Gallico, Andrea de Nailbach, vicariis in dicta ecclesia Trevirensi,
Petro presbytero, vicario altaris b. Marie Egyptiace in ecclesia s. Paulini extra muros
Trevirenses et domino Gobelone, vicario in ecclesia Trevirensi predicta, dicto Vulbach,
Johanne de Moysa iniperiali aucto ritate notario et Stephano cii'e Metensi, fratre
magistri Nycholai de Metis, canonico ecclesie b. Symeonis Trevirensis, testibus ad ea
premissa vocatis speciali- ter atque rogatis. Datum a. d. Millesimo trecentesimo tricesimo
quinto die penul tima mensis aprilis. Et ego Johannes quondam Rychwini de Turn, clericus
Trevirensis, publi- cus auctoritate apostolica et curie Trevirensis notarius, quia
premissis omnibus et singulis, dum agerentur, unacum testibus prenotatis presens interfui,
hoc presens publicum instrumentum exinde confeci, manu propria scripsi et in hanc publicam
formam redegi signoque meo consueto signavi, rogatus et in testimonium premis sorum
requisitus. Gerichtliche Originalausfertigung vom 15. Mai 1335, welche durch Fäulnif« sehr
gelitten hat, im Pr. Arch. zu Coblenz. — Der Domprobst Nicolaus starb zwischen dem 29.
April, an welchem er sein Testament errichtete, und dem 15. Mai, an welchem obige
gerichtliche Abschrift ausgefertigt wurde. Sein Nachfolger in der Domprobstei Jobannes de
Celobrio (Zolver) wurde am 9. Juli 1335 gewählt laut Domkapitel. Diplomatar in Pr. Arch.
zu Coblenz. 22* 172 Source Regest:
Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CCXI. , S. 182
Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CCXI. , S. 182
x
Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data) CCXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/HausHunolstein/ddc22bfe-3063-4e94-b757-c8dd4c6fe8bd/charter>, accessed at 2025-01-04+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success