Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. CI. , S. 145
Prudentes etc. Clementer stabilita vigore benigni sub 29. Oct. ab hinc intimati Rescripti Caes. Regii in regno quoque Hungariae partibus- que eidem adnexis respectu Aug. et Helv. Confess. non minus atque Graeci ritus non uniti asseclarum christiana tolerantia, benigne una resol- vere Majest. Suae Sacr. visum est, ne a modo in posterum ad Mini- strorum aut poparum munia alii quam patriae filii deligi assumique valeant. Quam benignam Resolutionem C. R. Civico huic Magistratui pro cougruo notitiae statu instituendaque per gremium sui pro eorum, quorum inter est, directione, publicatione hisce de benigno jussu regio notam reddit hoc Cons. R. L. Datum etc.— 6. Nov. 1781. Franc. Skerletz. J. Csaky.
CIL
Intim, vom 21. Mai 1782, Nr. 3430, an die Stadt Schemnitz.
Prudentes etc. Per benigni sub 29. Oct. 1781 in negotio religionis civico huic Magistratui intimati normalis rescripti Caes. R. 8. 8 ad calcem clementer equidem disposuit Sua Maj. Sacr., ne proles aut orphani ab acatholicis parentibus prognati, in religione catholica educandi ullo sub praetextu vindicentur, ut tamen casum in eum, quo hujusmodi proles minorennes aut etiam majores natu, nondum tamen sui juris existentes et seu acatholicis seu vero judaicis parentibus ortae, interno quopiam instinctu impulsae, catholica sacra ultro amplecti desiderarent, civicus hicce Magistratus sese in eo , quid horum intuitu agere debeat, diniere sciat, certamque pro futuro normam ac regulam, quam ejusmodi circum- stantia incunctanter sequi valeat, sibi praefixam habeat, benignam hoc in passu mentem et voluntatem Caes. Regiam sequentibus uberius cle men ter significare dignata est Sua Maj. Sacr. Pro eo sane, ut mani- festatus ex parte hujusmodi prolis ad sacra catholica transeundi animus attendi, factaque idcirco ejusdem declaratio acceptari valeat, certi aetatis anni praefigi in antecessum determinarique nequeunt, cum id ipsius in- tellectus lumen, rerum temporumque adjuncta, clarum rei conceptum perfectam in hoc libertatem, non praemissa illicia aut minas poenarum- que terrores, vel denique quampiam a vocatione aversionem, qua remo- tissimas etiam causas, inclinatae deteiminataeque voluntatis , eodem tem pore adverti oporteat. Quodsi proinde in praemissa praesentibus paren tibus , consangvineis nonnullisque ejus religionis asseclis solerter investi- gatum, cuntaque haec ita se habere compertum, evolutoque semestris spatio comprobatum denuo fuerit, attunc proles ejusmodi, ut primum animum ad sacra catholica transeundi manifestaverint, nullo habitb ad
Kuzmäny, Urkundenb. z. österr. evang. Kirchenrecht. iq
146 Intim, vom 6. Juni 1782.
aetatis annos respectu eadem suscipi, et in his institui initiarique non modo poterit, sed debebit. E converso autem, si vel unica e praemissis reflexionibus desiderata fuerit, proles ejusmodi quemcunque aetatis annum agat, utprimum sui juris non est, parentibus aut consangvineis suis , ob defectum verae vocationis eripi aut detineri nullo modo poterit. Secun- dum quae proinde in praemissis deducta principia cum in occurentibus id genus circumstantiis procedi semper clementer velit altefata Sua Maj. Sacr., eadem civico huic Magistratui pro notitia et directione, exactaque benignae hujus voluntatis Caes. Regiae observatione, hisce de altissimo jussu regio intimat Consilium hoc L. R. Datum etc. — Budae 21. Maji 1782.
cm.
Intim, vom 6. Juni 1782, Nr. 3865.
Prudentes etc. Etsi benignam mentem Caes. Reg., quo videlicet scopo normales in materia religionis atque constituendae in haereditariis regnis et provinciis Caes. Regiis verae christianae tolerantiae Resolu- tiones clementer ediderit Sacr. Sua Maj. in earundem benignarum Reso- lutionum Regiarum contextu satis superque explicuerit, eadem Sacr. Sua Maj. nihilominus ex nonnullis germanicarum jurisdictionum Caes. Regiarum Relationibus summa cum displicentia atque indignatione in- tellexit, altefatae S. Maj. Sacr. praeattactas B. normales Resolutiones Regias per acatholicos longe diversum a vero intellectu et salutaris intentionis Caes. Regiae saepe sensum trahi, populo falsa et erronea, benignaeque voluntati Caes. Regiae prorsus adversantia principia instillari: quod vero temerarium prorsus est, talem etiam disseminari rumorem, quasivero Sacr. S. Maj. omnino indifferens sit, an populi regimini suo divinitus concrediti R. catholicam seu aliam quamcumque etsi receptam et tole- ratam pro arbitrio suo sequantur religionem, immo vero defectus ab eadem dominante orthodoxa religione, et ad aliam transitus summefatae Suae Maj. gratus accidat, hique et tales ob defectionem istiusmodi di- versarum praerogativarum et temporalium commodorum participes reddantur. Utut autem hujusmodi Maj. Suae Sacr. tantopere derogantes et summe in- juriosae relationes ex parte Regni Hungariae in specifico ad alte memoratam Suam Maj. fidedigne non sint perlatae, quia tamen ex combinatione plu- rium relationum et ipsarum eidem Suae Maj. Sacr. per acatholicos ex- hibitarum instantiarum non obscurius intellexisset indiciis, in eodem quoque hoc regno Hungariae nonnullos Protestantes indiscreto religionis zelo abreptos ad inconvenientes et benignae intentioni Caes. Regiae e diametro adversantes declarationes et excessus prolapsos fuisse, atque caetera inter transitum ab orthodoxa religione quam antea palam prqfitebantur ad alias confessiones licitum esse passim in vulgus spargere. Hinc ad antever- tendas in eodem etiam hoc Regno Hungariae quasvis ejusmodi erroneas et captiosas, praeattactarum Resolntionum Regiarum Normalium inter- praetationes, facileque inde subsecuturas rudis populi inductiones, ad prae- cavendam item omnem, vanos nonnullisque innixos noxios rumores disse- minandi occasionem benignam intentionem Caes. Regiam in hac materia religionis amplius declarandam, ac ad omnium captum explicandam
Intim, vom 6. Juni 1782. 147
duxit summe nuncupata Maj. Sua Sacratissima. Quemadmodum videlicet conservatio ac propagatio verae ac unice salvificae religionis orthodoxae, quae unice per instructionem ac veram animorum convictionem securissime obtinetur, maxime Suae eidem Maj. curae semper fuit: ita eadem Maj. Sua Sacr. pro summo munere suo regio, et paterna, qua erga populos sibi subditos fertur, sollicitudine tenerrime cuperet, ut iidem omnes ortho- doxam religionem ex libera tarnen de ejusdem veritate convictione am- plecterentur, atque hac securissima via salutem animarum suarum pro- curarent. Cum interim longe alienum ab altefata Maj. Sacr. sit, ut ad assequendum benignae intentionis et desiderii sui scopum violentis quibus- dam, aut quibuscunque aliis extra utilem mentis illuminationem, et mansvetam, charitatisque plenam instructionem, nec non bonum exemplum mediis unquam uti velit, benignae huic intentioni Caes. Regiae maxime consentaneum fore comperit summe memorata Sua Maj., si illis etiam subditis suis Caes. Regiis, qui in instruetione et interna animorum con victione nondum in sinum sanetae matris ecclesiae adduci potuerunt, verum alicui receptarum et toleratarum religionum addictos se esse pro- fitentes deinecps etiam religionis suae liberum exercitium, atque verae christianae tolerantiae commoda, in conformitate saepius attaetarum be- nignarum Resolutionum Regiarum hoc in merito emanatarum clementer indulgeret. Clementer itaque praeecpit Sacr. S. Maj., ut quemadmodum primitivae benignae normales Resolutiones Caes. R. in materia religionis editae, typis procusae circulariter publicatae fuerunt: ita haec etiam benigna Resolutio Caes. Regia explanatoria , benignamque intentionem Regiam clare explicans in lingvas vernaeulas , quae in regno hocce vigent, sincere atque sine ulla exceptione tradueta imprimatur, et perinde circulariter ad quorumvis notitiam publicetur, ac una universis altissimo nomine Caes. Regio notum reddatur, quod quieunque domesticos suos familiares aut famulitium vel subditos quoquo modo seu sinistra benignae- que intentioni Caes. Regiae adversante interpretatione normalium in materia religionis emanatarum benignarum Resolutionum Regiarum, seu falsis commentis seu plane etiam minis et terriculamentis aut aliis violentis modis ad sequendam hanc vel illam acatholicorum religionem seducere, aut denique erronea et sensui benignae intentionis Caes. Regiae contraria prineipia aliis instillare praesumserint, tales et indignationem regiam et praeterea pro ratione circumstantiarum gravissimam etiam animadversionem irremisse et indispensabiliter, tantoque a fortiori ineursuros noverint, quod ejusmodi inconsulti aut malitiosi petulantesque homines, tamque in aliorum conscientias vim proximam inferentes, quam illi ipsimet tantopere hor- rent, et de qua sibi non inferenda securitatem in generalibus Caes. R. ordinationibus concessam habent, tamquam temerarii benignorum man- datorum regiorum transgressores sunt considerandi. Benignam proinde hanece Resolutionem et ordinationem Caes. Regiam, pro eo etiam, quo hoc ad omnium notitiam tanto celerius pertingat, in pluribus exem- plaribus in lingvas vernaculas ex benigno mandato Regio genuine traduc- tam, eum in finem civico huic Magistratui hisce transmittit, eidemque una intimat Cons. hoc R. L., quatenus illam per gremtum sui pro quo rumvis notitia et directione sine mora publicare, debitaeque ac exactae ejusdem observantiae omnimode invigilare, invigilarique facere, et in
10*
148 Intim, vom 29. August und 14. September 1785.
casum comperiendae cujuspiam contraventionis genuinam atque fidelem relationem isthuc indilate submittere noverit. Datum ex Cons. R. L. H. Posonii 6. Junii 1782. C. Georg. Fekete, Franc. Skerletz, Michael Pretzeker.
Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, ed. Kuzmány, 1855 (Google data) CI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Kirchenrecht/0ef8d9fa-2aee-4957-80b5-2b5b4c443627/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success