Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXXI. , S. 174
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXXI. , S. 174
Nr. LXXI.
D. d. 1275. Nov. 30.
W. dei gracia nobilis princeps Ruyanorum omnibus litteram presentem visuris salutem in domino. Cum teste scriptura omnia cum tempore transeant, diuicie, fastus et gloria, hec solum e cunctis esti- mamus salubrius, si terrenis celestia et transitoriis contrahamus sempiterna. Hinc est quod omnes pre sentis littere perlectores volumus non latere, quod ob fauorem religionis et religiosorum solacium thelo- nium, quod in Lozeze a transeuntibus requi- ritur, cenobio Darghun liberum relaxamus in ponte aquaque, ita vt cum negociatores et quos- cumque dicto cenobio adherentes transire contingerit, huiusmodi thelonii exactionem minime incurrant, et presencium testimonio ipsos perpetuo solutos et libe- ros protestamur. Ne ergo de hoc facto scrupulum oriatur, hanc litteram dedimus sigilli nostri robore communitam. Datum anno domini M°CC°LXXV, pridie kal. Decembris
Diese Urkunde ist nur in einem Notariats-Transsumte vom 27. Nov. 1342 vorbanden, und heisst es in der Vidimations- Formel :
Littera vero suprascripta sigillata erat sigillo rotundo de cera fusci coloris pendenti, in cuius medium erat, sculpta ymago: in modern dimidii leonisinsuperiore
r
ш
parte clipei, in medio eiusdem sigilli schulpti, sed in inferiore parte eiusdem clipei erat sculpta qiiedam pars in m o du m quod vulgariter dicitur steynaftech ; circumferentia dicti sigilli continebat: „Sigillum Wiizslai dei gra. Ruyanorum principie".
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. LXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/31c22263-0779-47e8-ac9d-befb0c3293a0/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success